Imágenes de páginas
PDF
EPUB

empli gratia, si Boreas vehemens, qui flaverit Eboraci ad talem diem aut horam, flaverit Londini biduo post ?

23. De Undulatione ventorum inquisitionem ne omittito. Undulationem vocamus eum motum, quo ventus ad parva intervalla intenditur et remittitur, tanquam undæ aquarum : quarum vices optime percipiuntur ex auditu in ædibus. Eo autem magis notato diligenter differentias undulationis, sive sulcationis inter aërem et aquam; quia in aëre et ventis deest motus gravitatis, qui pars magna est undulationis in aquis.

24. De Conflictu et concursu ventorum flantium ad idem tempus diligenter inquirito. Primo, utrum flent simul plures venti originales, non dicimus reverberantes ? Et, si hoc ita sit, quales Euripos in motu, quales rursus condensationes et alterationes in corpore

aëris gignant ? 25. An venti alii eodem tempore flent superius, alii hic apud nos in imo? Quandoquidem observatum est a nonnullis, interdum nubes ferri in contrarium versionis pinnaculi: etiam nubes ferri forti aura, cum hic apud nos fuerit summa tranquillitas.

26. Fiat descriptio diligens admodum et particularis motus ventorum in impulsu navium per

vela. 27. Fiat descriptio motus ventorum in velis molendinorum ad ventum; in volatu accipitrum et avium, etiam in vulgaribus et ludicris, veluti signorum explicatorum, draconum volantium, duellorum ad ventum, etc.

A Motibus ventorum transeat inquisitio ad Vim et Potestates ipsorum.

Potestates ventorum.

28. Quid possint et agant venti circa currentes et æstus aquarum, et circa detentiones, immissiones, et inundationes ipsarum? 29. Quid circa plantas et insecta, inducendo locustas, erucas, malos rores?

30. Quid circa purgationem et infectionem aëris, et circa pestilentias, morbos, et affectus animalium? 31. Quid circa delationem specierum (quas vocant) spiritalium, ut sonorum, radiorum, et similium.

A Potestatibus ventorum transeat inquisitio ad Prognostica ventorum, non solum propter usum prædictionum, sed quia manu ducunt ad causas: prognostica enim aut præparationes rerum monstrant, antequam perducantur ad actum; aut inchoationes, antequam perducantur ad sensum.

Prognostica

ventorum.

32. Colligantur, cum diligentia bona, Prognostica ventorum omnigena (præter astrologica, de quibus superius diximus quatenus sint inquirenda), sive petantur ex meteoricis, sive ex aquis, sive ex instinctu animalium, aut quovis alio modo.

Postremo inquisitionem claudito, inquirendo de Imitamentis ventorum, sive in naturalibus sive in artificialibus.

Imitamenta ventorum.

33 Inquirito de Imitamentis ventorum in naturalibus; qualia sunt flatus in corporibus animalium, flatus in receptaculis distillationum,

etc.

Inquirito de auris factis et ventis artificialibus, ut follibus, refrigeratoriis in coenaculis, etc.

Articuli tales sint. Neque nobis dubium est, quin ad nonnullos horum responderi non possit secundum copiam experientiæ, quam habemus. Verum quemadmodum in causis civilibus, quid causa postulet ut interrogetur, noverit jurisconsultus bonus, quid testes respondere possint, non norit, idem nobis circa Historiam Naturæ accidit. Posteri cætera viderint.

HISTORIA.

Nomina Ventorum.

Ad Art. 1. Nomina ventis, potius ex ordine et gradibus numerata quam ex antiquitate, propria imponimus: hoc perspicuitatis et memoriæ gratia. Sed vocabula antiqua adjicimus quoque propter suffragia auctorum veterum, ex quibus cum haud pauca (licet anxio quodam judicio) exceperimus, non agnoscentur fere illa, nisi sub nominibus quibus illi usi sunt. Partitio autem generalis ea esto: ut sint venti cardinales, qui spirant a cardinibus mundi: semicardinales, qui in dimidiis: mediani, qui in intermediis: etiam ex intermediis mediani majores vocentur, qui in quadris; minores reliqui.

divisio ea est, quæ sequitur.

Particularis autem

[blocks in formation]

a

Med. Maj.

Med. Maj.
Boreas 2. ad Eurum, sive Eurus 2. ad Austrum, sive
Aquilo.

Vulturnus.
Boreas 3. ad Eurum, sive Eurus 3. ad Austrum.
Meses.
Semicar.

Semicar.
Euro-Boreas.

Euro-Auster.
Eurus 1. a Borea.

Auster 1. ab Euro.
Med. Maj.

Med. Maj.
Eurus 2. a Borea, sive Auster 2. ab Euro, sive
Cæcias.

Phænicias.
Eurus 3, a Borea.

Auster 3. ab Euro.
Cardin.

Cardin.
Auster, sive Notus. Zephyrus, sive Favonius.
Auster 1. ad Zephyrum. Zephyrus 1. ad Boream.
Med. Maj.

Med. Maj. Auster 2. ad Zephyrum, Zephyrus 2. ad Boream, sive Libonotus.

sive Corus. Auster 3. ad Zephyrum. Zephyrus 3. ad Boream. Semicar.

Semicar. Zephyro-Auster, sive Zephyro-Boreas. Lybs.

Boreas 1. a Zephyro, sive Zephyrus 1. ab Austro. Thrascias. Med. Maj.

Med. Maj. Zephyrus 2. ab Austro, Boreas 2. a Zephyro, sive sive Africus.

Circius. Zephyrus 3. ab Austro.

Boreas 3. a Zephyro.

Sunt et alia ventorum nomina Apheliotes, Argestes, Olympias, Sciron, Hellespontius, Iapyx.

Ea nil moramur. Satis sit nor

Satis sit nomina ventorum ex ordine

[ocr errors]

Ad Art. 6.

Ad Art. 2.

et distributione plagarum cæli fixa imposuisse. In interpretatione auctorum non multum ponimus, cum in ipsis auctoribus parum sit.

Venti Liberi.

1. Non est plaga coeli, unde ventus non spiret : quin si plagas coeli in tot partes dividas, quot sunt gradus in horizonte, invenias ventos aliquando alicubi a singulis flantes.

2. Sunt regiones totæ, in quibus non pluit, aut raro admodum : at non sunt regiones, ubi non flent venti, et sæpius.

Venti Generales.

De ventis Generalibus phænomena rara. Nil mirum, cum intra tropicos præcipue perspiciantur, loca damnata apud antiquos.

Constat navigantibus inter tropicos libero æquore flare ventum constantem et jugem (brizam vocant nautæ ab oriente in occidentem. Is non ita segnis est, quin partim flatu proprio, partim regendo currentem maris, id efficiat, ut nequeant navigantes versus Peruviam eadem redire, qua proficiscuntur, via.

2. In nostris maribus Europæ percipitur cælo sereno et sudo, et cessantibus ventis particularibus, aura quædam lenis ab oriente solisequa.

3. Recipit observatio vulgaris, nubes sublimiores ferri plerumque ab oriente in occidentem; idque cum, iisdem temporibus, circa terram aut tranquillitas sit, aut ventus diversus. Id si non semper faciant, poterit in causa esse, quod venti particulares

« AnteriorContinuar »