Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quæ per diuturnam salitionem manifesto etiam intrinsecus indurantur.

8. Gummi calidiora, applicata ad cutem, eam desiccant et corrugant; quod faciunt etiam aquæ nonnullæ constringentes. 9. Spiritus vini fortis in tantum desiccat instar ignis, ut et albumen ovi immissum candefaciat, et panem torreat.

10. Pulveres desiccant instar spongiarum, sugendo humidum, ut fit in pulvere atramento injecto post scriptionem; etiam lævor et unio corporis (qui non permittit vaporem humidi ingredi per poros) per accidens desiccat, quia ipsum aëri exponit; ut fit in gemmis, et speculis, et laminis ensium, in quæ si spires, cernuntur illa primo vapore obducta, sed paulo post evanescit ille vapor, ut nubecula. Atque de desiccatione hæc inquisita sint.

11. Granaria in usu sunt hodie ad partes Germaniæ orientales, in cellis subterraneis, in quibus triticum et alia grana conservantur, substrato et circumposito undique stramine ad nonnullam altitudinem, quod humiditatem cavernæ arceat et sorbeat; qua industria servantur grana etiam ad vicesimum aut tricesimum annum; neque servantur tantum a putredine, sed (quod ad præsentem inquisitionem pertinet) in tali viriditate, ut panibus conficiendis optime sufficiant; idemque fuisse in usu in Cappadocia et Thracia et nonnullis locis Hispaniæ perhibetur.'

12. Granaria in fastigiis ædium, cum fenestris ad orientem et septentrionem, commode collocantur; quinetiam constituunt quidam duo solaria, superius et inferius; superius autem foraminatum est, ut granum per foramen (tanquam arena in clepsydra) continue descendat, et subinde palis, post aliquot dies, reponatur; ut granum sit in continuo motu. Notandum autem est, etiam hujusmodi res non tantum putredinem cohibere, verum etiam viriditatem conservare et desiccationem retardare; cujus causa est ea quam etiam superius notavimus, quod evolatio humoris aquei, quæ motu et vento acceleratur, humorem oleosum in suo esse conservat; qui alias in consortio humoris aquei fuisset una evolaturus. Etiam in quibusdam montibus, ubi aër est purus, cadavera ad plures dies manent non multum deflorescentia.

1 Pliny, xviii. 73

13. Fructus, veluti granata, citria, mala, pyra, et hujusmodi; etiam et flores, ut rosa, lilium; in vasis fictilibus bene obturatis diutius servantur; neque tamen non officit aër ambiens ab extimis, qui etiam per vas inæqualitates suas defert et insinuat; ut in calore et frigore manifestum est: itaque si et vasa diligentur obturentur, atque obturata sub terram insuper condantur, optimum erit; neque minus utile est, si non sub terra, sed sub aquis condantur, modo sint umbrosæ, ut putei et cisternæ in domibus; sed quæ sub aquis conduntur, melius reponuntur in vasis vitreis quam in fictilibus.'

14. Generaliter, quæ sub terra et in cellis subterraneis aut in profundo aquarum reponuntur, virorem suum diutius tuentur, quam quæ supra terram.

15. Tradunt in conservatoriis nivium (sive sint in montibus in foveis naturalibus, sive per artem in puteis ad hoc factis) observatum fuisse, quod aliquando malum aut castanea aut nux aut simile quippiam inciderit, quæ post plures menses liquefacta nive, aut etiam intra nivem ipsam, inventa sunt recentia et pulchra ac si pridie essent decerpta.

16. Uvæ apud rusticos servantur in racemis coopertis intra farinam; quod licet gustui eas reddat minus gratas, tamen humorem et viriditatem conservat; etiam omnes fructus duriores, non tantum in farina, sed in scobe lignorum, etiam inter acervos granorum integrorum, diu servantur.

17. Invaluit opinio, corpora intra liquores suæ speciei, tanquam menstrua sua, conservari recentia; ut uvas in vino, olivas in oleo, &c.

