si fit, sequitur ut sit condensatio; cum idem spatium contineat plus corporis. Certe in dissolutione metallorum, si aqua semel exceperit onus suum, non dissolvit amplius, nec operatur. Hanc autem condensationem (si talis quæpiam sit) contractionem corporum per onerationem appellare possumus. Mandatum. Immitte aquam in cineres pressos ad summum ; et nota diligenter quantum decrescat de exporrectione cinerum, postquam receperint aquam, ab ea quam habuerunt prius intermisto aëre. Observationes. Efficientia dilatationis corporum, quæ ex inquisitione priore in lucem prodeunt, sunt novem. 1. Introceptio sive admissio corporis alieni. 2. Expansio naturalis, sive præternaturalis, spiritus innati. 3. Ignis, sive calor externus actualis; aut etiam remissio frigoris. 4. Calor externus potentialis, sive spiritus auxiliares. 5. Liberatio spirituum a vinculis partium. 6. Assimilatio ex imperio corporis rarioris magis activi. 7. Amplexus, sive itio in occursum corporis amici. 8. Distractio a violentia externa. 9. Deacervatio, sive applanatio partium. Efficientia vero contractionis corporum sunt octo. 1. Exclusio aut depositio corporis introcepti. 2. Angustatio sive contractio partium post spiritum emissum. 3. Frigus externum actuale; aut etiam remissio caloris. 4. Frigus externum potentiale. 5. Fuga et antiperistasis. 6. Assimilatio ex imperio corporis densioris magis activi. 7. Compressio per violentiam externam. 8. Oneratio, si modo aliqua sit. Actiones dilatationis per spiritum innatum, et per liberationem spirituum, et per deacervationem; atque rursus, actionės contractionis per constrictionem, sunt actiones sine reciproco. Reliquæ actiones sunt reciprocæ. Dilatationes per introceptionem et per deacervationem sunt pseudo-dilatationes; sicut et contractiones per exclusionem, sunt pseudo-condensationes; sunt enim locales, non substantiales. Expansio per ignem sive calorem sine separatione est omnium simplicissima: ea fit in pneumatico puro, sicut aëre; ubi nihil exhalat, nihil residet, sed mera fit dilatatio, eaque ad ampliationem spatii sive exporrectionis insignem. Utrum simile quippiam fiat in flamma, videlicet, utrum flamma post expansionem primæ accensionis (quæ est magna) jam facta flamma (ubi magnus est ambientium ardor) se adhuc magis expandat, difficile cognitu est, propter celerem et momentaneam extinctionem flammæ: verum de hoc in titulo de Flamma inquiremus. Proxima huic dilatationi (quatenus ad simplicitatem) est expansio quæ fit in colliquatione metallorum, aut in emollitione ferri et ceræ, et similium, ad tempus, antequam aliquid fiat volatile et emittatur. Verum hæc dilatatio occulta est, et fit intra claustra corporis integralis, nec visibiliter exporrectionem mutat aut ampliat. At simul ac incipiat in corpore aliquo quippiam evolare, tum actiones fiunt complicatæ, partim rarefacientes, partim contrahentes: adeo ut contrariæ illæ actiones ignis, quæ vulgo notantur, Limus ut hic durescit, et hæc ut cera liquescit, in hoc fundentur, quod in altera spiritus emittitur, in altera detinetur. Condensatio quæ fit per ignem, licet non sit pseudo-densatio (est enim substantialis), tamen est condensatio potius secundum partes, quam secundum totum. Nam contrahuntur certe partes crassiores; ita tamen ut corpus integrum reddatur magis cavum et porosum, et minus ponderosum. Canones mobiles. 1. Summa materiæ in universo eadem manet; neque fit transactio, aut a nihilo, aut ad nihilum. 2. Ex summa in aliquibus corporibus est plus, in aliquibus minus, sub eodem spatio. 3. Copia et paucitas materiæ constituunt notiones densi et rari, recte acceptas. 4. Est terminus, sive non ultra, densi et rari, sed non in ente aliquo nobis noto. 1 Virg. Eclog. viii. 80. 