3. Omnes venti liberi potius assecla sunt regionum extra tropicos, atque etiam circulos polares, quam intra; in regionibus enim torridis et conglaciatis plerunque parcius spirant, in mediis frequentius. 4. Etiam omnes venti liberi, præsertim fortiores ex ipsis, flant sæpius et intensius mane et vesperi, quam meridie et noctu. 5. Venti liberi in regionibus fistulosis et cavernosis frequentius spirant, quam in firmis et solidis. Mandatum. Cessavit fere humana diligentia in observatione Ventorum Asseclarum in regionibus particularibus, quod tamen fieri debuit, et ad multa utilis foret. Memini me a mercatore quodam, prudenti viro, qui ad Terram Piscationis1 coloniam duxerat ibique hiemarat, causam quæsivisse cur regio illa tam impense frigida haberetur, cum clima satis benignum esset. Respondit, rem esse fama aliquanto minorem, causam autem duplicem. Unam, quod moles glaciales a currenti maris Scythici juxta ea litora deveherentur. Alteram (quam longe potiorem duxit), quod longe pluribus anni partibus spiraret apud eos Zephyrus, quam Eurus; quod etiam facit apud nos (inquit); sed apud illos a continenti et gelidus, apud nos a mari et tepidus. Quod si (addidit) tam frequenter et diu spiraret in Anglia Eurus, quam apud eos Zephyrus, longe forent intensiora frigora apud nos, et paria illis quæ ibi fiunt. 6. Zephyri sunt asseclæ horarum pomeridianarum. Declinante enim sole frequentius spirant venti ab occidente, ab oriente rarius. 7. Auster noctis assecla est; nam noctu et sæpius oritur et flat vehementius, Boreas autem interdiu. 8. Asseclarum vero maris et continentis, multæ et magnæ sunt differentiæ. Ea præcipue, quæ Columbo ansam præbuit inveniendi Novi Orbis: quod venti marini Stati non sunt, terrestres autem maxime.2 Cum enim abundet vaporibus mare, qui ubique fere indifferenter adsunt, ubique etiam generantur venti, et magna inconstantia huc illuc feruntur, cum certas origines et fontes non habeant. At terra ad materiam ventorum valde inæqualiter se habet; cum alia loca ad ventos pariendos et augendos magis efficacia sint; alia magis destituta. 1 The terra piscationis is Newfoundland. 2 See the note at p. 29. Itaque flant fere a parte fomitum suorum, et inde directionem sortiuntur. 9. Non satis constat sibi Acosta. Ait ad Peruviam et maritima Maris Australis fere per totum annum spirare Austros. Idem alibi ait ad eas oras spirare potissimum ventos marinos. At Auster illis terrestris est, ut et Boreas et Eurus, tantumque Zephyrus est illis marinus.' Sumendum quod certius ponit, hoc est, Austrum esse ventum asseclam et familiarem earum regionum; nisi forte ex nomine Maris Australis vel phantasiam vel modum loquendi corrupit, intelligens Zephyrum per Austrum, quod a Mari Australi spiret. At mare, quod vocant, Australe, proprie Australe non est, sed tanquam oceanus secundus occidentalis; quando simili cum Atlantico situ exporrigatur. 10. Marini venti sunt proculdubio terrestribus humidiores, sed tamen puriores, quique facilius et æqualius cum aëre puro incorporentur. Terrestres enim male coagmentati et fumei. Neque opponat quispiam, eos debere esse, propter salsuginem maris, crassiores. Natura enim terrestris salis non surgit in vaporibus. 11. Tepidi vel gelidi sunt venti marini, pro ratione qualitatum duarum prædictarum, humiditatis et puritatis. Humiditate enim frigora mitigant (siccitas siquidem utrumque, et calorem et frigus, intendit); at puritate refrigerant. Itaque extra tropicos, tepidi; intra, gelidi. 