18. Servantur mala granata et cotonea, tincta paulisper in aquam marinam aut salsam, et paulo post extracta, et in aëre aperto (modo fuerit in umbra) siccata.

19. In vino, oleo, aut amurca suspensa, diu servantur; multo magis in melle, et spiritu vini; atque etiam omnium maxime (ut quidam tradunt) in argento vivo.

20. Incrustatio etiam fructuum cera, pice, gypso, pasta, aut aliis oblinimentis aut capsulis, diutius eos virides conservat.

21. Manifestum est, muscas et araneas et formicas et hujusmodi, casu in electro, aut etiam arborum gummis, immersas et sepultas, nunquam postea marcescere; licet sint corpora mollia

et tenera.

See Porta, Natural Magic, iv. 7.

22. Uvæ servantur pensiles; et sic de aliis fructibus; duplex est enim ejus rei commoditas; una, quod absque ulla contusione aut compressione fiat, qualis contra fit cum super dura collocantur; altera, quod aër undequaque ipsas æqualiter ambit.1

23. Notatum est, tam putrefactionem quam desiccationem in vegetabilibus non similiter ex omni parte incipere; sed maxime ex ea parte per quam solebant, cum essent viva, attrahere alimentum; itaque jubent aliqui pediculos malorum aut fructuum cera aut pice liquefacta obducere.

24. Fila candelarum aut lampadum majora citius absumunt sevum aut oleum, quam minora; etiam flamma ex gossipio citius quam ex scirpo aut stramine aut vimine ligneo; atque in baculis cereorum, citius ex junipero aut abiete quam ex fraxino: etiam omnis flamma mota et vento agitata citius absumit quam tranquilla ; itaque intra cornu minus cito, quam in aperto. Tradunt quoque lychna in sepulchris admodum diu durare.

25. Alimenti etiam natura et præparatio non minus facit ad diuturnitatem lychnorum, quam natura flammæ: nam cera sevo diuturnior est; et sevum paulo madidum, sevo sicciore; et cera dura, cera molliore.

26. Arbores, si quotannis circa radices earum terram moveris, brevius durant; si per lustra aut decennia, diutius; etiam germina et surculos decerpere, facit ad longævitatem; item stercoratio aut substratio creta et similium, aut multa irrigatio, feracitati confert, ætatem minuit. Atque de Prohibitione Desiccationis et Consumptionis hæc inquisita sunt.

Inteneratio Desiccati (quæ res est præcipua) experimenta præbet pauca; ideoque nonnulla quæ in animalibus fiunt, atque etiam in homine, conjungemus.

27. Vimina salicis, quibus ad ligandas arbores utuntur, in aqua infusa, fiunt magis flexibilia; similiter virgarum ferulæ extremitates in urceis cum aqua imponuntur, ne siccescant; quin et globuli lusorii, licet per siccitatem rimas collegerint, positi in aqua rursus implentur et consolidantur.

28. Ocreæ ex corio, vetustate duræ et obstinatæ, per illinitionem sevi ad ignem molliuntur; etiam igni simplici admotæ,

1 Several of these ways of making fruit keep are mentioned in the fourth book of Porta's Natural Magic.

nonnihil vesicæ et membranæ, postquam fuerint induratæ, ab aqua calefacta, admixto sevo aut aliquo pingui, intenerantur ; melius autem, si etiam paululum confricentur.

29. Arbores veteres admodum, quæ diu steterunt immota, fodiendo et aperiendo terram circa radices ipsarum, manifesto tanquam juvenescunt, novis et teneris frondibus emissis.

30. Boves aratores veteres et laboribus penitus exhausti, in læta pascua inducti, carnibus vestiuntur novis et teneris et juvenilibus, ut etiam ad gustum carnem juvencorum referant.

