Imágenes de páginas
PDF
EPUB

id quod videtur argenti fodinis juxta Potosam attribui posse; quod demonstrat esse spiracula terræ,

quatenus ad calidum et frigidum.

13. Si terra sit primum frigidum, ut voluit Parmenides1 (non contemnenda usus sententia, cum frigus et densitas arcto copulentur vinculo), non minus probabile est ejici halitus calidiores a frigore centrali terræ, quam dejici a frigore aëris sublimioris.

14. Sunt quidam putei in Dalmatia et regione Cyrenaica, ut quidam ex antiquis memorant, in quibus si dejiciatur lapis, excitantur paulo post tempestates 2; ac si lapis perfringeret operculum aliquod in loco ubi vis ventorum erat incarcerata.

Phænomenon obliquum.

Flammas evomunt Etna, et complures montes ; similiter et aërem erumpere posse consentaneum est, præsertim calore in subterraneis dilatatum et in motu positum.

15. In terræ motibus, ventos quosdam noxios et peregrinos, et ante eruptionem et postea, flare observatum est; ut fumi quidam minores solent emitti ante et post incendia magna.

Monitum. Aër in terra conclusus erumpere ob varias causas compellitur. Quandoque massa terræ male coagmentata in cavum terræ decidit; quandoque aquæ se ingurgitant; quandoque expanditur aër per ignes subterraneos, ut ampliorem locum quærat; quandoque terra, quæ antea solida erat et concamerata, per ignes in cineres versa, se amplius sustinere non potest, sed decidit; et complura id genus.

Atque de prima Origine Locali Ventorum, videlicet e subterraneis, hæc inquisita sunt. Sequitur origo secunda, ex sublimi; nempe media, quam appellant, regione aëris.

Monitum. At nemo tam male quæ dicta sunt intelligat, quasi negemus et reliquos ventos e terra et mari per vapores educi. Sed hoc prius genus erat ventorum qui exeunt e terra jam venti formati,

16. Increbrescere murmur sylvarum antequam manifesto percipiantur venti, notatum est3; ex quo conjicitur ventum a superiore loco descendere; quod etiam observatur in montibus (ut dictum est), sed causa magis ambigua, propter cava montium. 17. Stellas sagittantes (ut loquimur) et vibratas sequitur Pliny, xviii. 86.

1 Arist. Metaph. 1. 5.

2 Pliny, ii. 44.

ventus'; atque etiam ex ea parte, ex qua fit jaculatio; ex quo patet aërem in alto commotum esse, antequam ille motus perveniat ad nos.

18. Apertio cœli, et disgregatio nubium, præmonstrat ventos, antequam flent in terra; quod itidem ostendit ventos inchoari in alto.

19. Stellæ exiguæ, antequam oriatur ventus, non cernuntur, licet nocte serena2; cum scilicet (ut videtur) densetur, et fit3 minus diaphanus aër, propter materiam quæ postea solvitur in ventos.

20. Circuli apparent circa corpus lunæ; sol quandoque occidens conspicitur sanguineus; luna rubicundior est in ortu quarto; et complura alia inveniuntur prognostica ventorum in sublimi (de quibus suo loco dicemus); quæ indicant materiam ventorum ibi inchoari et præparari.

21. In istis phænomenis notabis illam de qua diximus differentiam, de duplici generatione ventorum in sublimi; nimirum ante congregationem vaporum in nubem, et post. Nam prognostica halonum, et colorum solis et lunæ, habent aliquid ex nube; at jaculatio illa et occultatio stellarum exiguarum fiunt in sereno.

22. Cum ventus prodit a nube formata, aut totaliter dissipatur nubes, et vertitur in ventum; aut secernitur, partim in pluviam, partim in ventum; aut scinditur, et erumpit ventus, ut in procella.

