Imágenes de páginas
PDF
EPUB

PYRAMIS.

PYRAMIDUM Sumptus, ad cælum et sidera ducti,
Quid dignum tanta mole, quid intus habent?
Ah! nihil intus habent, nisi nigrum informe cadaver;
Durata in saxum est cui medicata caro.

Ergone porrigitur monumentum in jugera tota!
Ergo tot annorum, tot manuumque labor!
Integra sit morum tibi vita; hæc pyramis esto:
Et poterunt tumulo sex satis esse pedes.

STRADE PHILOMELA.

PASTOREM audivit calamis Philomela canentem,
Et voluit tenues ipsa referre modos ;
Ipsa retentavit numeros, didicitque retentans
Argutum fida reddere voce melos.

Pastor inassuetus rivalem ferre, misellam

Grandius ad carmen provocat, urget avem. Tuque etiam in modulos surgis, Philomela; sed impar Viribus, heu impar, exanimisque cadis.

Durum certamen! tristis victoria! cantum

Maluerit pastor non superâsse tuum.

THESTYLIS COQUA.

ALLIA, Serpyllum, rutamque et sectile porrum
Thestylis, et panis frustula dura coquit.
Jusculaque ut gustu capiant meliore palatum,
Immittit salsa pinguia terga suis.

Rusticus hinc stomachum lenitque, et recreat artus;
Hinc corde exultat messor, et ore nitet.

O labor! o sudor! dulcis conditor uterque !
Egregiam facitis Thestylin esse coquam.

ROSA: AD STELLAM.

DELICIA juvenum, nympharum hodierna voluptas,
Ecce ea, quo rubeat, Stella, rubore Rosa!
Stella, vide quantum foliis suffundat honorem!
Explicet ad solem purpura quale decus!

Cras, Stella, exemplum pulchris lacrymabile, eandem
Arentem, laceram, pallidulamque vide.

Stella, Rosæ miserere; et dum miserere, memento, Quod brevis est ævi, quod tua forma Rosa est.

CANTATRICES.

QUÆ septem vicos conterminat una columna,
Consistunt nymphæ Sirenum ex agmine binæ ;
Stramineum capiti tegimen, collumque per omne
Ingentes electri orbes: utrique pependit
Crustato vestis cæno, limoque rigescens
Crure usque a medio calcem defluxit ad imum.
Exiguam secum pendentem ex ubere natam
Altera; venales dextra tulit altera chartas.

His vix dispositis, pueri innuptæque puellæ Accurrunt: sutor primus, cui lorea vitta Impediit crines, humili, quæ proxima stabat, Proruit e cella, chartas, si forte placerent, Empturus; namque ille etiam se carmine multo Oblectat, longos solus quo rite labores Diminuit, fallitque hybernæ tædia noctis. Collecti murmur sensim increbrescere vulgi. Audit; et excurrit nudis ancilla lacertis. Incudem follesque et opus fabrile relinquens, Se densæ immiscet plebi niger ora Pyracmon. It juxta, depressum ingens cui mantica tergum. Incurvat, tardo passu; simul ille coronam Aspectat vulgi, spe carminis arrigit aures ;

Statque moræ patiens, humeris nec pondera sentit.
Sic ubi Tartareum regem Rhodopeïus Orpheus
Threiciis studuit fidibus mulcere, laboris
Immemor, Æolides stupuit modulamina plectri,
Nec sensit funesti onera incumbentia saxi.
Sæpe interventus rhedæ crepitantis, ab illo
Vicorum, aut illo, stipantem hinc inde catervam
Dividit; at rursus coeunt, ubi transiit illa,
Ut coeunt rursus, puppis quas dividit, undæ.

Canticulæ interea narraverat argumentum Altera Sirenum, infidi perjuria nautæ, Deceptamque dolo nympham; tum flebile carmen Flebilibus movit numeris, quos altera versu Alterno excepit: patulis stant rictibus omnes: Dextram ille acclinat, lævam ille attentius aurem, Promissum carmen captare paratus hiatu.

Longa referre mora est, animum qua vicerit arte
Virgineum juvenis. Jam poscunt undique chartas
Protensæ emptorum dextræ, quas illa vel illa
Distribuit, cantatque simul: neque ferreus iste
Est usquam auditor, dulcis cui lene camæna
Non adhibet tormentum, et furtivum elicit assem.
Stat medios in cer, baculoque innititur Irus;
Nec tamen hic loculo parcit, sed prodigus æris
Emptor adest, solvit pretium, carmenque requirit.
Fors juxta adstabat vetula iracundior æquo;
Quæ loculo ex imo invitum, longumque latentem

Depromens vix tandem obolum, "Cedo, fœmina,

chartam,"

66

Inquit; ut 'æternum monumentum in pariete figam, Cum laribus mansurum ipsis, quam credula nymphis Pectora sint; fraudis quam plena, et perfida nautis."

AD GULIELMUM HOGARTH,

Παραινετικόν.

Qui mores hominum improbos, ineptos,

Incidis, nec ineleganter, æri,

Derisor lepidus, sed et severus,

Corrector gravis, at nec invenustus ;
Seu pingis meretricios amores,
Et scenas miseræ vicesque vitæ ;
Ut tentat pretio rudem puellam
Corruptrix anus, impudens, obesa ;
Ut se vix reprimit libidinosus
Scortator, veneri paratus omni:
Seu describere vis, facete censor,
Bacchanalia sera protrahentes
Ad confinia crastinæ diei,

Fractos cum cyathis tubos, matellam
Non plenam modo sed superfluentem,

« AnteriorContinuar »