Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

HISTORIA VITÆ ET MORTIS. SIVE TITULUS

SECUNDUS IN HISTORIA NATURALI
ET EXPERIMENTALI AD CONDEN-

DAM PHILOSOPHIAM.

;

Viventibus et posteris Salutem. Cum Historiam Vitæ et Mortis, inter sex designationes menstruas, ultimo loco posuerimus; omnino hoc prævertere visum est, et secundam edere, propter eximiam rei utilitatem ; in qua, vel minima temporis jactura pro pretiosa haberi debet. Speramus enim et cupimus futurum, ut id plurimorum bono fiat; atque ut medici nobiliores animus nonnihil erigant, neque toti sint in curarum sordibus ; neque solum propter necessitatem honorentur, sed fiant demum omnipotentiæ et clementiæ divinæ administri, in vita hominum proroganda et instauranda; præsertim cum hoc agatur per vias tutas, et commodas, et civiles, licet intentatas. Etsi enim nos Christiani ad terram promissionis perpetuo aspiremus et anhelemus : tamen interim itinerantibus nobis, in hac mundi eremo, etiam calceos istos et tegmina (corporis scilicet nostri fragilis) quam minimum atteri, erit signum favoris divini.

HISTORIA VITÆ ET MORTIS.

ADITUS.

De vita brevi, et arte longa, vetus est cantilena et querela. Videtur igitur esse tanquam ex congruo, ut nos, qui pro viribus incumbimus ad artes perficiendas, etiam de vita hominum producenda cogitationem suscipiamus, favente et veritatis et vitæ Auctore. Etsi enim vita mortalium non aliud sit, quam cumulus et accessio peccatorum et ærumnarum, quique ad æternitatem aspirant iis leve sit lucrum vitæ; tamen non despicienda est, etiam nobis Christianis, operum charitatis continuatio. Quinetiam discipulus amatus cæteris superstes fuit; et com

: plures ex patribus, præsertim monachis sanctis et eremitis, longævi fuerint; ut isti benedictioni (toties in lege veteri repetitæ) minus detractum videatur post ævum Servatoris, quam reliquis benedictionibus terrenis. Verum ut hoc pro maximo bono habeatur, proclive est. De modis assequendi ardua inquisitio ; eoque magis, quod sit et opinionibus falsis et præconiis vanis depravata. Nam et quæ a tarba medicorum de humore radicali et calore naturali dici solent, sunt seductoria ; et laudes immodicæ medicinarum chemicarum primo inflant hominum spes, deinde destituunt.

Atque de morte, quæ sequitur ex suffocatione, putrefactione, et variis morbis, non instituitur præsens Inquisitio, pertinet enim ad Historiam Medicinalem, sed de ea tantum morte, quæ fit per resolutionem ac atrophiam senilem. Attamen de ultimo passu mortis, atque de ipsa extinctione vitæ, quæ tot modis, et exterius et interius, fieri potest (qui tamen habent quasi atriolum commune, antequam ad articulum mortis ventum sit), inquirere, affine quiddam præsenti Inquisitioni esse censemus; sed illud postremo loco ponemus.

Quod reparari potest sensim, atque primo integro non destructo, id potentia æternum est, tanquam ignis vestalis. Cum igitur viderent medici et philosophi, ali prorsus animalia, eorumque corpora reparari et refici, neque tamen id diu fieri, sed paulo post senescere ea, et ad interitum propere deduci, mortem quæsiverunt in aliquo, quod proprie reparari non possit: existimantes humorem aliquem radicalem et primigenium non reparari in solidum, sed fieri, jam usque ab infantia, appositionem quandam degenerem, non reparationem justam; quæ sensim cum æstate depravetur, et demum pravum deducat ad nullum. Hæc cogitarunt imperite satis et leviter : omnia enim in animali, sub adolescentia et juventute, reparantur integre; quinetiam ad tempus quantitate augentur, qualitate meliorantur; ut materia reparationis quasi æterna esse posset, si modus reparationis non intercideret. Sed revera hoc fit. Vergente ætate, inæqualis admodum fit reparatio; aliæ partes reparantur satis

feliciter, aliæ ægre et in pejus; ut ab eo tempore, corpora humana subire incipiant tormentum illud Mezentii, ut viva in amplexu mortuorum immoriantur, atque facile reparabilia, propter ægre reparabilia copulata, deficiant. Nam etiam post declinationem et decursum ætatis, spiritus, sanguis, caro, adeps, facile reparantur ; at quæ sicciores, aut porosiores sunt partes, membranæ, et tunicæ omnes, nervi, arteriæ, venæ, ossa, cartilagines, etiam viscera pleraque, denique organica fere omnia, difficilius reparantur, et cum jactura. Illæ autem ipsæ partes, cum ad illas alteras reparabiles partes, actu reparandas, omnino officium suum præstare debeant, activitate sua

ac viribus imminutæ, functiones suas amplius exsequi non possunt. Ex quo

fit, ut paulo post omnia ruere incipiant, et ipsæ illæ partes quæ in natura sua sunt valde reparabiles, tamen deficientibus organis reparationis, nec ipsæ similiter amplius commode reparentur, sed minuantur, et tandem deficiant. Causa autem periodi ea est; quod spiritus, instar flammæ lenis, perpetuo prædatorius, et cum hoc conspirans aër externus, qui etiam corpora sugit, et arefacit, tandem officinam corporis, et machinas, et organa perdat, et inhabilia reddat ad munus reparationis. Hæ sunt veræ viæ mortis naturalis bene et diligenter animo volvendæ : etenim qui naturæ vias non noverit, quomodo is illi occurrere possit, eamque vertere ?

Itaque duplex debet esse Inquisitio, altera de consumptione, aut deprædationé corporis humani; altera de ejusdem reparatione aut refectione : eo

VOL. X.

I

« AnteriorContinuar »