de Longitudine et tanquam itinerario ventorum videndum; licet de hoc ipso paulo ante, sub nomine Latitudinis ventorum, inquisitum videri possit. Nam et latitudo pro longitudine ab imperitis haberi possit, si majora spatia venti ex latere occupent quam in longitudine progrediantur. 14. Si verum sit Columbum ex oris Lusitaniæ per Ventos Statos ab occidente de Continente in America judicium fecisse, longo certe itinere possint commeare venti. 15. Si verum sit solutionem nivium circa Mare Glaciale et Scandiam excitare Aquilones in Italia et Græcia, &c. diebus canicularibus, longa certe sunt spatia. 16. Quanto citius in consecutione in qua ventus movet (exempli gratia, si sit Eurus) veniat tempestas ad locum aliquem ab oriente, quanto vero tardius ab occidente, nondum venit in observationem. De Motu Ventorum in Progressu hactenus; videndum jam de Undulatione Ventorum. 17. Undulatio ventorum ad parva momenta fit; adeo ut centies in hora ad minus ventus (licet fortis) se suscitet et alternatim remittat; ex quo liquet inæqualem esse impetum ventorum. Nam nec flumina, licet rapida, nec currentes in mari, licet robusti, undulant, nisi accidente flatu ventorum ; neque ipsa illa undulatio ventorum aliquid æqualitatis habet in se; nam instar pulsus manus, aliquando intercurrit, aliquando intermittit. 18. Undulatio aëris in eo differt ab undulatione aquarum, quod in aquis, postquam fluctus sublati fuerint in altum, sponte rursus decidant ad planum; ex quo fit ut (quicquid dicant poëtæ exaggerando tempestates, quod unde attollantur in cœlum, et descendant in Tartarum) tamen descensus undarum non multum præcipitetur ultra planum et superficiem aquarum. At in undulatione aëris, ubi deest motus gravitatis, deprimitur et attollitur aër fere ex æquo. De Undulatione hactenus: jam de Motu Conflictus inquirendum est 19. De Conflictu ventorum et compositis currentibus jam partim inquisitum est. Plane constat ubiquetarios esse ventos, præsertim leniores; id quod manifestum etiam ex hoc, quod pauci sunt dies aut horæ, in quibus non spirent auræ aliquæ lenes in locis liberis, idque satis inconstanter et varie. Nam venti qui non proveniunt ex fomitibus majoribus, vagabundi sunt et volubiles, altero cum altero quasi ludente, modo impellente, modo fugiente. 20. Visum est nonnunquam in mari advenisse duos ventos simul ex contrariis partibus; id quod ex perturbatione superficiei aquæ ab utraque parte, atque tranquillitate aquæ in medio inter eos, facile erat conspicere; postquam autem concurrissent illi venti contrarii, alias secutam esse tranquillitatem in aqua undique, cum scilicet venti se ex æquo fregissent, alias continuatam esse perturbationem aquæ, cum scilicet fortior ventus prævaluisset. 21. Certum est in montibus Peruvianis sæpe accidere, ut venti eodem tempore super montes ex una parte spirent, in vallibus in contrarium. 22. Itidem certum apud nos, nubes in unam partem ferri, cum ventus a contraria parte flet hic in proximo. 23. Quin et illud certum, aliquando cerni nubes altiores supervolare nubes humiliores; atque ita ut in diversas aut etiam in contrarias partes abeant, tanquam currentibus adversis. 24. Itidem certum, quandoque in superiore aëre ventos nec distrahi nec promoveri, cum hic infra ad semi-milliare insano ferantur impetu. 25. Certum etiam e contra, esse aliquando tranquillitatem infra, cum superne nubes ferantur satis alacriter; sed id rarius est. Phænomenon obliquum. Etiam in fluctibus, quandoque supernatans aqua, quandoque demersa, incitatior est; quinetiam fiunt (sed raro) varii currentes aquæ, quæ volvitur supra, et quæ labitur in imo. 26. Neque prorsus contemnenda illa testimonia Virgilii, cum naturalis philosophiæ non fuerit ipse omnino imperitus; Et rursus; Una Eurusque Notusque ruunt, creberque procellis Africus. Omnia ventorum concurrere prælia vidi. De Motibus Ventorum in natura rerum, inquisitum est; videndum de Motibus eorum in Machinis Humanis; ante omnia in velis navium. Motus Ventorum in Velis Navium. 