16 HISTORIA NATURALIS ET EXPERIMENTALIS. est aut optima) uti. Itaque huc res redit, ut Organum nostrum, etiamsi fuerit absolutum, absque Historia Naturali non multum ; Historia Naturalis absque Organo non parum, instaurationem scientiarum sit provectura. Quare omnino et ante omnia in hoc incumbere satius et consultius visum est. Deus universi Conditor, Conservator, Instaurator, hoc opus, et in ascensione ad gloriam suam, et in descensione ad bonum humanum, pro sua erga homines benevolentia et misericordia, protegat et regat, per Filium suum unicum, nobiscum Deum. NORMA HISTORIÆ PRÆSENTIS. QUAMVIS sub finem ejus partis Organi nostri quæ edita est præcepta de Historia Naturali et Experimentali conscripserimus1; visum est tamen hujus quam nunc aggredimur Historiæ normam et figuram et accuratius describere et succinctius. Titulis in Catalogo comprehensis qui pertinent ad Concreta, Titulos de Naturis Abstractis (quarum ibidem, ut Historiæ Reservatæ, mentionem fecimus) superaddimus. Hi sunt Materiæ Schematismi diversi, sive Forma Prima Classis; Motus Simplices; Summæ Motuum; Mensuræ Motuum; alia quædam De his Abecedarium Novum confecimus, et sub finem hujus voluminis collocavimus. Titulos (cum ad omnes nullo modo sufficiamus) non ex ordine, sed ex delectu sumpsimus; quorum scilicet inquisitio, aut propter usum erat gravissima, aut propter copiam experimentorum maxime commoda, aut propter obscuritatem rei maxime difficilis et nobilis, aut propter discrepantiam titulorum inter se latissime patens ad exempla. In titulis singulis, post Aditum quendam aut præfationem, statim Topica Particularia, sive articulos inquisitionis, proponimus, tum ad lumen inquisitionis præsentis tum ad provocationem futuræ. Domini enim quæstionum sumus, rerum non item. Neque tamen quæstionum ordinem in Historia ipsa præcise observamus, ne impedimento sit quod pro auxilio adhibetur. Historia et Experimenta omnino primas partes tenent. Ea, si enumerationem et seriem rerum particularium exhibeant, in Tabulas conficiuntur; aliter seorsum excipiuntur. Cum Historia et Experimenta sæpissime nos deserant, præ Namely in the Parasceve ad Historiam Naturalem et Experimentalem, which was published with the first two books of the Novum Organum, of which it was to be the penultimate section. See Nov. Org. ii. 21. sertim Lucifera illa et Instantiæ Crucis, per quas de veris rerum causis intellectui constare possit, Mandata damus de experimentis novis, quantum prospicere animo possumus, aptis ad id quod quæritur. Hæc mandata tanquam Historia designata sunt. Quid enim aliud nobis, primo viam ingredientibus, relinquitur? Experimenti alicujus subtilioris modum quo usi sumus explicamus, ne error subsit; utque alios ad meliores et magis exactos modos excogitandos excitemus. Monita et cautiones de rerum fallaciis, et qui in inquirendo et inveniendo possint occurrere erroribus et scrupulis, aspergimus; ut phantasmata omnia, quantum fieri potest, tanquam exorcismo fugemus. Observationes nostras super Historiam et Experimenta subteximus, ut interpretatio naturæ magis sit in procinctu. Commentationes et tanquam rudimenta quædam Interpretationis de Causis, parce, et magis suggerendo quid esse possit quam definiendo quid sit, interponimus. Canones, sed tamen mobiles, sive axiomata inchoata, quæ nobis inquirentibus, non pronunciantibus, se offerunt, præscribimus et constituimus. Utiles enim sunt, si non prorsus veri. Utilitatis humanæ nunquam obliti (licet lux ipsa dignior sit iis quæ a luce monstrantur), Vellicationes de Practica attentioni et memoriæ hominum subjicimus; cum nobis constet talem et tam infœlicem esse hominum stuporem, ut quandoque res ante pedes positas, nisi moniti, non videant, sed præter eant. Opera et res impossibiles, aut saltem adhuc non inventas, quæ sub singulis titulis cadunt, proponimus; atque una ea quæ jam inventa sunt et in hominum potestate, atque Impossibilibus illis et non inventis sunt Proxima et maxime cognata, subjungimus; ut simul et industria