Imágenes de páginas
PDF
EPUB

SCALA INTELLECTUS

SIVE

FILUM LABYRINTHI.

DIFFICILIS sane foret reprehensio eorum quibus nihil sciri placuit, si decretum durum interpretatione molliore correxissent. Si quis enim asserat, hoc ipsum scire, recte acceptum, esse per causas scire; causarum autem cognitionem gliscere, et serie et veluti catena perpetua ad notissima naturæ scandere, adeo ut particularium rerum cognitio, absque exacta universæ naturæ comprehensione, proprie non absolvatur; non facile invenias quod sano cum judicio contradici possit. Nam et veram alicujus rei scientiam haberi posse antequam mens in causarum explicatione plane consistat, minus consentaneum ; et perfectam universi cognitionem humanæ naturæ attribuere atque asserere, temerarium fortasse quiddam atque impotentis cujusdam animi censeri possit. Verum illi contra, nulla hujusmodi usi interpretatione aut moderatione, sensuum oracula prorsus profanare non veriti sunt; quod cum summa rerum desperatione conjunctum est. Quod si verum omnino dicendum sit; etiamsi ab hac calumnia abstinuissent, tamen hæc ipsa lis intempestive et contentiose mota videatur; cum citra istam quam intelligere videntur ipsissimam veritatem tantus humanæ industria pateat campus, ut sit res præpostera et quasi mentis commotæ et perturbatæ, de extremis obtinendis solicitum tantas in medio sitas utilitates prætermittere. Nam utcunque per veri et probabilis distinctionem, scientiæ certitudinem destruere, usum retinere, videri volunt; atque, quoad activam partem, delectum rerum illæsum relinquere; tamen, sublata ex animis hominum veritatis exquirendæ spe, proculdubio nervos inquisitioni humanæ inciderunt, et promiscua quærendi

licentia, inveniendi negotium in exercitationem quandam ingenii et disputationis verterunt. Veruntamen negare plane

non possumus, quin si qua nobis cum antiquis intercedat societas, ea cum hoc genere philosophiæ maxime conjuncta sit; cum multa ab illis de sensuum variationibus et judicii humani infirmitate et de cohibendo et sustinendo assensu prudenter dicta et animadversa probemus; quibus etiam in numera alia, quæ eodem pertinent, adjungere possemus; adeo ut inter nos et illos hoc tantum intersit, quod illi nil vere sciri posse prorsus, nos nil vere sciri posse ea qua adhuc gens humana ingressa est via, statuamus. Neque vero hujus societatis nos pudet. Si enim in hunc cœtum recipiantur non solum ii qui sententia et placito hoc tenent et opinantur, sed et illi qui idem aut forma ipsa interrogandi et objiciendi præ se ferunt, aut conquerendo de rerum obscuritate et indignando fatentur et quasi clamant, aut secreto animo agitant et raris et occultis vocibus veluti insusurrant, invenias in hoc numero viros ex antiquis longe maximos, et contemplationum principes, in quorum consortium includi neminem poeniteat. Pronuntiandi enim confidentiam fortasse unus aut alter ex antiquis usurpavit; neque tamen invaluit ea ipsa, nisi haud ita pridem barbaris seculis; nunc autem factione quadam, atque consuetudine et incuria, retinetur. Sed tamen rursus in hac de qua diximus societate facile quis perspexerit, nos erga illos viros initiis opinionum conjunctos, exitu in immensum divisos esse. Etsi enim primo non multum dissentire videamur, quod illi incompetentiam humani intellectus simpliciter, nos sub modo asseramus; nihilominus huc res redit, ut illi, nullum huic malo remedium invenientes aut sperantes, negotium deserant; et sensus certitudinem invadendo, scientiam ab imis fundamentis evertant: nos, novam viam afferentes, tum sensus tum mentis errores regere et restituere conemur. Itaque illi, jactam arbitrati aleam, ad ingenii quandam peregrinationem liberam et amœnam se vertunt: nobis ex opinione nostra difficilis et remota obvenit provincia, quæ ut generi humano felix et fausta sit perpetuo precamur. Itaque initia viarum secundo libro descripsimus; easdem ipsi continuo ingressi1, tertio Phænomena Universi et Historiam tractavimus; in quo certe sylvas naturæ, et variatione infinita experimentorum veluti foliis opacas et

