TITULI HISTORIARUM ET INQUISITIONUM IN PRIMOS SEX MENSES DESTINATARUM. Historia Ventorum. Historia Densi et Rari, necnon Coitionis et Expansionis Materiæ per spatia. Historia Gravis et Levis. Historia Sympathiæ et Antipathiæ Rerum. Historia Sulphuris, Mercurii, et Salis. Historia Vitæ et Mortis. HISTORIA NATURALIS ET EXPERIMENTALIS AD CONDENDAM PHILOSOPHIAM: SIVE PHÆNOMENA UNIVERSI : QUÆ EST INSTAURATIONIS MAGNÆ PARS TERTIA. MONENDI utique sunt homines, et per fortunas suas rogandi atque obsecrandi, ut animos submittant et scientias in Mundo Majore quærant; quinetiam de philosophia vel cogitationem abjiciant, vel modicos saltem et tenues fructus ex illa sperent, usque dum Historia Naturalis et Experimentalis, diligens et probata, comparata sit et confecta. Quid enim sibi volunt ista cerebella hominum, et potentes nuga? Fuerunt apud antiquos placita philosophorum valde numerosa; Pythagoræ, Philolai, Xenophanis, Heracliti, Empedoclis, Parmenidis, Anaxagoræ, Leucippi, Democriti, Platonis, Aristotelis, Theophrasti, Zenonis, aliorum. Hi omnes mundorum argumenta, tanquam fabularum, pro arbitrio confinxerunt, easque fabulas suas recitarunt, publicarunt; alias magis concinnas certe et probabiles, alias duriores. At nostris sæculis, propter instituta scholarum et collegiorum, cohibentur ingenia magis; neque propterea omnino cessatum est: Patricius, Telesius, Brunus, Severinus Danus, Gilbertus Anglus, Campanella', scenam tentarunt, et novas fabulas egerunt, nec plausu celebres nec argumento elegantes. Num hæc miramur? Quasi vero non possint infinita oriri hujusmodi placita et sectæ, omnibus 1 This is, I believe, the only passage in which Bacon mentions Campanella. sæculis? Neque enim est, aut erit, hujusce rei finis aliquis 1 Plut. in Jul. Cæs. p. 735. མ opinionibus abluti et mundi caste et integre versentur. Hic est ille sermo et lingua, qui exivit in omnes fines terræ', nec confusionem Babylonicam passus est; hunc perdiscant homines, et repuerascentes, atque iterum infantes facti, abecedaria ejusdem in manibus habere dignentur. In interpretatione autem ejus eruenda atque enucleanda nulli operæ parcant, sed strenue procedant, persistant, immoriantur. Cum igitur in Instauratione nostra historiam naturalem, qualis sit in ordine ad finem nostrum, in tertia operis parte collocaverimus; hanc rem prævertere et statim aggredi visum est. Etsi enim haud pauca, eaque ex præcipuis, supersint in Organo nostro absolvenda, tamen consilium est, universum opus Instaurationis potius promovere in multis, quam perficere in paucis; hoc perpetuo, maximo cum ardore (qualem Deus mentibus, ut plane confidimus, addere solet), appetentes, ut quod adhuc nunquam tentatum sit, id ne jam frustra tentetur. Simul subiit animum illa cogitatio: spargi proculdubio per Europam complura ingenia, capacia, libera, excelsa, subtilia, solida, constantia. Quid si quis, tali ingenio præditus, rationem et usum Organi nostri capiat, probet? Tamen non habet quid agat, nec quomodo se ad philosophiam comparet aut accingat. Si esset res quæ lectione librorum philosophicorum aut disputatione aut meditatione perfici posset, sufficeret fortasse ille, quisquis sit, et abunde illud præstaret. Quod si ad historiam naturalem et experimenta artium illum remittimus (id quod facimus), hæret, non est instituti ejus, non otii, non impense. Atqui non est postulandum nobis, ut quis vetera dimittat, antequam in possessionem meliorum inducatur. Postquam autem naturæ et artium historia fidelis et copiosa collecta et digesta fuerit, atque veluti ante oculos hominum posita et explicata, non tenuis est spes, ingenia de quibus diximus grandia (qualia et in antiquis philosophis viguerunt et adhuc non raro reperiuntur), cum tantæ antehac fuerint efficaciæ ut veluti ex scalmo aut concha (rara scilicet experientia et frivola) naviculas quasdam philosophiæ, admirabili structura quoad opificium, ædificaverint; multo magis postquam sylvam et materiem nacta sint, solidiores structuras excitatura; idque licet via veteri pergere malint, nec via nostri Organi (quæ, ut nobis videtur, aut unica 1 Ps. ix. 4.-J. S. |