humana excitetur atque animi addantur. Patet ex antedictis, Historiam præsentem, non tantum Tertiæ Partis Instaurationis vices supplere, sed præparationem esse non contemnendam ad Quartam, propter titulos ex Abecedario, et Topica; et ad Sextam, propter Observationes Majores, Commentationes, et Canones. HISTORIA VENTORUM.' ADITUS, SIVE PRÆFATIO. VENTI humanæ genti alas addiderunt. Eorum enim dono, feruntur homines et volant; non per aërem certe, sed per maria; atque ingens patet janua commercii, et fit mundus pervius. Terræ autem (quæ gentis humanæ sedes est et domicilium) scope sunt; eamque, atque simul aërem ipsum, everrunt et mundant. Attamen et mare infamant, alioqui tranquillum et innoxium; neque alias sine maleficio sunt. Motum, absque opera humana, cient magnum et vehementem; unde et ad navigandum et ad molendum veluti operarii conducti sunt; et ad multo plura adhiberi possunt, si humana non cesset diligentia. Natura ipsorum inter secreta et abdita reponi solet; nec mirum, cum nec aëris natura et potestas cognita quoquo modo sit; cui famulantur et parasitantur venti, ut (apud poëtas) Eolus Junoni. Primaria creaturæ non sunt, nec ex operibus sex dierum; quemadmodum nec reliqua meteora quoad actum; sed post-nati, ex ordine creationis. 1 The Historia Vita et Mortis, which was published in the following year, is described in the title-page as "Francisci B. de V. &c. Historia Vitæ et Mortis; sive Titulus Secundus in Historia Naturali et Experimentali ad condendam Philosophiam; quæ est Instaurationis magnæ pars tertia." To preserve symmetry, the Historia Ventorum should have been described here in a similar title-page, as Titulus Primus in Hist. Nat. et Exp. &c.; for the title at the beginning of the volume, the dedication, the preface commencing Monendi utique sunt homines, and the Norma Historia præsentis, were meant to apply to the whole series of histories which should have followed. But the fragmentary and imperfect character of the work is best represented by printing each piece in its original form.-J. S. TOPICA PARTICULARIA: SIVE Articuli Inquisitionis de Ventis. 1. Describito ventos ex diligentia nautica, et imponito Nomina Ven- nomina ipsis, sive vetera sive nova, modo constantia. torum. VENTI vel Generales sunt, vel Stati, vel Asseclæ, vel Liberi. Generales voco, qui semper flant; Statos, qui certis temporibus; Asseclas, qui frequentius; Liberos, qui indifferenter. 2. An sint venti aliqui Generales, atque ipsissimi motus aëris; et, si sint, in qua consecutione motus, et in quibus locis spirent? Venti Gene rales. Venti Stati. 3. Qui venti anniversarii sint, aut redeuntes per vices, et in quibus regionibus? An inveniatur ventus aliquis ita præcise Status, ut redeat regulariter ad dies certos et horas, instar æstus maris? Venti Asse clæ. 4. Qui venti sint Asseclæ, et familiares Regionum; qui Temporum, in iisdem regionibus; qui Verni; qui Estivales; qui Autumnales; qui Brumales; qui Equinoctiales; qui Solstitiales; qui Matutini, Meridiani, Vespertini, Nocturni? 5. Quales sint venti Marini; quales qui spirant a Continente? Differentias autem Marinorum et Terrestrium diligenter excipito, tam eorum qui in terra et mari, quam eorum qui a terra et mari. 6. Venti Liberi. An non spirent venti ex omni Plaga Cœli? VENTI non multo plus Plagis Coeli, quam Qualitatibus, variant. Alii vehementes, alii lenes; alii constantes, alii mutabiles; alii calidi, alii frigidi; alii humectant magis et solvunt, alii desiccant et constipant; alii congregant nubes et sunt pluviosi vel etiam procellosi, alii dissipant et sunt sereni. 7. Qualitates ventorum diversæ. Inquirito et narrato, qui sint venti uniuscujusque speciei ex prædictis, et quomodo varient secundum regiones et loca? ORIGINES LOCALES ventorum triplices; aut dejiciuntur ex alto; aut emanant a terra; aut confiantur in ipso corpore aëris. 8. Secundum has tres Origines de ventis inquirito. Qui scilicet ex ipsis dejiciantur de Media (quam vo Origines locales ventorum. |