1. In navibus majoribus Britannicis (eas enim ad exemplum delegimus) quatuor sunt mali, aliquando quinque; omnes in linea recta per medium navis ducta alteri post alteros erecti. Eos sic nominabimus : 2. Malum principem, qui in medio navis est; malum proræ ; malum puppis (qui aliquando est geminus); et malum rostri. 3. Habent singuli mali plures portiones; quæ sustolli, et per certos nodos aut articulos figi, et similiter auferri possunt ; alii tres, alii duas tantum. 4. Malus rostri stat ab inferiori nodo inclinatus versus mare, a superiori rectus; reliqui omnes mali stant recti. 5. His malis superimpendent Vela decem, et quando malus puppis geminatur, duodecim. Malus princeps et malus proræ tres habent ordines velorum. 6. Vela extenduntur in transversum, juxta verticem cujusque nodi mali, per ligna quæ antennas vel virgas dicimus, quibus suprema velorum assuuntur, ima ligantur funibus ad angulos tantum; vela scilicet ab infra ad latera navis, vela a supra aut a summo ad antennas contiguas. Trahuntur etiam aut vertuntur iisdem funibus in alterutrum latus ad placitum. 7. Antenna sive virga cujusque mali in transversum porrigitur. Sed in malis puppis ex obliquo, altero fine ejus elevato, altero depresso; in cæteris in recto, ad similitudinem literæ Tau. 8. Vela ab infra, quatenus ad vela principis, proræ, et rostri, sunt figuræ quadrangularis, parallelogrammæ; vela a supra et a summo nonnihil acuminata, sive surgentia in arctum; at ex velis puppis, quod a supra, acuminatum; quod ab infra, triangulare. 9. In navi2 quæ erat mille et centum amphorarum, atque See the woodcut at the front of this volume, representing the "Great Harry," a ship built in 1514 and burnt by accident in 1553. It is a reduced copy of an engraving by P. C. Canot (published in 1767), from a drawing by T. Allen, after an original by Hans Holbein.-J.S. 2 Ships of 1200 tons were so rare in Bacon's time that it seems clear that he here refers either to the "Prince Royal," built in the year 1610, or to the "Trade's-increase," built, according to Stow, in 1609. See what is said of them in Charnock's History of Marine Architecture, vol. ii. pp. 197. and 203. The former was a man-ofwar, the latter was built for the India trade. Stow makes the keel of the "Prince Royal" 114 feet in length, and the cross-beam 44 feet. He calls the burden 1400 tons; but other authorities, according to Charnock, make it 1200 only. She was built by Phineas Pett, of Emanuel College, Cambridge. habebat in longitudine, in carina, pedes 112, in latitudine, in alveo, 40, velum ab infra mali principis continebat in altitudine pedes 42, in latitudine pedes 87. 10. Velum a supra ejusdem mali habebat in altitudine pedes 50; in latitudine pedes 84 ad basim, pedes 42 ad fastigium. 11. Velum a summo in altitudine pedes 27; in latitudine pedes 42 ad basim, 21 ad fastigium. 12. In malo proræ, velum ab infra habebat in latitudine pedes 40 cum dimidio; in latitudine pedes 72. 13. Velum a supra in altitudine pedes 46 cum dimidio; in latitudine pedes 69 ad basim, 36 ad fastigium. 14. Velum a summo in altitudine pedes 24; in latitudine pedes 36 ad basim, 18 ad fastigium. 15. In malo puppis, velum ab infra habebat in altitudine, a parte antennæ elevata, pedes 51; in latitudine, qua jungitur antennæ, pedes 72, reliquo desinente in acutum. 