23. Plurima sunt Phænomena Obliqua ubique in natura rerum de repercussione per frigidum; itaque cum constet esse in media regione aëris frigora valde intensa, planum fit, vapores maxima ex parte ea loca perfringere non posse, quin aut coagulentur aut vibrentur; secundum opinionem veterum, in hac parte sanam.

Tertia Origo Localis Ventorum est eorum, qui hic in inferiore aëre generantur, quos etiam tumores sive super-onerationes aëris appellamus. Res maxime familiaris, et tamen silentio transmissa.

Commentatio.

Horum ventorum qui conflantur in aëre infimo generatio abstrusior aliqua res non est, quam hæc ipsa; quod

1 Arist. Prob. xxvi. 25. ; and comp. Pliny, xviii. 80. 2 Pliny, ubi suprà.

3 So in the original.-J. S.

scilicet aër noviter factus ex aqua et vaporibus attenuatis et resolutis, conjunctus cum aëre priore, non potest contineri iisdem quibus antea spatiis, sed excrescit et volvitur et ulteriora loca occupat. Hujus tamen rei duo sunt assumpta. Unum, quod gutta aquæ in aërem versa (quicquid de decima proportione elementorum fabulentur) centuplo ad minus plus spatii desiderat, quam prius; alterum, quod parum aëris novi et moti, superadditum aëri veteri, totum concutit et in motu ponit: ut videre est ex pusillo vento, qui ex follibus aut rima fenestræ efflat, qui tamen totum aërem in cubiculo in motu ponere possit; ut ex flammis lucernarum facile apparet.

24. Quemadmodum rores et nebulæ hic in aëre infimo generantur, nunquam facta nubes, nec ad mediam regionem penetrantes; eodem modo et complures venti.

25. Aura continua spirat circa maria et aquas, quæ est ventus pusillus noviter factus.

26. Iris, quæ est ex meteoris quasi humillima et generatur in proximo, quando non conspicitur integra, sed curtata, et quasi frusta ejus tantum in cornibus, solvitur in ventos æque ac in pluviam, et magis.

27. Notatum est, esse quosdam ventos in regionibus quæ disterminantur et separantur per montes intermedios, qui ex altera parte montium spirant familiares, ad alteram non perveniunt; ex quo manifestum, eos generari infra altitudinem ipsorum montium.

28. Infiniti sunt venti, qui spirant diebus serenis, atque etiam in regionibus ubi nunquam pluit; qui generantur ubi flant, nec unquam erant nubes, aut in mediam regionem ascenderunt.

Phænomena obliqua.

Quicunque norit quam facile vapor solvatur in aërem, et quam ingens sit copia vaporum, et quantum spatium occupet gutta aquæ versa in aërem præ eo quod antea occupabat (ut dictum est), et quam modicum sustineat se comprimi aër, non dubitabit quin necesse sit, etiam a superficie terræ usque ad sublimia aëris, ubique generari ventos. Neque enim fieri potest, ut magna copia vaporum, cum cœperint expandi, ad mediam aëris regionem attollantur, absque superoneratione aëris et tumultu in via.

Gilbert, Phys. iv. 1.

Ad Art. 9.
Connexio.

Accidentales Generationes Ventorum.

Accidentales Generationes ventorum eas vocamus, quæ non efficiunt aut gignunt motum impulsivum ventorum, sed eum compressione acuunt, repercussione vertunt, sinuatione agitant et volvunt: quod fit per causas extrinsecas et posituram corporum adjunctorum.

1. In locis ubi sunt colles minus elevati, et circa hos subsidunt valles, et ultra ipsos rursus colles altiores, major est agitatio aëris et sensus ventorum, quam aut in montanis aut in planis.

2. In urbibus, si sit aliquis locus paulo latior, et exitus angustiores, aut angiportus, et platex se invicem secantes, percipiuntur ibi flatus et auræ.

