lapides, quod illis est instar rubiginis. Gemmæ autem et crystalla, metalla ipsa ævo superant; attamen clarore suo nonnihil a longa ætate mulctantur. 4. Observatum est, lapides ex parte Boreæ citius temporis edacitate consumi, quam Austro expositos, idque et in pyramidibus et in templis et aliis ædificiis manifestum esse: ferrum contra, ad Austrum expositum, citius rubiginem contrahere, ad Septentrionem tardius, ut in bacillis illis ferreis aut cratibus quæ ad fenestras apponuntur liquet. Nec mirum, cum in omni putrefactione (qualis est rubigo) humiditas acceleret dissolutionem; in arefactione simplici, siccitas. 5. In vegetabilibus (loquimur de avulsis nec vegetantibus) stemmata arborum duriorum, sive trunci atque ligna et materies ex ipsis, per sæcula nonnulla durant. Partes autem stemmatis varie se habent; sunt enim quædam arbores fistulosæ, ut sambucus, in quibus pulpa in medio mollior sit, exterius durius; at in arboribus solidis, qualis est quercus, interius (quod cor arboris vocant) durat magis. 6. Folia plantarum et flores, etiam caules, exiguæ sunt durationis, sed solvuntur in pulverem seseque incinerant, nisi putrefiant; radices autem sunt magis durabiles. 7. Ossa animalium diu durant, ut videre est in ossuariis, scilicet repositoriis ossium defunctorum: cornua etiam valde durant; necnon dentes, sicut in ebore, et dentibus equi marini. 8. Pelles etiam et corium valde durant, ut cernere est in pergamenis antiquorum librorum: quinetiam papyrus complura sæcula tolerat, licet pergamenæ duratione cedat. 9. Ignem passa diu durant, ut vitrum, lateres; etiam carnes et fructus, ignem passi, diutius durant quam crudi; neque ob id tantum, quod hujusmodi coctio arceat putredinem, sed etiam quod, emisso humore aqueo, humor oleosus diutius se sustineat. 10. Aqua omnium liquorum citissime sorbetur ab aëre, oleum contra tardius evaporat; ut cernere est non solum in liquoribus ipsis, verum etiam in mistis: etenim papyrus aqua madefacta, atque inde nonnihil diaphaneitatis nacta, paulo post albescit et diaphaneitatem suam deponit, exhalante scilicet vapore aquæ; at contra, papyrus oleo tincta diu diaphaneitatem servat, minime exhalante oleo; unde qui chirographa adulterant, papyrum oleatam autographo imponunt, atque hac industria lineas trahere tentant. 11. Gummi omnia valde diu durant; etiam cera et mel. 12. At æqualitas et inæqualitas eorum quæ corporibus accidunt, non minus quam res ipsæ, ad durationem aut dissolutionem valent. Nam ligna, lapides, alia, vel in aqua vel in aëre perpetuo manentia, plus durant, quam si quandoque alluantur, quandoque afflentur. Atque lapides eruti et in ædificiis positi diutius durant, si eodem situ et ad easdem cœli plagas ponantur quibus jacebant in mineris: id quod plantis etiam e loco motis et alio transplantatis accidit. Observationes majores. (1.) Loco assumpti ponatur, quod certissimum est; inesse omni tangibili spiritum sive corpus pneumaticum, partibus tangibilibus obtectum et inclusum ; atque ex illo spiritu initium capi omnis Dissolutionis et Consumptionis ; itaque earundem antidotum est Detentio Spiritus. (2.) Spiritus detinetur duplici modo; aut per compressionem arctam tanquam in carcere; aut per detentionem tanquam spontaneam. Atque ea mansio etiam duplici ratione invitatur; videlicet, si spiritus ipse non sit mobilis admodum aut acer; atque si insuper ab aëre ambiente minus sollicitetur ad exeundum. Itaque duo sunt Durabilia; Durum, et Oleosum; Durum constringit spiritum ; Oleosum partim demulcet spiritum, partim hujusmodi est, ut ab aëre minus sollicitetur: aër enim aquæ consubstantialis, flamma autem oleo. Atque de natura Durabilis et minus Durabilis in Inanimatis, hæc inquisita sint. Historia. 