Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Topica particularia : sive Articuli Inquisitionis de

Ventis.

Nomina ventorum.

;

Venti Generales.

Venti Stati.

1. Describito ventos ex diligentia nau

tica, et imponito nomina ipsis, sive vetera, sive nova, modo constantia.

Venti vel Generales sunt, vel Stati, vel Asseclæ, vel Liberi. Generales voco, qui semper flant; Statos, qui certis temporibus; Asseclas, qui frequentius; Liberos, qui indifferenter.

2. An sint venti aliqui Generales, atque

ipsissimi motus aëris ; et, si sint, in qua consecutione motus, et in quibus locis spirent ?

3. Qui venti anniversarii sint, aut redeuntes per vices, et in quibus regionibus ? An inveniatur ventus aliquis ita præcise status, ut redeat regulariter ad dies certos et horas, instar æstus maris?

4. Qui venti sint Asseclæ, et familiares

regionum; qui temporum, in iisdem regionibus; qui verni; qui æstivales ; qui autumnales; qui brumales ; qui æquinoctiales; qui solstitiales; qui matutini, meridiani, vespertini, nocturni ?

5. Quales sint venti marini, quales qui spirant a continente ? Differentias autem marinorum et terrestrium diligenter excipito, tam eorum qui in terra et mari, quam eorum qui a terra et mari.

6. An non spirent venti ex omni plaga coeli?

Venti non multo plus plagis cæli, quam qualitatibus, variant. Alii vehementes, alii lenes; alii

Venti Asseclæ.

Venti Liberi.

Qualitates ventorum diversæ.

rum.

constantes, alii mutabiles : alii calidi, alii frigidi; alii humectant magis et solvunt, alii desiccant et constipant; alii congregant nubes, et sunt pluviosi, vel etiam procellosi, alii dissipant et sunt sereni.

7. Inquirito et narrato, qui sint venti

uniuscujusque speciei ex prædictis, et quomodo varient secundum regiones et loca ?

Origines locales ventorum triplices; aut dejiciuntur ex alto, aut emanant a terra, aut conflantur in ipso corpore aëris. Origines lo- 8. Secundum has tres Origines de ventis cales vento

inquirito. Qui scilicet ex ipsis dejiciantur de media (quam vocant) regione aëris ; qui vero exspirent e cavis terræ, sive illi erumpant confertim, sive efflent insensibiliter et sparsim, et postea glomerent ut rivuli in fluvium; qui denique generentur passim ex tumoribus sive expansionibus aëris proximi?

Neque Generationes ventorum Originales tantum: sunt et Accidentales, ex compressionibus aëris scilicet, et percussionibus, et repercussionibus ejus. Generationes

9. De hujusmodi ventorum GenerationAccidentales ibus Accidentalibus inquirito.

Generationes ventorum proprie non sunt; etenim augent et fortificant ventos potius, quam producunt et excitant.

De communitate ventorum hactenus. Reperiuntur autem venti rari et prodigiosi, quales sunt Præster, Turbo, Ecnephias. Hi super terram : at sunt et subterranei, quorum alii sunt vaporosi et

ventorum.

Venti extraordinarii et flatus repentini.

Confacientia

mercuriales, ii percipiuntur in mineris ; alii sulphurei, illi emittuntur, nacti exitum in terræ motibus, aut enim effervescunt ex montibus ardentibus.

10. De hujusmodi ventis, raris et prodigiosis, atque adeo de omnibus ventorum

miraculis inquirito. A speciebus ventorum transeat inquisitio ad Confacientia ad ventos (ita enim loqui volumus, quia vocabulum efficientis plus significat, vocabulum concomitantis minus quam intelligimus), atque ad ea, quæ ventos putantur excitare aut sedare.

11. Circa astrologica de ventis inquiad ventos, et rito parce, nec de accuratis schematibus sedantia ipsos. cæli curato; tantummodo observationes manifestiores de ventis ingruentibus circa exortus aliquorum astrorum, aut circa eclipses luminarium, aut conjunctiones planetarum ne negligito; nec minus quatenus pendent ex viis solis aut lunæ.

