Imágenes de páginas
PDF
EPUB

suis refragari videretur, illud per distinctiones aut regularum suarum explanationes in ordinem redigerent: aut si de rerum particularium causis mentio injiceretur, eas ad speculationes suas ingeniose accommodarent. Itaque res et totius erroris processus prorsus patet: nam et missio experientiæ præpropera fuit, et conclusiones mediæ (quæ operum vitæ sunt) aut neglectæ aut infirmo fundamento imposita sunt; et sensui ipsi (qui non repræsentatur) ingenii quædam facta est substitutio illegitima et infelix; et si qua frequens alicubi inter eorum scripta inveniatur exemplorum et particularium mentio, id sero, et postquam jam decretum esset de placitis suis, factum esse constat. Nostra autem ratio huic maxime contraria est: quod Tabulæ affatim extra controversiam ponunt. Quibus positis et illud sequitur, admirationem quæ quibusdam ex antiquis aut alii cuipiam tribuitur, intactam et imminutam manere. Nam in iis quæ in ingenio et meditatione posita sunt, illi mirabiles homines se præstiterunt. Nostra autem talia sunt, quæ hominum ingenia et facultates fere æquant. Nam quemadmodum ad hoc, ut linea recta1 describatur, plurimum est in manus et visus facultate, si per constantiam manus et oculorum judicium tantum res tentatur; sin per regulam admotam, non multum ; aut ut etiam simplicius verba faciamus, quemadmodum ad hoc ut longa oratio recitetur memoriter, homo memoria pollens ab homine oblivioso mirum in modum differt; sin de scripto, non item: eadem ratione et in contemplatione rerum quæ mentis viribus solum incumbit, homo homini præstat vel maxime; in ea autem quæ per Tabulas fit et earum usum rite adhibitum, non multo major in hominum intellectu eminet inæqualitas, quam in sensu inesse solet. Quin et ab ingeniorum acumine et agilitate, dum suo motu feruntur, periculum metuimus. Itaque hominum ingeniis non plumas aut alas, sed plumbum et pondera addimus. Accedit et illud, quod rem omnium difficillimam (si vis et contentio adhibeatur) per Tabulas nostras sponte secuturam non diffidimus; hanc ipsam, ut postquam homines, primo aditu fortasse difficiles et alieni, paulo post nativæ rerum subtilitati quæ oculis suis subjicitur et differentiis in experientia plane signatis et expressis assueverint, continuo fere subtilitatem verborum et disputationum, quæ hucusque hominum cogitationes occupavit et tenuit, quasi pro re ludicra et quadam incantatione et spectro habituri sint; atque de natura decreturi, quod de fortuna dici

1 recte in the original.

solet, eam a fronte capillatam, ab occipitio calvam esse; omnem enim istam seram et præposteram subtilitatem, postquam tempus rerum præterierit, naturam prensare et captare, sed nunquam apprehendere et capere posse. Etiam vivum nos et plane animatum docendi genus adhibuisse arbitramur. Non enim scientiam a stirpibus avulsam, sed cum radicibus integris tradimus, ut in ingeniis melioribus velut in gleba feraciore transplantata, magnum et felix incrementum recipere possit. Nos autem, si qua in re vel male credidimus, vel obdormivimus et minus attendimus, vel defecimus et inquisitionem abrupimus, nihilominus rem ita proposuimus, ut et errores nostri, antequam massam scientiæ altius inficiant, notari et separari possint: atque etiam ut facilis et expedita sit laborum nostrorum successio et continuatio: tum autem homines vires suas noscent, cum non eadem infiniti sed omissa alii præstabunt. Etiam illud ludibrium avertisse videmur, cui frequens nostra operum mentio et inculcatio exponi posset, nisi homines inter res ipsas versari coëgissemus; hoc est, ut homines opera quæ ab aliis exigimus, et a nobis poscerent: facile enim quivis jam perspiciet, non frustra nos de operibus sermonem intulisse, cum in Tabulis ipsis paucas nec novorum operum designationes et fœnora reperiet, atque simul rationem nostram plane perspiciet, non opera ex operibus (scilicet ut empirici solent), sed ex operibus causas, ex causis rursus opera nova', ut legitimi naturæ interpretes, educendi ; atque propterea evitandi præmaturam et effusam a principio ad opera deflexionem, atque hujus rei legitimum et præstitutum tempus observandi et expectandi. Postremo et illud videmur effecisse, ut homines non solum de vi et instituto hujus instaurationis nostræ, sed etiam de mole et quantitate ejus veras opiniones habeant ; ne forte alicui in mentem venire possit, hoc quod molimur vastum quiddam esse et supra humanas vires; cum contra plerumque fiat, ut quod magis utile magis finitum sit: Hæc vero de natura inquisitio, vel2 singulis non sit pervia, conjunctis vero operis etiam expedita. Quod ut pateat magis, digestum Tabularum addere visum est. Primæ Tabulæ sunt de motu; secundæ de calore et frigore; tertiæ3, de radiis rerum et impressionibus ad distans; quartæ, de vegetatione et vitis; quintæ, de passionibus corporis animalis; sextæ, de sensu et objectis; septimæ, de affectibus ani

1 nota in the original.

So in the original. I suspect that several words have been left out. 3 terra in the original.

640

FILUM LABYRINTHI, SIVE INQ. LEG. DE MOTU.

mi; octavæ, de mente et ejus facultatibus. Atque hæ Tabulæ ad naturæ separationem pertinent, et sunt ex parte formæ. Ad constructionem autem naturæ pertinent, et ex parte materiæ sunt, Tabulæ quæ sequuntur. Nonæ, de architectura mundi; decimæ, de relativis magnis, sive accidentibus essentiæ; undecimæ, de corporum consistentiis, sive inæqualitate partium; duodecimæ, de speciebus sive rerum fabricis et societatibus ordinariis: decimæ tertiæ, de relativis parvis, sive proprietatibus; ut universa inquisitio per Tredecim Tabulas absolvatur. Minores autem Tabulas (quas specilla appellamus) ex occasione et usu præsenti conficimus. Neque enim in illis ipsis ullam nisi per Tabulas et de scripto inquisitionem recipimus. Restat pars

altera mole minor, vi potior; ut postquam constructionem machinæ docuimus, etiam de usu machinæ lucem et consilia præbeamus.

CALOR ET FRIGUS.

VOL. III.

TT

« AnteriorContinuar »