Imágenes de páginas
PDF
EPUB

LECTORIS

ISAACUS GRUTERUS.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

QUE tibi damus, amice lector, ad universalem et naturalem philosophiam spectantia, ex manuscriptis codicibus, quos accurate recensuerat et varie emendarat author, me amanuense apograpa sunt.

Sola Bodlei epistola, quæ ad examen vocat cogitata et visa, per me ex anglico facta latina est, atque ex opere epistolarum Baconi, quæ tali idiomate circumferuntur, huc translata ob materiæ cognationem. Titulus, quem frons libri præfert, et totum complectitur opusculi, in varias dissertationes secti, argumentum, ab ipso Verulamio est; quem singulæ exhibent paginæ ex rerum tractatarum serie distinctum, a me, ut minus confunderet quærentem lectorem, indiculi defectus. Quicquid sequitur ab eo loco, cujus inscriptio est in ipso contextu judicia vera de interpretatione naturæ usque ad finem, donavi eo nomine impetus philosophici, quod ex familiaribus viri magni colloquiis notassem, cum de istis chartis mecum agerit. Non aliter enim appellare solebat quicquid prioribus per titulos suos separatis connecteretur; ne quis imperfectum statim suspicetur, quod defervescente impetu non videt trahere syrma prolixæ tractationis. Omnia autem hæc inedita (nisi quod in editis paucissimis rara exstent quarundam ex his

meditationum vestigia) debes, amice lector, nobilissimo Guil. Boswello, ad quem ex ipsius Baconi legato pervenerant, cum aliis in politico et morali genere elaboratis, quæ nunc ex dono to maxapitou penes me servantur non diu premenda. Boswello, inquam, viro nobilitate, prudentia insigni, varia eruditione, humanitate summa, et oratori olim apud batavos anglo; cujus sancta mihi memoria est.

Vale et conatibus nostris fave, qui mox plura daturi sumus Baconiana latine versa, maximam partem inedita; et ovanoyinu adornamus epistolarum, quas vir eminentissimus Hugo Grotius scripsit ad Belgas, Germanos, Italos, Suecos, Danos, Gallis exceptis, quas Clarissimus Sarravius Senator Parisiensis edidit. Rogantur itaque in quorum manus hæc inciderint, ut, si quid ejus notæ habent, aut sciunt unde haberi queat, ad typographum transmittant, et significent cæteris jam collectis aggregandum.

TITULI HISTORIARUM ET INQUISITIONUM

IN PRIMOS SEX MENSES

DESTINATARUM.

Historia Ventorum.
Historia Densi et Rari, necnon coitionis et ex pansionis

Materiæ per Spatia.
Historia Gravis et Levis.
Historia Sympathiæ et Antipathiæ Rerum.
Historia Sulphuris, Mercurii, et Salis.
Historia Vitae et Mortis.

VOL. X.

B

HISTORIA NATURALIS ET EXPERIMENTALIS
AD CONDENDAM PHILOSOPIHAM: SIVE

PHENOMENA UNIVERSI.
QUÆ EST INSTAURATIONIS MAGNÆ

PARS TERTIA.

[ocr errors]

Monendi utique sunt homines, et per fortunas suas rogandi atque obsecrandi, ut animos submittant, et scientias in mundo majore quærant: quinetiam de philosophia vel cogitationem abjiciant, vel modicos saltem et tenues fructus ex illa sperent, usque dum Historia Naturalis et Experimentalis, diligens et probata, comparata sit et confecta. Quid enim sibi volunt ista cerebella hominum, et potentes nugæ ? Fuerunt apud antiquos placita philosophorum valde numerosa ; Pythagoræ, Philolai, Xenophonis, Heracliti, Empedoclis, Parmenidis, Anaxagoræ, Leucippi, Democriti, Platonis, Aristotelis, Theophrasti, Zenonis, aliorum. Hi omnes mundorum argumenta, tanquam fabularum, pro arbitrio confinxerunt, easque fabulas suas recitarunt, publicarunt; alias magis concinnas certe et probabiles, alias duriores. At nostris seculis, propter instituta scholarum et collegiorum, cohibentur ingenia magis ; neque propterea omnino cessatum est : Patricius, Telesius, Brunus, Severinus Danus, Gilbertus Anglus, Campanella,

« AnteriorContinuar »