1 The original has a full stop after ingressi. I have followed the example of M. Bouillet in substituting a comma. — - J. S.

obscuras, et observationum subtilitate veluti virgultis et vepribus implicatas, penetravimus et præterivimus. Atque nunc ad magis aperta fortasse sed tamen ad magis ardua pervenimus, ex sylvis scilicet ad radices montium. Nam ab historia ad universalia certo atque constanti tramite (licet via nova et intentata) ducemus. Atque certe non male in vias contemplationum conveniret illud celebre et decantatum apud antiquos bivium vitæ active; ex quo via altera, primo ingressu plana et facilis, ducebat ad prærupta et impervia; altera, a principio ardua et suspensa, in plana desinebat. Nam eodem prorsus modo, qui jam inde a prima inquisitione immobilia quædam in scientiis principia prensabit, quibus acquiescens cætera veluti per otium expediat ; illum, si modo perrexerit nec nimium sibi placens aut displicens ab inquisitione destiterit, prioris viæ fortuna manet. Qui autem judicium cohibere, et gradatim adscendere, et rerum veluti montium juga, unum primo, deinde alterum ac rursus alterum, superare, cum patientia vera et indefessa sustinuerit; ille ad summitates et vertices naturæ mature perveniet, ubi et statio serena et pulcherrimus rerum prospectus et descensus molli clivo ducens ad omnes practicas. Itaque consilium nostrum est, veræ et legitimæ de rebus inquisitionis, ut in secundo libro præcepta, ita hic exemplaria proponere et describere pro varietate subjectorum; idque ea forma, quam cum veritate summum consensum habere putamus, atque ut probatam et electam tradimus. Neque tamen, more apud homines recepto, omnibus hujus formulæ partibus necessitatem quandam attribuimus, tanquam unica essent et inviolabiles. Neque enim hominum industriam et felicitatem veluti ad columnam alligandas existimamus. Atque nihil officit, quo minus ii qui otio magis abundant, aut a difficultatibus quas primo experientem sequi necesse est liberi jam erunt, rem monstratam in potius perducant. Quin contra, artem veram adolescere statuimus.2

Hesiod. Oper. 287.

2 So in the original. Possibly the manuscript was imperfect at the end, and the sentence completed by conjecture: for this can hardly be what Bacon wrote. The aphorism is repeated in many places, and always in the form artem inveniendi cum in ventis adolescere. See the end of the first book of the Novum Organum.-J. S.

[blocks in formation]

690

PRODROMI

SIVE

ANTICIPATIONES PHILOSOPHIE SECUNDE.

1

PREFATIO.

EXISTIMAMUS eum et amantis civis et viri prudentis personam bene simul sustinuisse, qui interrogatus an optimas leges suis civibus dedisset, optimas certe, dixit, ex iis quas illi accepturi fuissent. Atque certe quibus non tantum bene cogitasse satis est (quod non multo secus est ac bene somniasse) nisi obtineant quoque et rem ad effectum perducant, iis non optima utique, sed ex iis quæ probari verisimile est potissima, quandoque eligenda sunt. Nobis vero, licet Humanam Rempublicam, patriam communem, summo prosequamur amore, tamen legislatoria illa ratione et delectu uti liberum non est. Neque enim leges intellectui aut rebus damus ad arbitrium nostrum, sed tanquam scribæ fideles ab ipsius naturæ voce latas et prolatas excipimus et describimus. Itaque sive illæ placeant, sive per opinionum suffragia antiquentur, fides nostra omnino exsolvenda est. Neque tamen spem abjecimus, quin sint atque exoriantur apud posteros nonnulli, qui optima quæque capere et concoquere possint, et quibus ea perficere et colere curæ erit. Itaque ad illa ipsa tendere, atque fontes rerum et utilitatum aperire, et viarum indicia undique conquirere (invocata Numinis ope), nunquam dum in vivis erimus desistemus. Iidem nos, de eo quod ad omnes pertinere et in commune prodesse possit soliciti, dum ad majora contendimus, minora non aspernamur (cum illa remota, hæc parata esse soleant), nec potiora (ut arbitramur) afferentes, idcirco veteribus ac receptis, quominus illa apud plurimos valeant, intercedimus ;

Diog. Laert. in Sol.

« AnteriorContinuar »