Imágenes de páginas
PDF
EPUB

INSTAURATIONIS

MAGNÆ

PARS QUARTA.

VOL X.

BB

SCALA INTELLECTUS

SIVE

FILUM LABYRINTHI.

Difficilis sane foret reprehensio eorum, quibus nihil sciri placuit, si decretum durum interpretatione molliore correxissent. Si quis enim asserat, hoc ipsum scire, recte acceptum, esse per causas scire, causarum autem cognitionem gliscere, et serie luti catena perpetua ad notissima naturæ scandere, adeo ut particularium rerum cognitio, absque exacta universæ naturæ comprehensione, proprie non absolvatur ; non facile invenias, quod sano cum judicio contradici possit. Nam et veram alicujus rei scientiam haberi posse, antequam mens in causarum explicatione plane consistat, minus consentaneum ; et perfectam universi cognitionem humanæ naturæ attribuere atque asserere, temerarium fortasse quiddam, atque impotentis cujusdam animi censeri possit. Verum illi contra, nulla hujusmodi usi interpretatione aut moderatione, sensuum oracula prorsus profanare non veriti sunt; quod cum summa rerum desperatione conjunctum est.

conjunctum est. Quod si verum omnino dicendum sit; etiamsi ab hac calumnia abstinuissent, tamen hæc ipsa lis intempestive et contentiose mota videatur, cum citra istam, quam intelligere videntur, ipsissimam veritatem, tantus humanæ industriæ pateat campus, ut sit res præpostera et quasi mentis commotæ et perturbatæ, de extremis obti. nendis solicitum, tantas in medio sitas utilitates prætermittere. Nam utcunque per veri et probabilis distinctionem, scientiæ certitudinem destruere, usum retinere, videri volunt, atque, quoad activam partem, delectum rerum illæsum relinquere; tamen, sublata ex animis hominum veritatis exquirendæ spe, proculdubio nervos inquisitioni humanæ inciderunt, et promiscua quærendi licentia, inveniendi negotium in exercitationem quandam ingenii et disputationis verterunt. Veruntamen negare plane non possumus, quin si qua nobis cum antiquis intercedat societas, ea cum hoc genere philosophiæ maxime conjuncta sit; cum multa ab illis de sensuum variationibus, et judicii humani infirmitate, et de cohibendo et sustinendo assensu, prudenter dicta et animadversa probemus; quibus etiam innumera alia, quæ eodem pertinent, adjungere possemus; adeo ut inter nos et illos hoc tantum intersit, quod illi nil vere sciri posse prorsus, nos nil vere sciri posse ea, qua adhuc gens humana ingressa est, via, statuamus. Neque vero hujus societatis nos pudet. Si enim in hunc cætum recipiantur non solum ii, qui sententia et placito hoc tenent et opinantur, sed et illi, qui idem aut forma ipsa interrogandi et objiciendi præ se ferunt, aut conquerendo de rerum obscuritate, et indignando, fatentur, et quasi clamant, aut secreto animo agitant, et raris et occultis vocibus veluti insusurrant; invenias in hoc numero viros ex antiquis longe maximos, et contemplationum principes, in quorum consortium includi neminem peniteat. Pronuntiandi enim confidentiam fortasse unus aut alter ex antiquis usurpavit ; neque tamen invaluit ea ipsa, nisi haud ita pridem barbaris seculis, nunc autem factione quadam atque consuetudine et incuria retinetur. Sed tamen rursus in hac, de

qua diximus, societate facile quis perspexerit, nos erga illos viros initiis opinionum conjunctos, exitu in immensum divisos esse.

Etsi enim primo non multum dissentire videamur, quod illi incompetentiam humani intellectus simpliciter, nos sub modo asseramus ; nihilominus huc res redit, ut illi, nullum huic malo remedium invenientes aut sperantes, negotium deserant, et, sensus certitudinem invadendo, scientiam ab imis fundamentis evertant: nos, novam viam afferentes, tum sensus tum mentis errores regere et restituere conemur. Itaque illi, jactam arbitrati aleam, ad ingenii quandam peregrinationem liberam et amoenam se vertunt; nobis ex opinione nostra difficilis et remota obvenit provincia, quæ ut generi humano felix et faustá sit, perpetuo precamur. Itaque initia viarum secundo libro descripsimus; easdem ipsi continuo ingressi, tertio phænomena universi et historiam tractavimus; in quo certe sylvas naturæ, et variatione infinita experimentorum veluti foliis opacas et obscuras, et observationum subtilitate, veluti virgultis et vepribus, implicatas, penetravimus et præterivimus. Atque nunc ad magis aperta fortasse, sed tamen ad magis ardua pervenimus, ex sylvis scilicet ad radices montium. Nam ab historia ad uni. versalia certo atque constanti tramite (licet via nova et intentata) ducemus. Atque certe non male in vias contemplationum conveniret illud celebre et de

« AnteriorContinuar »