spectat, et Naturalis Philosophiæ veluti basis est, aut non attingunt, aut non urgent. Primo igitur, quod bene positum est, non movendum: non scilicet fieri in aliqua transmutatione corporum, transactionem aut a nihilo, aut ad nihilum; sed opera esse ejusdem omnipotentiæ, creare ex nihilo, et redigere in nihilum, ex cursu Naturæ vero hoc nunquam fieri. Itaque summa materiæ totalis semper constat; nil additur, nil minuitur. At istam summam inter corpora per portiones dividi, nemini dubium esse possit. Neque enim quisquam subtilitatibus abstractis tam dementatus esse queat, ut existimet tantum materiæ inesse dolio aquæ, quantum decem doliis aquæ, neque similiter dolio aëris, quantum decem doliis aëris. At in corpore eodem non dubitatur, quin copia materiæ multiplicetur pro mensura corporis : in corporibus diversis, ambigitur. Quod si demonstretur, unum dolium aquæ in aërem versum decem dare dolia aëris (istam enim computationem propter opinionem receptam sumimus, licet centupla verior sit), bene habet: etenim jam non amplius sunt diversa corpora, aqua et aër, sed idem corpus aëris, in decem doliis. At unum dolium aëris (ut modo concessum est) decima tantum pars est decem doliorum. Itaque resisti jam non potest quin in uno dolio aquæ, decuplo plus sit materiæ, quam uno dolio aëris. Itaque si quis asserat dolium aquæ totum in dolium aëris unicum verti prorsus est, ac si asserat aliquid posse redigi ad nihilum. Etenim una decima aquæ ad hoc sufficiet, reliquæ in posse, idem novem partes necesse est ut annihilentur. Contra, si quis asserat dolium aëris in dolium aquæ verti posse, idem est ac si asserat aliquid posse creari ex nihilo. Etenim dolium aëris, nisi ad decimam partem dolii aquæ attinget. Reliquæ novem partes necesse est ut fiant ex nihilo. Illud interim plane confitemur, de rationibus, et calculis, et quota parte quanti materiæ, quæ diversis corporibus subest, et qua industria et sagacitate de illis informatio vera capi possit, arduam Inquisitionem esse, quam tamen ingens, et latissime fusa utilitas compenset. Nam et Densitates, et Raritates corporum nosse, et multo magis Condensationes, et Rarefactiones procurare, et efficere, maxime interest, et Contemplativæ, et Practicæ. Cum igitur sit res (si qua alia) plane fundamentalis, et catholica, accincti debemus ad eam accedere, quandoquidem omnis philosophia absque ea, plane discincta, et dissoluta sit. HISTORIA GRAVIS ET LEVIS. ADITUS. Motum Gravitatis et Levitatis, veteres Motus Naturalis nomine insigniverunt. Scilicet nullum conspiciebant efficiens externum ; nulļam etiam resistentiam apparentem; quinimmo citatior videbatur motus iste in progressu suo. Huic contemplationi, vel sermoni potius, phantasiam illam mathematicam de hæsione gravium ad centrum terræ (etiam si perforata foret ipsa terra), nec non commentum illud scholasticum, de motu corporum ad loca sua, veluti salem asperserunt. His positis, perfunctos se credentes, nil amplius quærebant, nisi quod de Centro Gravitatis, in diversis figuris, et de iis, quæ per aquam vehuntur, paulo diligentius quispiam ex illis quæsivit. Neque ex recentioribus quisquam operæ pretium circa hoc fecit, addendo solummodo pauca mechanica, eaque per demonstrationes suas detorta. Verum missis verbulis, certissimum est, corpus non nisi a corpore pati; nec ullum fieri motum localem, qui non sollicitetur, aut a partibus corporis ipsius, quod movetur; aut a corporibus adjacentibus, vel in contiguo, vel in proximo, vel saltem intra orbem activitatis suæ. Itaque vires magneticas non inscite introduxit Gilbertus, sed et ipse factus magnes ; nimio scilicet plura, quam oportet, ad illas trahens, et navem ædificans ex scalmo. HISTORIA SYMPATHIÆ ET ANTIPATHIÆ RERUM. ADITUS. Lis, et amicitia in natura, stimuli sunt motuum, et claves operum. Hinc corporum unio et fuga, hinc partium mistio et separatio, hinc altæ atque intimæ impressiones virtutum, et quod vocant, conjungere activa cum passivis; denique magnalia naturæ. Sed impura est admodum hæc pars philosophiæ, de Sympathia et Antipathia rerum, quam etiam naturalem magiam appellant, atque (quod semper fere fit) ubi diligentia defuit, spes superfuit. Operatio autem ejus in hominibus, prorsus similis est soporiferis nonnullis medicamentis, quæ somnum conciliant, atque insuper læta, et placentia somnia immittunt. Primo enim intellectum hụmanum in soporem conjicit, decantando proprietates specificas, et virtutes occultas, et coelitus demissas, unde homines ad veras causas eruendas non amplius excitantur, et evigilant, sed in hujusmodi otiis acquiescunt : deinde innumera commenta, somniorum instar, insinuat, et spargit. Spe. rant etiam homines vani, naturam ex fronte, et persona cognoscere, et per similitudines extrinsecas proprietates internas detegere. Practica quoque inquisitioni simillima. Præcepta enim magiæ naturalis talia sunt, ac si confiderent homines terram subigere, et panem suum commedere, absque sudore vultus ; et per otiosas, et faciles corporum applicationes, rerum potentes fieri; semper autem in ore habent, et tanquam sponsores appellant magnetem, et consensum auri cum argento vivo; et pauca hujus generis, ad fidem aliarum rerum, quæ neutiquam simili contractu obligantur. Verum optima quæque laboribus, tum inquirendi, tum operandi, proposuit Deus. Nos in jure naturæ enucleando, et rerum foederibus interpretandis, paulo diligentiores erimus, nec miraculis faventes, nec tamen Inquisitionem instituentes humilem, aut angustam. |