Imágenes de páginas
PDF
EPUB

HISTORIA SYMPATHIE ET ANTIPATHIE

RERUM.

ADITUS.

LIS et Amicitia in natura stimuli sunt motuum, et claves operum. Hinc corporum unio et fuga, hinc partium mistio et separatio, hinc altæ atque intimæ impressiones virtutum, et quod vocant conjungere activa cum passivis; denique magnalia naturæ. Sed impura est admodum hæc pars philosophiæ de Sympathia et Antipathia rerum, quam etiam Naturalem Magiam appellant, atque (quod semper fere fit) ubi diligentia defuit, spes superfuit. Operatio autem ejus in hominibus prorsus similis est soporiferis nonnullis medicamentis, quæ somnum conciliant, atque insuper læta et placentia somnia immittunt. Primo enim intellectum humanum in soporem conjicit, decantando proprietates specificas, et virtutes occultas et cœlitus demissas; unde homines ad veras causas eruendas non amplius excitantur et evigilant, sed in hujusmodi otiis acquiescunt; deinde innumera commenta, somniorum instar, insinuat et spargit. Sperant etiam homines vani Naturam ex fronte et persona cognoscere, et per similitudines extrinsecas proprietates internas detegere. Practica quoque inquisitioni simillima. Præcepta enim Magiæ Naturalis talia sunt, ac si confiderent homines terram subigere et panem suum comedere absque sudore vultus, et per otiosas et faciles corporum applicationes rerum potentes fieri; semper autem in ore habent et tanquam sponsores appellant Magnetem et consensum Auri cum Argento Vivo, et pauca hujus generis, ad fidem aliarum rerum, quæ neutiquam simili contractu obligantur. Verum optima quæque laboribus, tum inquirendi tum operandi, proposuit Deus. Nos in jure naturæ enucleando et rerum fœderibus interpretandis paulo diligentiores erimus; nec miraculis faventes, nec tamen inquisitionem instituentes humilem aut angustam.

[blocks in formation]

HISTORIA SULPHURIS, MERCURII, ET SALIS.

ADITUS.

PRINCIPIORUM Trias istud a Chimistis introductum est; atque quoad speculativa, est ex iis quæ illi afferunt inventum optimum. Subtiliores ex iis, quique philosophantur maxime, Elementa volunt esse Terram, Aquam, Aërem, Æthera. Illa autem non Materiam rerum esse ponunt, sed Matrices; in quibus specifica semina rerum generant, pro natura matricis. Pro Materia autem Prima (quam spoliatam et adiaphoram ponunt Scholastici) substituunt illa tria, Sulphurem, Mercurium, et Salem; ex quibus omnia corpora sint coagmentata et mista. Nos vocabula ipsorum accipimus; dogmata parum sana sunt. Illud tamen non male cum illorum opinione convenit, quod duo ex illis, Sulphurem scilicet et Mercurium, (sensu nostro accepta) censemus esse naturas admodum primordiales, et penitissimos Materie Schematismos; et inter Formas Primæ Classis fere præcipuas. Variare autem possumus vocabula Sulphuris et Mercurii, ut ea aliter nominemus; oleosum, aqueum; pingue, crudum; inflammabile, non inflammabile; et hujusmodi. Videntur enim esse hæ duæ Rerum Tribus magnæ prorsus, et quæ universum occupant et penetrant. Siquidem in subterraneis, sunt Sulphur et Mercurius, ut appellantur; in vegetabili et animali genere, sunt Oleum et Aqua; in pneumaticis inferioribus, sunt Aër et Flamma; in cœlestibus, Corpus Stellæ et Æther Purum; verum de ultima hac dualitate nil adhuc pronunciamus, licet probabilis videatur esse symbolizatio. Quod vero ad Salem attinet; alia res est. Si enim Salem intelligunt pro parte corporis fixa, quæ neque abit in flammam neque in fumum; pertinet hoc ad Inquisitionem Fluidi et Determinati; de quibus nunc non est sermo; sin Salem accipi volunt secundum literam absque parabola, non est Sal aliquid tertium a

Sulphure et Mercurio, sed mistum ex utrisque per spiritum acrem devinctis. Etenim Sal omnis habet partes inflammabiles; habet alias, flammam non solum non concipientes, sed eam exhorrentes et strenue fugientes. Nihilominus cum inquisitio de Sale, sit quiddam affine inquisitioni de duobus reliquis, atque insuper sit eximii usus, utpote vinculum utriusque naturæ, Sulphureæ et Mercurialis ', et vitæ ipsius rudimentum; illum etiam in hanc historiam et inquisitionem recipere visum est. At illud interim monemus, de Pneumaticis illis, Aëre, Flamma2, Stellis, Æthere, nos illa (prout certe merentur) inquisitionibus propriis reservare; et de Sulphure et Mercurio tangibili (nimirum vel minerali, vel vegetabili et animali) hic tantum historiam instituere.

1 Salis in the original edition; corrected in the edition of 1638. —J. S.
Aqua in the original edition; corrected in ed. 1638.-J. S.

84

ADITUS AD TIT. IN PROX. QU. MEN. DESTINATOS.

HISTORIA VITÆ ET MORTIS.

ADITUS.

[For the aditus which follows in the original edition, see Historia Vita et Mortis, p. 105.]

FRAGMENTUM LIBRI VERULAMIANI,

CUI TITULUS,

ABECEDARIUM NATURÆ.'

CUM tam multa producantur a terra et aquis, tam multa pertranseant aërem et ab eo excipiantur, tam multa mutentur et solvantur ab igne, minus perspicuæ forent inquisitiones cæteræ, nisi natura massarum istarum, quæ toties occurrunt, bene cognita et explicata. His adjungimus inquisitiones de Colestibus et Meteoricis, cum et ipsæ sint Massæ majores, et ex Catholicis.

[blocks in formation]

Massæ Majores. Inquisitio sexagesima nona.
Phi, sive de Aëre.

Triplex

1 From the first paragraph of the Norma Historiæ Præsentis (sup. p. 17.) it appears that Bacon intended to add at the end of the volume an Abecedarium of abstract natures; and in Dr. Rawley's list of the works composed by him during the last five years of his life (which he enumerates, as nearly as he can, in the order in which they were written), the second in order, immediately preceding the Historia Ventorum, is "Abecedarium Naturæ, or a metaphysical piece, which is lost." It seems probable therefore that when the volume was published this was not to be found. The fragment which follows was discovered among Bacon's papers by Dr. Tenison, and published in his Baconiana, p. 77. Supposing it to be a part of the lost work, I have thought this the proper place for it. The Norma Abecedarii, with which it concludes, was probably intended originally to be prefixed, like the Norma Historiæ Præsentis, of which it is obviously a rudiment; but this must have been when the Abecedarium was meant to stand by itself, or to come first; the Historia Ventorum not being yet written. Had it been placed at the end of the volume, as intended, the Norma would doubtless have been omitted.-J. S.

2 As T is the nineteenth of the twenty-four letters of the Greek alphabet, it appears from this passage that Bacon proposed to denote the first twenty-four inquisitions by single Greek letters, the twenty-fifth by aa, and so on. For the sixty-seventh would thus be denoted by TTT, sixty-seven being equal to the sum of forty-eight and nineteen.

« AnteriorContinuar »