Imágenes de páginas
PDF
EPUB

hominum clamitant, Domine, serva nos, perimus; tempestas hæc humanam potentiam superat, immo verò conatus eorum qui illi præsidium ferrent, in contrarium avertuntur. Quod hæc præstabit, solum verbum tuum est: verbum solum oris tui dicito, tempestas cessa, et confestìm tranquillitas expetita apparebit. Quot millibus impiorum pepercisses, si in civitate Sodomæ vel decem inventi fuissent: nunc vero tot millibus hominum gloriam nominis tui amantium, et propter decorem domûs tuæ gementem, non horum precibus adductus iram remittes, et consuetarum antiquarumque misericordiarum tuarum recordaberis? An non Divinâ sapientiâ tuâ nostram stultitiam in gloriam tuam convertes? An non malorum improbitatem in ecclesiæ tuæ bonum commutabis? Cum enim misericordia tua solet omnia sublevare, cum res nobis immedicabilis esse videtur; nec potentiâ aut sapientiâ humanâ corrigi potest. Tu solus res etiam inordinatissimas in ordinem adducis, qui solus author conservatorque pacis es. Tu antiquam confusionem quam Chaos appellamus formavisti, in quâ sine ordine, sine modo, perturbatè discordia semina rerum jacebant, et admirabili serie res naturâ suâ pugnantes, vinculo perpetuo copulavisti et colligavisti. Quanto, quæso, major confusio est hæc; ubi nulla charitas, nulla fides, nulla copulatio amoris, nulla legum, nulla magistratuum reverentia, nulla opinionum consensio; sed quasi in perturbatissimo choro unusquisque diversum canit? In cœlestibus planetis nulla est 'dissensio; elementa suas sedes tenent, unumquodque constitutum sibi officium facit: et sponsam

suam cujus causâ omnia facta sunt, continuâ sic dissensione perire et labefactari permittis? Malosne spiritus seditionis authores atque administros, in ditione tuâ sine ullâ reprehensione ita regnare permittes? potentemque illum iniquitatis ducem, quem semel dejeceras, castra invadere et milites tuos, spoliare sines? Cum hic in hominibus versabaris, vocem tuam fugiebant dæmones. Emitte, quæsumus, Domine, spiritum tuum, qui e pectoribus omnium nomen tuum profitentium malos spiritus magistros intemperantiæ, avaritiæ, vanæ gloriæ, libidinum, scelerum, discordiæ, abigat. Crea in nobis, Rex et Deus noster, cor mundum, et spiritum sanctum in pectoribus nostris renova, nec spiritum sanctum tuum auferas a nobis. Restitue nobis fructum salutaris sanitatis tuæ, et spiritu principali corrobora sponsam pastoresque ejus. Hoc spiritu reconciliasti cœlestia terrestribus, hoc formasti ac reduxisti tot linguas, tot nationes, tam diversa hominum genera in unum corpus ecclesiæ, quod corpus eodem spiritu copulatur capiti. Hunc spiritum si in omnium hominum cordibus renovare digneris, tum externæ hæ quoque miseriæ cessabunt: aut si non cessaverint, ad fructum saltem, utilitatemque diligentium te traducentur. Siste hanc, Domine Jesu, confusionem; hoc horribile Chaos in ordinem reducito: expande spiritum tuum super aquas malè fluctuantium opinionum. Et quia spiritus tuus, qui juxta prophetæ sententiam continet omnia, scientiam etiam habet vocis; effice, ut quemadmodum omnibus qui in domo tuâ sunt, unum lumen, unus Deus, una spes, unus spiritus; sic unam quoque habeant vocem, unam

[blocks in formation]

cantilenam, unum sonum, unam Catholicam veritatem profitentes. Cum in cœlum gloriosè ascendisti, demisisti de cœlo res pretiosissimas; dedisti dona hominibus, varia munera spiritûs divisisti : renova, Domine, de cœlo veterem bonitatem; da nunc ecclesiæ labefacta et inclinatæ, quod illi emergenti et exorienti initia dederas. Da principibus magistratibusque gratiam timoris tui; ut ita rempublicam suam gubernent, quasi statim tibi, Regi Regum, rationem reddituri. Da sapientiam semper assistricem illis, ut quodcunque optimum factu fuerit, et animo provideant, et factis persequantur. Da episcopis tuis donum prophetiæ, ut sanctas scripturas non ex suis ingeniis, sed tuâ inspiratione declarent et interpretentur. Da triplicem illis charitatem, quam a Petro requirebas, quando illius curæ oves tuas commisisti. Da sacerdotibus tuis temperantiæ castitatisque amorem. Da populo tuo studium sequendi mandata tua, et promptitudinem obediendi iis, quos tu super illos constituisti. Ita fiet, ut si largitate tuâ principes ea imperent, quæ tu præcipis; pastores eadem doceant, populus utrisque pareat: veteris ecclesiæ dignitas tranquilitasque cum ordinis conservatione ad gloriam nominis tui reflorescat. Ninivitis pepercisti morti addictis, statim ut ad pænitentiam conversi fuerant; domum tuam inclinantem jam et corruentem dispicies, quæ vice sacci gemitus, vice cinerum lachrymas profundit? promisisti remissionem conversis ad te; at hoc donum tuum est, ut quis cum toto corde suo ad te convertatur, ut omnis bonitas nostra ad gloriam tuam redundet. Tu factor es; refice opus tuum quod formasti. Tu

Redemptor es; serva quod emisti. Tu Servator es; ne sinas perire qui tibi innituntur. Tu Dominus es, et Possessor; vindica possessionem tuam. Tu Caput es; opem fer membris. Tu Rex es; da nobis legum tuarum reverentiam. Tu Princeps Pacis es; aspira nobis fraternam charitatem. Tu Deus, miserere supplicum tuorum; sis (ut beatus Paulus loquitur) omnia in omnibus; ut universus ecclesiæ tuæ chorus consentientibus animis et voci. bus consonantibus gratias de misericordiâ inventâ agant Patri, Filio, et Spiritui Sancto; qui pro perfectissimo concordiæ exemplo personarum proprietate distinguuntur, et conjunctione naturæ adunantur; quibus laus et gloria ad omnem æternitatem. Amen.

END OF VOL. I.

« AnteriorContinuar »