12. Quid confaciant meteora diversorum generum ad ventos ? Quid terræ motus, quid imbres, quid concursus ventorum ad invicem ? Concatenata enim sunt ista, et alterum alterum trahit.

13. Quid confaciant ad ventos, vaporum et exhalationum diversitas ? Et quæ ex ipsis sint magis generativa ventorum, et quatenus natura ventorum sequatur hujusmodi materias suas ?

14. Quid confaciant ea, quæ hic in terra sunt aut fiunt, ad ventos; quid montes, et solutiones nivium in ipsis ; quid moles glaciales, quæ in mari innatant et deferuntur alicubi; quid differentiæ soli aut terræ (modo hoc fuerit per tractus majores) veluti paludes,

Limites ventorum.

arenæ, sylvæ, campestria; quid ea, quæ hic apud homines aguntur, veluti incensiones ericæ, et similium, ad culturam agrorum ; incensiones segetum aut villarum in bellis ; desiccationes paludum; displosiones continuæ bombardarum; sonitus campanarum simul in magnis urbibus; et similia ? Festucæ certe sunt res nostræ, sed tamen aliquid possunt.

15. De omnimodis excitationibus aut sedationibus ventorum inquirito, sed parce de fabulosis aut superstitiosis.

A Confacientibus ad ventos transeat inquisitio ad inquirendos Limites ventorum; de altitudine, extensione, duratione eorum.

16. Inquirito diligenter de altitudine

sive elevatione ventorum; atque si sint fastigia montium, ad quæ venti non aspirent; aut si conspiciantur nubes quandoque stare et non movere, flantibus eodem tempore ventis fortiter hic in terra.

17. Inquirito diligenter de spatiis, quæ venti deprehensi sunt simul occupare, et ad quos terminos ? ? Exempli gratia, si auster flaverit tali loco, an constet quod eodem tempore aquilo flaverit ab illinc milliaribus decem ? Contra, in quantas angustias venti redigi possint, ita ut fluant venti (id quod fieri videtur in turbinibus nonnullis) tanquam per canales.

. 18. Inquirito ad quod tempus, vel maximum, vel medium, vel minimum, continuari soleant venti, et deinde flaccescere et tanquam exspirare: qualis etiam esse soleat ortus et inceptio ventorum, qualis languor et cessatio; subito, gradatim, quoquo modo ?

A Limitibus ventorum transeat inquisitio ad VOL. X.

с

[ocr errors]

Successiones ventorum.

Successiones ventorum, vel inter se vel respectu
pluviæ et imbrium : cum enim choreas ducant,
ordinem saltationis nosse jucundum fuerit.

19. An sit aliqua regula, aut observatio,

paullo certior, de Successionibus ventorum ad invicem, sive ea sit in ordine ad motum solis, sive alias : et si sit, qualis sit illa ?

20. Circa successionem et alternationem ventorum et pluviæ inquirito; cum illud familiare et frequens sit, ut pluvia sedet ventos, venti compescant et dissipent pluviam.

21. An post certam periodum annorum redintegretur Successio ventorum; et si ita sit, quæ sit ea periodus?

A Successionibus ventorum transeat inquisitio ad Motus ipsorum. Motus ventorum septem inquisitionibus absolvuntur ; quorum tres superioribus articulis continentur, quatuor adhuc manent intactæ. Nam de motu ventorum dispertito per plagas coeli inquisitum est, etiam de motu trium linearum, sursum, deorsum, lateraliter, etiam de accidentali motu compressionum. Restant motus quartus Progressivus, quintus Undulationis, sextus Conflictus, septimus in Organis et Machinis Humanis.

22. Cum Progressus sit semper a ter

mino, de loco primi ortus, et tanquam fon. tibus alicujus venti, quantum fieri potest, diligenter inquirito. Siquidem videntur venti famæ similes. Nam licet tumultuentur et percurrant, tamen caput inter nubila condunt. Item de progressu ipso : ex

Motus diversi ventorum.

« AnteriorContinuar »