13. Herbæ quæ habentur ex frigidioribus, annuæ sunt et quotannis moriuntur, tam radice quam caule; ut lactuca, portulaca; etiam triticum, et frumenti omne genus. Sunt tamen etiam ex frigidis, quæ per tres aut quatuor annos durant; ut viola, fragaria, pimpinella, primula veris, acetosa; at borago et buglossa, cum videantur vivæ tam similes, morte differunt; borago enim annua, buglossa anno superstes. 14. At herbæ calidæ plurimæ ætatem et annos ferunt; hyssopus, thymus, satureia, majorana altera', melissa, absynthium, chamædrys, salvia, &c. At fœniculum caule moritur, radice Origanum creticum ? repullulat: ocymum vero, et majorana (quam vocant) suavis', non tam ætatis quam hiemis sunt impatientes; satæ enim in loco valde munito et tepido, superstites sunt: certe notum est, schema (qualibus in hortis utuntur ad ornamentum) ex hyssopo, quotannis bis tonsum, usque ad quadraginta annos durasse. 15. Frutices et arbores humiliores, ad sexagesimum annum, aliæ etiam duplo magis, vivunt. Vitis sexagenaria esse potest, et ferax est etiam in senectute. Rosmarinus, fœliciter collocatus, etiam sexagesimum annum complet. At acanthus et hedera ultra centesimum durant. Sed rubi ætas non percipitur, quia flectendo caput in terram novas nanciscitur radices, ut veterem a nova distinguere haud facile sit. 16. Ex arboribus grandioribus annosissimæ sunt quercus, ilex, ornus, ulmus, fagus, castanea, platanus, ficus ruminalis, lotos, oleaster, olea, palma, morus: ex his nonnullæ usque ad octingentesimum annum; etiam earum minus vivaces usque ad ducentesimum perveniunt.2 17. At arbores odoratæ et resinosa, materia sua sive ligno, etiam illis quas diximus magis durabiles; ætate paulo minus vivaces; cupressus, abies, pinus, buxus, juniperus; at cedrus, corporis magnitudine adjutus, etiam superiores fere æquat. 18. Fraxinus, proventu alacris et velox, ætatem ad centesimum annum aut nonnihil ultra producit; quod etiam quandoque facit ferula, et acer, et sorbus; at populus, et tilia, et salix, et (quam appellant) sycomorus, et juglans, non adeo vivaces sunt. 19. Malus, pyrus, prunus, malus Punica, malus Medica, et citria, mespilus, cornus, cerasus, ad quinquagesimum aut sexa 1 Origanum majorana? This species was introduced into England from Portugal in 1573, and is biennial. The common sweet basil, which was almost the only kind of ocymum known in England in Bacon's time, is an annual. 2 Pliny, xvi. 85. and following chapters, appears to have been Bacon's authority with respect to most of the trees here mentioned. The Ficus Ruminalis or Rumina was the sacred fig-tree in the Comitium which represented that under which Romulus and Remus were suckled by the wolf. Bacon must have thought that it was some particular kind of fig-tree, and moreover that the Ficus Ruminalis mentioned by classical writers as existing in their time was eadem numero, numerically identical, with its prototype; whereas we are expressly told by Pliny, xv. 20., that it was from time to time renewed-"arescit rursusque cura sacerdotum seritur." Pliny, xvi. 90., speaks of the fig, the apple, and the pomegranate tree as remarkable for the shortness of their duration. See with respect to the Ficus Ruminalis, Ovid, Fasti, ii. 411.; Livy, 14. ; Plutarch, in Rom. 4.; and Tacit. Annal. xiii. 53. If, which seems probable from Pliny's statement taken in connexion with the passage in Tacitus, the tree itself fur. nished the cuttings by planting which its ideal unity was preserved, its continued existence through many centuries is an instance in disproof of the opinion that trees propagated otherwise than by seed die with the stock from which they are taken. gesimum annum pervenire possunt; præsertim si a musco, nonnullas ipsarum vestiente, aliquando purgentur. 