12. Arbitror ubique ventos marinos asseclas esse regionum (præsertim maritimarum) singularum; frequentius scilicet spirare ventos a parte ubi collocatur mare, propter copiam longe uberiorem materiæ ad ventos in mari, quam in terra; nisi forte sit aliquis ventus Status, spirans a terra, ex causa peculiari. Nemo autem confundat ventos Statos cum ventis Asseclis, cum asseclæ semper frequentiores sint, stati sæpius rariores. Id tamen utrisque commune est, quod venti spirent a parte fomi tum suorum. 13. Vehementiores plerunque sunt venti marini, quam terrestres; ita tamen, ut, cum cessent, major sit malacia in medio mari, quam ad litora ; adeo ut nautæ quandoque ament potius litorum obliquitates premere, quam urgere altum; ad evitandas malacias. 1 Acosta, Hist. des Indes, iii. 20. and ii. 13. There is no discrepancy between the two statements, as the coast of Peru runs from north-west to south-east. 14. Spirant a mari ad litora venti Tropæi sive versarii, qui scilicet postquam paulisper progressi sunt, subito vertuntur. Omnino est quædam refractio inter auras maris et auras terræ, et inæqualitas. Omnis autem inæqualitas aëris est inchoatio quædam venti. Maxime autem fiunt Tropæi et Euripi ventorum ubi mare sinuat. 15. Spirant quædam auræ plerunque circa omnes aquas majores; potissimum autem sentiuntur mane; at magis circa fluvios quam in mari, propter differentiam auræ terræ et auræ aquæ. 16. In locis proximis juxta mare, flectunt fere se arbores et incurvant, quasi aversantes auras maris. Neque tamen malicia est; sed venti maritimi, ob humiditatem et densitatem, sunt tanquam ponderosiores. Ad Art. 7. 27, 28, 29, 30, 31. Connexio. Qualitates et Potestates Ventorum. Circa Qualitates et Potestates Ventorum observatum est ab hominibus non diligenter et varie. Nos certiora excerpimus; reliqua, ut levia, ipsis ventis permittemus. 1. Auster pluviosus, Boreas serenus apud nos sunt. Alter nubes congregat et fovet, alter dissipat et discutit. Itaque poëtæ, cum narrant de Diluvio, fingunt eo tempore Boream in carcere conclusum ; Austrum cum amplissimis mandatis emissum. 2. Zephyrus apud nos pro Aureæ Ætatis vento habitus est, qui comes esset perpetui veris, et mulceret flores. 3. Paracelsi schola, cum tribus suis principiis etiam in Templo Junonis (aëre scilicet) locum quærerent, tres collocarunt; Euro locum non repererunt. “Tincturis liquidum qui mercurialibus Austrum, Et Boream tristi rigidum sale.” 1 4. At nobis in Britannia Eurus pro malefico habetur, ut in proverbio sit, Eurum neque homini neque bestia propitium esse. 5. Auster a præsentia solis, Boreas ab absentia spirat, in hemisphærio nostro. Eurus in consecutione motus aëris, Ze 1 Johannes Pratensis. These lines occur in a complimentary address to Severinus, appended to his Idea Medicine Philosophica. phyrus in contrarium, ubique. Zephyrus a mari, Eurus a continente; plerunque in Europa et Asia occidentali. Hæ sunt differentiæ ventorum maxime radicales, unde plurimæ ex qualitatibus et potestatibus ventorum revera pendent. 6. Auster minus anniversarius est et status quam Boreas, sed magis vagus et liber'; et quando est status, tam lenis est ut vix percipiatur. 7. Auster magis humilis est et lateralis, Boreas celsior et spirans ex alto; neque hoc de elevatione et depressione polari dicimus, de qua supra, sed quod origines suas habeat plerunque magis in vicino Auster, magis in sublimi Boreas. 2 8. Auster nobis pluviosus (ut jam dictum est) Africæ vero serenus, sed magnos immittens fervores, non frigidus (ut alii dixerunt). Est tamen Africæ satis salubris; at nobis, si flaverit paulo diutius in sudo absque pluvia Auster, valde pestilens est. 9. Auster et Zephyrus non generant vapores, sed spirant a partibus ubi maxima est copia ipsorum, propter auctum calorem solis, qui vapores elicit, ideoque sunt pluviosi. Quod si spiraverint a locis siccioribus et jejunis a vaporibus, sunt sereni; sed tamen aliquando puri, aliquando æstuosi. 