Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Condensatio autem (præsertim in corporibus valde materiatis, qualia sunt metalla) apud nos homines in superficie terræ degentes vix superinducitur: pleræque enim ignis densationes pseudo-densationes sunt, si totum respicias (ut postea videbimus); hoc est, corpora in partibus aliquibus suis condensant, totum minime.

3. Verum versio argenti vivi aut plumbi in argentum (cum argentum sit illis rarius) habenda est pro sperabili; cum tantum fixationem et alia quædam innuat, non densationem.

4. Attamen si argentum vivum, aut plumbum, aut aliud metallum, verti posset in aurum quatenus ad cæteras auri proprietates, dempto pondere; ut, scilicet, fierent magis quam sunt fixa, magis malleabilia, magis sequacia, magis durabilia, et minus exposita rubigini, magis splendida, etiam flava, et hujusmodi; esset proculdubio res utilis et lucrativa, licet pondus auri non explerent.

Observatio.

7. Neque auro est ponderosius quicquam; neque ipsum aurum purum per artem (quatenus adhuc innotuit) redditur sese ponderosius.1

Plumbum tamen notatum est et mole et pondere augeri ; præsertim si condatur in cellis subterraneis, ubi res situm facile colligunt. Id quod maxime deprehensum est in statuis lapideis, quarum pedes plumbeis vinculis erant alligati; quæ vincula inventa sunt intumuisse, ut portiones illorum ex lapidibus penderent, quasi verrucæ. Utrum vero hoc fuerit auctio plumbi, an pullulatio vitrioli, inquiratur plenius.

1 In the original the observatio ends here, and the next paragraph is printed in a different type, numbered 1. and separated from the rest by a new heading, viz. Historia; as if it were the commencement of a new section and the introduction to the tabula which follows. It can hardly be doubted however that the paragraph beginning plumbum tamen was meant to belong to the observatio, and that the Historia is resumed with the tabula. The mistake may have arisen in this way as the MS. originally stood, the observatio probably ended with ponderosius, and with it ended the discussion of the first article of inquiry, viz. the specific gravity of different bodies; then followed the second tabula, which, being the commenceinent of the history upon the second article of inquiry, viz. the specific gravity of the same bodies in different conditions, would naturally be headed Historia 1.: afterwards a sentence was added to the observatio, but being inserted in the margin, looked as if it were meant to follow the new heading, instead of preceding it. This, of course, is merely a conjecture, no part of the original MS. having been preserved. But, however the error may have arisen, it is impossible to believe that the paragraph in question was meant for an introduction to the new table, and therefore have treated it as part of the preceding observatio, and printed it accordingly.-J.S.

[Historia.]1

TABULA EXPORRECTIONIS MATERIÆ PER IDEM SPATIUM SIVE DIMENSUM, IN CORPORIBUS IISDEM INTEGRIS ET COMMINUTIS.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

TABULA EXPORRECTIONIS MATERIE PER IDEM SPATIUM SIVE DIMENSUM, IN CORPORIBUS CRUDIS ET DISTILLATIS.

in pulvere præparato (quali
ad medicinas utuntur) et
presso .

2 9

2 20

in pulvere presso
in cinere

[ocr errors]

0 161/

1 2

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

Monitum. Modus versionis corporis in pulverem ad apertionem sive expansionem corporis multum facit. Alia enim est ratio pulveris qui fit per simplicem contusionem, sive

1 In the fragment published by Gruter under the title Phanomena Universi, which will be printed in its place in Part III. of this edition, a table of specific gravities corresponding with that which follows is introduced thus: "Continuatio Historia Coitionis et Expansionis Materia in Corpore eodem. Rationes pulverum majore cum utilitate inquiri, si fiat collatio eorum cum corporibus ipsorum integris, quam si ponerentur per se et simpliciter, judicavimus. Hoc enim modo et de corporum diversitate et de arctissimis illis naturæ integralis nexibus et vinculis judicium fieri et rationes iniri posse animum advertimus. Intelligimus autem in rationibus pulverum pulveres fortiter et maxime pressos. Hoc enim facit ad æquationem nec recipit casum. Mercurius in corpore habet, &c." The fragment published by Gruter is fuller in this part, and apparently of later date. See note p. 258. — J. S.