20. Generaliter magnitudo corporis in arboribus cum diuturnitate vitæ (cæteris paribus) nonnihil habet commune; et similiter durities materiæ; quin et arbores glandiferæ et nuciferæ, fructiferis et bacciferis sunt plerunque vivaciores: atque etiam præcocibus vel fructu vel foliis, serotinæ et tardius frondescentes, atque tardius etiam folia deponentes, ætate diuturniores sunt: quin et sylvestres cultis; et in eadem specie, quæ acidum fructum ferunt, illis quæ dulcem. Observatio Major. (3.) Bene admodum notavit Aristoteles discrimen inter plantas et animalia, quoad alimentationem et renovationem ; quod scilicet corpus animalium suis claustris circumseptum manet; atque insuper, postquam ad justam magnitudinem pervenerit, alimento continuatur et conservatur, sed nihil novum excrescit præter capillos et ungues, quæ pro excrementis habentur; adeo ut necesse sit succos animalium citius veterascere: at in arboribus, quæ novos subinde ramos, nova vimina, novas frondes, novos fructus immittunt, evenit ut et ipsæ quas diximus partes novæ sint, nec ætatem passæ1; cum vero quicquid viride sit et adolescens fortius et alacrius alimentum ad se trahat, quam quod incœperit desiccari; evenit una et simul, ut truncus ipse, per quem hujusmodi alimentum transit ad ramos, uberiore et lætiore alimento in transitu irrigetur, perfundatur, et recreetur: id quod etiam insigniter patet ex hoc (licet illud non annotaverit Aristoteles, qui nec ea ipsa quæ jam diximus tam perspicue explicavit), quod in sepibus, sylvis cæduis, arboribus tonsis, amputatio ramorum aut surculorum caulem ipsum aut truncum confortat, illumque efficit longe diuturniorem. DESICCATIO; DESICCATIONIS PROHIBITIO; ET DESICCATI Ad Art. 2. INTENERATIO. 1. Ignis, et calor intensus, alia desiccat, alia colliquat; 1 Arist. De Long. et Brevit. Vitæ, c. 6. Limus ut hic durescit, et hæc ut cera liquescit, Uno eodemque igne.1 Desiccat terram, et lapides, et lignum, et pannos, et pelles, et quæcunque non fluunt: colliquat metalla, et ceram, et gummi, et butyrum, et sevum, et hujusmodi. 2. Attamen in illis ipsis quæ colliquat ignis, si vehementior fuerit ea in fine desiccat; nam et metalla ex igne fortiore, emisso volatili, minuuntur pondere (præter aurum) et deveniunt magis fragilia; atque oleosa illa et pinguia ab igne fortiore deveniunt frixa, et tosta, et magis sicca, et crustata. 3. Aër, præcipue apertus, manifesto desiccat, nunquam colliquat; veluti cum viæ et superficies terræ, imbribus madefactæ, desiccantur; lintea lota, quæ ad aërem exponuntur, siccantur; herbæ et folia et flores, in umbra siccantur. At multo magis hoc facit aër, si aut solis radiis illustretur (modo non inducat putredinem) aut moveatur ; ut flantibus ventis, et in areis perflatilibus. 4. Etas maxime, sed tamen lentissime, desiccat; ut fit in omnibus corporibus, quæ vetustate (modo non intercipiantur a putredine) arefiunt: ætas autem nihil est per se (cum sit mensura tantum temporis), sed effectus producitur a spiritu corporum innato, qui corporis humorem exugit, et una cum ipso evolat; et ab aëre circumfuso, qui multiplicat se super spiritus innatos et succos corporis, eosque deprædatur. 5. Frigus omnium maxime proprie exiccat; siquidem desiccatio non fit nisi per contractionem; quod est opus proprium frigoris. Quoniam vero nos homines Calidum potentissimum habemus in igne, Frigidum autem infirmum admodum; nihil aliud scilicet quam hiemis, aut fortasse glaciei aut nivis, aut nitri; ideo desiccationes frigoris sunt imbecillæ et facile dissolubiles : videmus tamen desiccari faciem terræ ex gelu, atque ex ventis Martiis, plus quam ex sole; cum idem ventus qui humorem lambit, etiam frigus incutiat. 6. Fumus foci desiccat, ut in laridis, et linguis boum, quæ in caminis suspenduntur: quinetiam suffitus ex olybano, aut ligno alöes, et similibus, desiccat cerebrum et catarrhis me detur. 7. Sal, mora paulo longiore, desiccat, non tantum in extimis, sed etiam in profundo; ut fit in carnibus, aut piscibus salitis, 1 Virg. Ecl. viii. 80. 2 Boswellia serrata. See the Asiatic Researches, ix. p. 377. |