3. In ædibus refrigeratoria per ventos fiunt aut occurrunt, ubi aër est perflatilis, et ex una parte introit aër, ex adverso exit; sed multo magis, si aër intrat ex diversis partibus, et facit concursum auræ ad angulos, et habet exitum illi angulo communem. Etiam concameratio cœnaculorum, et rotunditas, plurimum facit ad auras, quia repercutitur aër commotus ad omnes lineas. Etiam sinuatio porticuum magis juvat, quam si exporrigantur in recto; flatus enim in recto, licet non concludatur, sed liberum habeat exitum, tamen non reddit aërem tam inæqualem et voluminosum et undantem, quam confluxus ad angulos et anfractus et glomerationes in rotundo, et hujusmodi.

4. Post magnas tempestates in mari continuatur ventus Accidentalis ad tempus, postquam Originalis resederit; factus ex collisione et percussione aëris per undulationem fluctuum.

5. Reperitur vulgo in hortis repercussio venti a parietibus et ædibus et aggeribus; ita ut putaret quis ventum in contrariam partem spirare ejus a qua revera spirat.

6. Si montes regionem aliqua ex parte cingant, et ventus paulo diutius ex plano contra montem spiraverit, fit ut ipsa repercussione montis aut contrahatur ventus in pluviam, si fuerit humidior, aut vertatur in ventum contrarium, sed qui brevi tempore duret.

7. In flexionibus promontoriorum experiuntur nautæ sæpius mutationes ventorum.1

1 Gilbert, ubi suprà.

Ad Art. 10.
Connexio.

Venti Extraordinarii, et Flatus Repentini.

De ventis Extraordinariis sermocinantur quidam et causantur; Ecnephia sive Procella, Vortice, Typhone', Prestere : sed rem non narrant, quæ certe ex chronicis et historia sparsa peti debet.

1. Repentini Flatus nunquam cœlo sereno fiunt, sed semper nubilo et cum imbre; ut eruptionem quandam fieri, et flatum excuti, aquas concuti, recte putetur.

2. Procellæ quæ fiunt cum nebula aut caligine, quas belluas vocant, quæque se sustinent instar columnæ, vehementes admodum sunt, et diræ navigantibus.

3. Typhones majores, qui per latitudinem aliquam notabilem corripiunt, et correpta sorbent in sursum, raro fiunt; at Vortices, sive Turbines exigui, et quasi ludicri, frequenter.

4. Omnes Procellæ, et Typhones, et Turbines majores, habent manifestum motum præcipitii aut vibrationis deorsum, magis quam alii venti; ut torrentum modo ruere videantur, et quasi per canales defluere, et postea a terra reverberari.

5. Fit in pratis, ut cumuli fœni quandoque in altum ferantur, et tum instar conopei spargantur; etiam in agris, ut caules pisarum involuti2, et arista segetum demessæ, quinetiam lintea ad exsiccandum exposita, attollantur a Turbinibus usque ad altitudinem arborum, aut supra fastigia ædium; hæcque fiunt absque aliquo majore venti impetu aut vehementia.

6. At quandoque fiunt Turbines leves et admodum angusti, etiam in sereno; ita ut equitans videat pulveres vel paleas corripi ct verti prope se, neque tamen ipse magnopere ventum sentiat; quæ proculdubio fiunt hic prope, ex auris contrariis se mutuo repellentibus, et circulationem aëris ex concussione facientibus.

7. Certum est, esse quosdam flatus qui manifesta vestigia relinquunt adustionis et torrefactionis in plantis. At Presterem, qui est tanquam fulgur cæcum, atque aër fervens, sed sine flamma, ad inquisitionem de fulgure rejicimus.

1 It is curious that the name given to the hurricanes of the China seas, typhoons, has only an accidental resemblance to the Greek word Túpwv. It is a corruption of the Chinese phrase Täe-Foong, Great wind. See Davis's Chinese, vol. iii. p. 142. of Knight's edition.

2 Involute in the original.-J. S.

« AnteriorContinuar »