The Works of Francis Bacon: Baron of Verulam, Viscount St. Albans, and Lord High Chancellor of England, Volumen8

Portada
Baynes and son, 1824

Dentro del libro

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 3 - Ingenia enim constantia et acuta figere contemplationes, et morari, et haerere in omni subtilitate differentiarum possunt ; ingenia autem sublimia et discursiva etiam tenuissimas et catholicas rerum similitudines et agnoscunt et componunt : utrumque autem ingenium facile labitur in excessum, prensando aut gradus rerum, aut umbras.
Página 42 - At inductio, quae ad inventionem et demonstrationem scientiarum et artium erit utilis, naturam separare debet, per rejectiones et exclusiones debitas; ac deinde post negativas tot quot sufficiunt, super affirmativas conclu.dere...
Página 24 - ... deinceps viam inire. At contra, verus experientiae ordo primo lumen accendit, deinde per lumen iter demonstrat, incipiendo ab experientia ordinata et digesta, et minime praepostera aut erratica, atque ex ea educendo axiomata, atque ex axiomatibus constitutis rursus experimenta nova, quum nee verbum divinum in rerum massam absque ordine operatum sit.
Página 8 - Huic autem rei summa adhibenda est cautio. Pessima enim res est errorum Apotheosis, et pro peste intellectus habenda est, si vanis accedat veneratio. Huic autem vanitati nonnulli ex modernis summa levitate ita indulserunt, ut in primo capitulo Geneseos et in libro Job et aliis scripturis sacris, philosophiam naturalem fundare conati sint ; inter viva quserentes mortua.
Página 60 - Praeterea non abs re fuerit, tria hominum ambitionis genera et quasi gradus distinguere. Primum eorum, qui propriam potentiam in patria sua amplificare cupiunt; quod genus vulgare est et degener. Secundum eorum, qui patriae potentiam et imperium inter humanum genus amplificare nituntur; illud plus certe habet dignitatis, cupiditatis baud minus. Quod si quis humani generis ipsius potentiam et imperium in rerum universitatem instaurare et amplificare conetur, ea proculdubio ambitio (si modo ita vocanda...
Página xviii - At longe subtilius serpit hoc malum in philosophiis et scientiis ; in quibus quod semel placuit reliqua (licet multo firmiora et potiora) inficit, et in ordinem redigit. Quinetiam licet abfuerit ea, quam diximus, delectatio et vanitas, is tamen humano intellectui error est proprius et perpetuus, ut magis moveatur et excitetur affirmativis, quam negativis ; cum rite et ordine aequum se utrique praebere debeat ; quin contra, in omni axiomate vero constituendo, major est vis instantiae negativae.
Página ix - Homo, naturae minister et interpres, tantum facit et intelligit, quantum de naturae ordine re vel mente observaverit ; nee amplius scit aut potest.
Página x - ... non modi inveniendi, aut designationes novorum operum. IX. Causa vero et radix fere omnium malorum in scientiis ea una est; quod dum mentis humanae vires falso miramur et extollimus, vera ejus auxilia non quaeramus.
Página xiv - Frustra magnum expectatur augmentum in scientiis ex superinductione et insitione novorum super vetera; sed instauratio facienda est ab imis fundamentis, nisi libeat perpetuo circumvolvi in orbem, cum exili et quasi contemnendo progressu.
Página 37 - Quod si quis aetate matura et sensibus integris et mente repurgata se ad experientiam et ad particularia de integro applicet, de eo melius sperandum est.

Información bibliográfica