10. Videntur hic apud nos Auster et Zephyrus fœderati, suntque tepidi et humidi; at ex altera parte affines sunt Boreas et Eurus, suntque frigidi et sicci. 11. Auster et Boreas (quod et antea attigimus) frequentius spirant quam Eurus et Zephyrus; quia magna est inæqualitas vaporum ex illis partibus, propter absentiam et præsentiam solis; at orienti et occidenti sol tanquam adiaphorus est.3 12. Auster saluberrimus marinus, a continente magis morbidus; contra Boreas a mari suspectus, a terra sanus; etiam frugibus et stirpibus Auster marinus valde benignus, fugans rubigines et alias pernicies." 13. Auster lenior non admodum cogit nubes, sed sæpe serenus est, præsertim si sit brevior; sed flans commotius aut diutius, facit cœlum nubilum et inducit pluviam; sed potius cum desinat aut flaccescere incipiat, quam a principio aut in ipso vigore.5 1 Aristotle, Problem. § De Ventis, 2. 2 Namely Aristotle, ubi sup. 51.; and see the next problem for the assertion that a dry south wind is unwholesome. 3 Cf. Arist. ubi sup. 37. 4 Id. ib. 19. 5 Id. ib. 21, 22. and 40. 14. Cum Auster aut oritur aut desistit, fiunt fere mutationes tempestatum a sereno ad nubilum, aut a calido ad frigidum, et e contra; Boreas sæpe et oritur et desinit, priore tempestate manente et continuata. 15. Post pruinas, atque etiam nives paulo diuturniores, non alius fere ventus quam Auster spirat1, tanquam facta concoctione frigorum, quæ tum demum solvuntur, neque propterea semper sequitur pluvia, sed fit hoc etiam in regelationibus serenis. 16. Auster et frequentius oritur et fortius spirat noctu quam interdiu, præsertim noctibus hibernis. At Boreas, si noctu oriatur (quod contra suam consuetudinem est), non ultra triduum fere durat.2 17. Austro flante majores volvuntur fluctus quam Borea, etiam quando pari aut minore impetu spirat. 18. Spirante Austro fit mare cœruleum et magis lucidum; Borea contra atrius et obscurius.3 19. Cum aër subito fit tepidior, denotat interdum pluviam; rursus alias, cum aura subito fit gelidior, pluviam præmonstrat. Sequitur vero hoc naturam ventorum; nam si flante Austro aut Euro intepescit aër, pluvia in propinquo est; itidemque cum flante septentrione aut Zephyro refrigescit. 20. Auster flat plerunque integer et solitarius. At Borea, et præcipue Cæcia et Coro flantibus, sæpe contrarii et alii diversi venti simul spirant; unde refringuntur et turbantur. 21. Boreas sementi faciendæ, Auster insitionibus et inoculationibus, cavendus.4 22. A parte Austri folia ex arboribus citius decidunt; at palmites vitium ab ea parte erumpunt, et eo fere spectant." 23. In latis pascuis, videndum est pastoribus (ut ait Plinius) ut greges ovium ad septentrionale latus adducant, ut contra Austrum pascant. Nam si contra Boream, claudicant et lippiunt et alvo moventur: quinetiam Boreas coitum illis debilitat, adeo ut si in hunc ventum spectantes coëant oves, fœmellæ ut plurimum gignantur. Sed in hoc Plinius (utpote transcriptor) sibi non constat." 1 Arist. ubi sup. 3. Pliny, xviii. c. 33, and 34. 2 Id. ib. 9. and 15. 3 Id. ib. 39. 5 Pliny, xviii. 33. But 6 "Clodunt ita lippiuntve ab afflatu et alvo citâ pereunt."-Pliny, ubi suprà. Bacon either mistook clodunt for claudicant, or was ignorant of the meaning of the former word. ["Clodunt ita (oculos) lippiuntque ab afflatu." Facciol. in voc.-J.S.] Compare Pliny, viii. 72., with the passage just referred to. It may however be said that there is no absolute contradiction between the two passages. 7 |