31. Diæta stricta consumens et emacians, ex guaiaco, pane bis cocto, et similibus, (quali ad curandum morbum Gallicum et inveteratos catarrhos et leucophlegmatiam utimur) homines ad summam macilentiam deducit, consumptis succis corporis; qui, postquam cœperint instaurari et refici, manifesto cernuntur magis juveniles et virides; quinetiam existimamus morbos emaciantes, postea bene curatos, compluribus vitam prolongasse.

Observationes Majores.

1. Miris modis homines, more noctuarum, in tenebris notionum suarum acute vident ad experientiam, tanquam lucem diurnam, nictant et cæcutiunt. Loquuntur de Elementari Qualitate Siccitatis ; et de desiccantibus; et de naturalibus periodis corporum, per quas corrumpuntur et consumuntur ; sed interim, nec de initiis nec de mediis nec de extremis Desiccationis et Consumptionis aliquid quod valeat obser

vant.

2. Desiccatio et Consumptio, in processu suo, tribus actionibus perficitur; atque originem ducunt actiones illæ a spiritu innato corporum, ut dictum est.

3. Prima actio est, Attenuatio Humidi in Spiritum ; secunda est, Exitus aut Evolatio spiritus; tertia est, Contractio partium corporis crassiorum, statim post spiritum emissum; atque hoc ultimum est illa desiccatio et induratio de qua præcipue agimus: priora duo consumunt

tantum.

4. De Attenuatione, res manifesta est; spiritus enim, qui in omni corpore tangibili includitur, sui non obliviscitur; sed quicquid nanciscitur in corpore (in quo obsidetur) quod digerere possit et conficere et in se vertere, illud plane alterat et

subigit, et ex eo se multiplicat, et novum spiritum generat. Hoc ex probatione ea, instar omnium, evincitur; quod quæ plurimum siccantur, pondere minuuntur, et deveniunt cava, porosa, et ab intus sonantia ; certissimum autem est, spiritum rei præ-inexistentem ad pondus nihil conferre, sed illud levare potius; ergo necesse est, ut spiritus præ-inexistens humidum et succum corporis, quæ antea ponderaverant, in se verterit ; quo facto pondus minuitur. Atque hæc est prima actio, scilicet Attenuationis humoris, et conversionis ejus in Spiritum.

est.

5. Secunda actio, quæ est Exitus sive Evolatio spiritus, res etiam manifestissima est. Etenim illa evolatio, cum fit confertim, etiam sensui patet; in vaporibus aspectui, in odoribus olfactui; verum si sensim fiat evolatio, ut fit per ætatem, tum demum peragitur sine sensu; sed eadem res Quinetiam ubi corporis compages aut ita arcta est aut ita tenax, ut spiritus poros et meatus non inveniat per quos exeat, tum vero etiam partes ipsas crassiores corporis in nixu suo exeundi ante se agit, easque ultra corporis superficiem extrudit; ut fit in rubigine metallorum, et in carie omnium pinguium. Atque hæc est secunda actio, scilicet Exitus et Evolationis Spiritus.

6. Tertia actio paulo magis obscura, sed æque certa est; ea est contractio partium crassiorum post spiritum emissum. Atque primo videre est corpora post spiritum emissum manifesto arctari, et minorem locum complere; ut fit in nucleis nucium, qui siccati non implent testam; et in trabibus et palis ligni, quæ primo contiguæ sunt ad invicem, ex desiccatione autem hiant; atque ex globulis lusoriis, et similibus, qui per siccitatem rimosi evadunt; cum partes se contrahant, et contractæ necessario spatia inter se relinquant. Secundo patet ex rugis corporum siccatorum; nixus enim se contrahendi tantum valet, ut partes contrahendo interim adducat et sublevet; quæ enim in extremitatibus contrahuntur, in mediis sublevantur; atque hæc cernere est in papyris, et membranis vetustis; atque in cute animalium; atque in extimis casei mollioris; quæ omnia vetustate corrugantur. Atque tertio se ostendit amplius hæc contractio in illis quæ a calore non tantum corrugantur, verum etiam complicantur

« AnteriorContinuar »