2 Crystallus in orig. — J. S. The table in the Phænomena Universi gives denar. 1 gran. 20 as the weight of crystallum in pulvere.-J. S.

The table in the Phanomena Universi gives denar. 1. gran. 2 d. as the weight of acetum in corpore. - J. S.

5 This monitum is numbered (6.) in the original. But if I am right in supposing that we are now dealing with a new article of inquiry, the numbers ought (according to the plan followed by Bacon in the Historia Ventorum and the Historia Vitæ et Mortis) to begin afresh. The same remark applies to the monitum which stands next, and which is numbered (4.) in the original, and to the two following observationes, which are marked in the original (8.) and (9.). — J. S.

limaturam; alia ejus qui per sublimationem, ut in mercurio ; alia ejus qui per aquas fortes et erosionem (vertendo ea tanquam in rubiginem), ut in croco martis, et nonnihil in chalybe præparato; alia ejus qui per exustionem, ut cinis, calx. Itaque ista æquiparari nullo modo debent.

Mandatum. Indigentissimæ sunt illæ duæ tabulæ priores. Ea demum foret tabula exacta corporum cum suis aperturis, quæ corporum singulorum integrorum pondera primo, dein pulverum suorum crudorum, dein cinerum, calcium, et rubiginum suarum, dein malagmatum suorum, dein vitrificationum suarum (in iis quæ vitrificantur), dein distillationum suarum (subtracto pondere aquæ, in qua dissolvuntur), nec non aliarum eorundem corporum alterationum, pondera exhiberet: ut hoc modo de corporum aperturis, et arctissimis naturæ integralis nexibus, judicium fieri posset.

Observationes.

1. Pulveres non sunt proprie corporum aperturæ, quia augmentum spatii fit non ex dilatatione corporis, sed ex interpositione aëris ; attamen per hoc optime capitur æstimatio de corporum unione interiore, aut porositate. Nam quo corpora sunt magis unita, eo major intercedit differentia inter pulverem suum et corpus integrum. Igitur ratio argenti vivi crudi ad sublimatum in pulvere est quintupla, et amplius. Rationes chalybis et plumbi non ascendunt ad quadruplam. At in corporibus levioribus et porosis, laxior quandoque est positura partium in integris, quam in pulveribus pressis; ut in ligno quercus, gravior est cinis quam corpus ipsum: etiam in pulveribus ipsis, quo corpus est gravius, eo pressus pulvis minus habet dimensum ad non pressum. Nam in levioribus, pulverum partes ita se sustentare possunt (utpote qui aërem intermistum minus premant et secent), ut pulvis non pressus triplicem impleat mensuram ad pulverem pressum.

2. Distillata plerunque attenuantur, et pondere decrescunt ; sed hoc facit vinum duplo plus quam acetum.1

'Here ends the inquiry (as much at least as we have of it) upon the second article, viz. Exporrectio materiæ in corporibus tangibilibus iisdem, integris et comminutis et crudis et distillatis. We now enter upon a third article, viz. Exporrectio materiæ in corporibus pneumaticis. The first paragraph of the following Commentatio would probably have been described, had the work been finished, as Ad Art. 3. Connexio. J. S.

Commentatio.

1. Atque Tangibilia per familias jam censa sunt, tanquam Divites et Inopes. Restat altera classis, videlicet Pneuma ticorum. Ea vero pondere non dotantur, per cujus incubitum de exporrectione materiæ in ipsis contentæ judicium fieri possit. Opus est igitur alio quopiam interprete. At primum, species pneumaticorum proponendæ sunt; deinde comparatio facienda.