5. Non est vacuum in natura, nec congregatum nec intermistum. 6. Inter terminos densi et rari est plica materiæ, per quam se complicat et replicat absque vacuo. 7. Differentiæ densi et rari in tangibilibus nobis notis parum excedunt rationes 32 partium. 8. Differentia a rarissimo tangibili ad densissimum pneumaticum habet rationem centuplam et amplius. 9. Flamma est aëre rarior, ut et oleum aqua.. 10. Flamma non est aër rarefactus, ut nec oleum est aqua rarefacta; sed sunt plane corpora heterogenea, et non nimis amica. 11. Spiritus vegetabilium et animalium sunt auræ compositæ ex pneumatico aëreo et flammeo; quemadmodum et succi eorum ex aqueo et oleoso. 12. Omne tangibile apud nos habet pneumaticum, sive spiritum, copulatum et inclusum. 13. Spiritus, quales sunt vegetabilium et animalium, non inveniuntur apud nos soluti, sed in tangibili devincti et conclusi. 14. Densum et rarum sunt propria opificia calidi et frigidi; densum frigidi, rarum calidi. 15. Calor super pneumatica operatur per expansionem simplicem. 16. Calor in tangibili exercet duplicem operationem ; semper dilatando pneumaticum, sed crassum interdum contrahendo, interdum laxando. 17. Norma autem ejus rei talis est: spiritus emissus corpus contrahit et indurat; detentus intenerat et colliquat. 18. Colliquatio incipit a pneumatico in corpore expandendo; aliæ dissolutiones a crasso, liberando operationem pneumatici. 19. Post calorem et frigus, potentissima sunt ad rarefactionem et condensationem corporum consensus et fuga. 20. Restitutio a violentia et dilatat et condensat, in adversum violentiæ. 21. Assimilatio et dilatat et condensat, prout est assimilans assimilato rarius aut densius. 22. Quo corpora sunt rariora, eo majorem sustinent et dilatationem et contractionem per externam violentiam, ad certos terminos. 23. Si tensura aut pressura in corpore raro transgrediatur terminos sustinentiæ, tum corpora rariora potentius se vindicant in libertatem quam densiora, quia sunt magis activa. 21. Potentissima omnium expansio est expansio aëris et flammæ conjunctim. 25. Imperfectæ sunt dilatationes et contractiones, ubi facilis et proclivis est restitutio. 26. Densum et rarum magnum habent consensum cum gravi et levi. 27. Parce suppeditatur homini facultas ad condensationem, ob defectum potentis frigidi. 28. Ætas est instar ignis lambentis, et exequitur opera caloris, sed accuratius. 29. Ætas deducit corpora vel ad putrefactionem vel ad arefactionem. Optativa cum proximis. 1. Versio aëris in aquam. Proxima. Fontes in cavis montium. Exudatio lapidum. Roratio anhelitus. Vellus super latera navium, qu.1 Meteora aquea, &c. 2. Augmentum ponderis in metallis. Proxima. Versio ferri in cuprum, qu. Incrementum plumbi in cellis, qu. Versio argenti vivi in aurum, qu. 3. Insaxatio terræ, et materiarum ex vegetabilibus aut animalibus. Proxima. Aqua insaxans. Lapis compositus ex lapidibus parvis incrustatis. Stillicidia crystallina in speluncis. Calculi in renibus et vesica et cyste fellis. Squamæ dentium. 4. Varii usus motus dilatantis et contrahentis in aëre per calorem. Altare Heronis. Organum Proxima. Vitrum calendare. musicum splendentibus radiis solis. fluxus et refluxus maris et amnium. 5. Inteneratio membrorum in animalibus portionatum et spiritum detentum. See p. 292. § 7. —J. S. per calorem pro Proxima. Emollitio ferri. Emollitio ceræ. Omnia amala gmata. Pertinet ad instaurationem juventutis: nam omnis humectatio, præter eam quæ fit ex spiritu nativo detento, videtur esse pseudo-inteneratio, et parum juvat; ut in proprio titulo videbimus. Monitum. Parce proponimus sub isto titulo Optativa et Vellicationes de Praxi: quia cum sit tam generalis et late patens, magis idoneus est ad informandum judicium quam ad instruendam praxin. |