16. Velum a supra, in altitudine pedes 30; in latitudine pedes 57 ad basim, 30 ad cacumen. 17. Si geminetur malus puppis, in posteriore vela minuuntur ab anteriore ad partem circiter quintam. 18. In malo rostri, velum ab infra habebat in altitudine pedes 28 cum dimidio; in latitudine pedes 60. 19. Velum a supra in altitudine pedes 25 cum dimidio; in latitudine pedes 60 ad basim, 30 ad fastigium. 20. Variant proportiones malorum et velorum, non tantum pro magnitudine navium, verum etiam pro variis earum usibus, ad quos ædificantur; ad pugnam, ad mercaturam, ad velocitatem, et cætera. Verum nullo modo convenit proportio dimensionis velorum ad numerum amphorarum, cum navis quingentarum amphorarum, aut circiter, portet velum ab infra principis mali paucos pedes minus undique, quam illa altera quæ erat duplicis magnitudinis. Unde fit ut minores naves longe præstent celeritate majoribus, non tantum propter levitatem, sed etiam propter amplitudinem velorum, habito respectu ad corpus navis; nam proportionem illam continuare in navibus majoribus nimis vasta res esset et inhabilis. 21. Cum singula vela per summa extendantur, per ima ligentur tantum ad angulos, ventus necessario facit vela intumescere, præsertim versus ima, ubi sunt laxiora. 22. Longe autem major est tumor veli in velis ab infra, quam in cæteris; quia non solum parallelogramma sunt, cætera acuminata; verum etiam quia latitudo antennæ tanto excedit latitudinem laterum navis, ad quæ alligantur; unde necesse est, propter laxitatem, magnum dari receptum ventis ; adeo ut in illa magna, quam exempli loco sumpsimus, navi, tumor in vento recto possit esse ad 9 aut 10 pedes introrsum. 23. Fit etiam ob eandem causam, quod vela omnia, a vento tumefacta, ad imum colligant se in arcus, adeo ut multum venti præterlabi necesse sit; in tantum ut in illa quam diximus navi arcus ille ad staturam hominis accedat. 24. At in velo puppis illo triangulari, necesse est ut minor sit tumor, quam in quadrangulari; tum propter figuram minus capacem, tum quia in quadrangulari tria latera laxa sunt, in triangulari duo tantum; unde sequitur quod ventus excipiatur magis rigide. 25. Motus ventorum in velis, quo magis accedat ad rostrum navis, est fortior, et promovet magis; tum quia fit in loco ubi undæ, propter acumen proræ, facillime secantur; tum maxime quia motus a prora trahit navem, motus a puppi trudit. 26. Motus ventorum in velis superiorum ordinum promovet magis, quam in velis ordinis inferioris; quia motus violentus maxime efficax est ubi plurimum removetur a resistentia; ut in vectibus et velis molendinorum. Sed periculum est demersionis aut eversionis navis; itaque et acuminata sunt illa, ne ventos nimios excipiant, et in usu præcipue cum spirent venti leniores. 27. Cum vela collocentur in recta linea, altera post altera, necesse est ut quæ posterius constituantur, suffurentur ventum a prioribus, cum ventus flet recta; itaque si omnia simul fuerint erecta, tamen vis venti fere tantum locum habet in velis mali principis, cum parvo auxilio veli ab infra in malo rostri. 28. Fœlicissima et commodissima dispositio velorum in vento recto ea est, ut vela duo inferiora mali proræ erigantur; ibi enim (ut dictum est) motus est maxime efficax; erigatur etiam velum a supra mali principis; relinquitur enim spatium tantum subter, ut ventus sufficere possit velis prædictis proræ, absque suffuratione notabili. 29. Propter illam, quam diximus, suffurationem ventorum, celerior est navigatio cum vento laterali, quam cum recto. Laterali enim flante, omnia vela in opere poni possunt; quia latera sibi invicem obvertunt, nec altera altera impediunt, neque fit furtum, |