Quemadmodum in tangibilibus interiora terræ, ita in pneumaticis ætherea, ad tempus seponimus.

Sunt pneumatica apud nos triplicis naturæ ; inchoata, devincta, pura. Inchoata sunt fumi omnigeni, atque ex materiis diversis. Eorum ordo esse possit; primo, volatilium, quæ expirant ex metallis et ex nonnullis fossilium; quæ sunt (prout nomen significat) potius alata quam pneumatica; quia facile admodum coagulantur, vel sublimando, vel cadendo aut præcipitando. Secundo, vaporum; qui expirant ex aqua et aqueis. Tertio, fumorum (nomine generali retento); qui expirant ex corporibus siccis. Quarto, halituum; qui expirant ex corporibus oleosis. Quinto, aurarum; quæ expirant ex corporibus mole aqueis, spiritu inflammabilibus; qualia sunt vina, et liquores exaltati, sive potus fortes.

Est et aliud genus fumorum: illi scilicet in quos flamma desinit. Ii vero non possunt expirare nisi ex inflammabilibus, cum flammam subsequantur. Hos post-fumos, seu fumos secundos, appellamus. Itaque non possunt esse post-vapores, quia aquea non inflammantur; sed post-fumi (nomine speciali), post-halitus, post-auræ; etiam, ut arbitror, postvolatilia, in nonnullis.

At pneumatica devincta ea sunt, quæ ipsa solitaria aut soluta non reperiuntur, sed tantum corporibus tangibilibus inclusa; quos spiritus etiam vulgo vocant. Participant autem et ex aqueo, et ex oleoso, et ex iisdem nutriuntur; quæ in pneumaticum versa, constituunt corpus veluti ex aëre et flamma; unde utriusque mysteria sunt. Accedunt autem spiritus isti (si ad pneumatica soluta spectes) proxime ad naturam aurarum, quales ex vino aut sale surgunt. Horum spirituum natura duplex; alia crudorum, alia vivorum

Crudi insunt omni tangibili; vivi animatis tantum, sive vegetabilibus sive sensibilibus. At pneumatica pura duo tantum inveniuntur, aër et flamma; licet illa quoque magnas diversitates sortiantur, et gradus exporrectionis inæquales.

TABULA PNEUMATICORUM, SECUNDUM COMMENTATIONEM SUPRADICTAM, PROUT ORDINE ASCENDUNT AD EXPORRECTIONEM MA

[blocks in formation]

De exporrectionibus horum, tum ad invicem tum ad tangibilia collatis, jam videndum. Atque si natura levis, per ascensum sursum, posset liquidare' raritatem corporum, quemadmodum natura gravis, per descensum deorsum, liquidat eorum densitatem, res bene posset succedere. Sed multa obsunt. Primo, quod differentiæ motuum in iis quæ aspectum fugiunt non percipiantur immediate per sensum: deinde, quod non reperiatur in aëre, et similibus, tam fortis appetitus petendi superiora, quam putatur: denique, si aër moveretur sursum, tamen cum continuetur plerunque cum alio aëre, mɔtus ille ægre percipi posset. Nam sicut aqua non ponderat super aquam; ita aër non insurgit subter aërem. Itaque alii modi excogitandi sunt.

Atque de exporrectione pneumaticorum ad invicem, quodque ordo et series raritatis, qualis in Tabula ponitur, non leviter fundata sit, offerunt se quædam probationes non malæ : verum de certis gradibus hujusmodi exporrectionis, et rursus de exporrectione pneumatici comparati ad tangibile, difficilior certe est inquisitio.

Primo igitur fumos omnes, tam secundos quam primos, aëris raritatem non æquare consentaneum est; cum illi conspicui sint, aër minime; neque ipsi conspicui maneant paulo post, cum se aëri miscuerint.

Post-fumos præ-fumis esse tenuiores et rariores, satis liquet; cum sint flammæ (corporis tam subtilis) cadavera et solutiones:

'That is, could make clear.

« AnteriorContinuar »