Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Quod reparari potest sensim, atque primo Integro non destructo, id potentia æternum est, tanquam Ignis Vestalis. Cum igitur viderent medici et philosophi, ali prorsus animalia, eorumque corpora reparari et refici; neque tamen id diu fieri, sed paulo post senescere ea, et ad interitum propere deduci; mortem quæsiverunt in aliquo quod proprie reparari non possit: existimantes Humorem aliquem Radicalem et Primigenium non reparari in solidum, sed fieri jam usque ab infantia appositionem quandam degenerem, non reparationem justam; quæ sensim cum ætate depravetur, et demum pravum deducat ad nullum. Hæc cogitarunt imperite satis et leviter. Omnia enim in animali, sub adolescentia et juventute, reparantur integre; quinetiam ad tempus quantitate augentur, qualitate meliorantur; ut materia reparationis quasi æterna esse posset, si modus reparationis non intercideret. Sed revera hoc fit. Vergente ætate, inæqualis admodum fit reparatio; aliæ partes reparantur satis fœliciter, aliæ ægre et in pejus; ut ab eo tempore corpora humana subire incipiant tormentum illud Mezentii, ut viva in amplexu mortuorum immoriantur, atque facile reparabilia, propter ægre reparabilia copulata, deficiant. Nam etiam post declinationem et decursum ætatis, spiritus, sanguis, caro, adeps, facile reparantur; at quæ sicciores aut porosiores sunt partes, membranæ et tunicæ omnes, nervi, arteriæ, venæ, ossa, cartilagines, etiam viscera pleraque, denique organica fere omnia, difficilius reparantur, et cum jactura. Illæ autem ipsæ partes, cum ad illas alteras reparabiles partes actu reparandas omnino officium suum præstare debeant, activitate sua ac viribus imminutæ, functiones suas amplius exequi non possunt. Ex quo fit, ut paulo post omnia ruere incipiant, et ipsæ illæ partes quæ in natura sua sunt valde reparabiles, tamen deficientibus organis reparationis, nec ipsæ similiter amplius commode reparentur, sed minuantur, et tandem deficiant. Causa autem periodi ea est; quod spiritus, instar flammæ lenis, perpetuo prædatorius, et cum hoc conspirans aër externus, qui etiam corpora sugit et arefacit, tandem officinam corporis et machinas et organa perdat, et inhabilia reddat ad munus reparationis. Hæ sunt veræ viæ mortis naturalis bene et diligenter animo volvendæ. Etenim qui naturæ vias non noverit, quomodo is illi occurrere possit, eamque vertere ?

Itaque duplex debet esse inquisitio; altera de consumptione aut deprædatione corporis humani; altera de ejusdem repa

ratione aut refectione: eo intuitu, ut altera, quantum fieri possit, inhibeatur, altera confortetur. Atque prior istarum pertinet præcipue ad spiritus et aërem externum, per quos fit deprædatio; secunda ad universum processum alimentationis, per quem fit restitutio. Atque quoad primam inquisitionis partem, quæ est de consumptione, omnino illa cum corporibus inanimatis, magna ex parte, communis est. Etenim quæ spiritus innatus (qui omnibus tangibilibus, sive vivis sive mortuis, inest) et aër ambiens operatur super inanimata, eadem et tentat super animata; licet superadditus spiritus vitalis illas operationes partim infringat et compescat, partim potenter admodum intendat et augeat. Nam manifestissimum est, inanimata complura absque reparatione ad tempus bene longum durare posse: at animata, absque alimento et reparatione, subito concidunt et extinguuntur, ut et ignis. Itaque inquisitio duplex esse debet; primo contemplando corpus humanum, tanquam inanimatum et inalimentatum; deinde tanquam animatum et alimentatum. Verum hæc præfati, ad Topica Inquisitionis jam

pergamus.

TOPICA PARTICULARIA;

SIVE

Articuli Inquisitionis de Vita et Morte.

1. De natura Durabilis et minus Durabilis in corporibus inanimatis, atque simul in Vegetabilibus, inquisitionem habeto; non copiosam aut legitimam, sed strictim et per capita, et tanquam in transitu.

2. De Desiccatione, Arefactione, et Consumptione corporum inanimatorum et vegetabilium; et de modis et processu per quos fiunt; atque insuper de desiccationis, arefactionis, et consumptionis prohibitione et retardatione, corporumque in suo statu conservatione; atque rursus de corporum, postquam semel arefieri cœperint, inteneratione et emollitione et revirescentia; diligentius inquirito.

NEQUE TAMEN de his ipsis perfecta aut accurata facienda est inquisitio, cum ex proprio titulo Durabilis hæc depromi debeant, cumque non sint in inquisitione præsenti principalia, sed lumen tantummodo præbeant ad Prolongationem et Instaurationem Vitæ in Animalibus. In quibus ipsis (ut jam dictum est) eadem fere usu veniunt, sed suo modo. Ab inquisitione autem circa Inanimata et Vegetabilia, transeat inquisitio ad Animalia præter Hominem.

3. De Animalium Longævitate et Brevitate Vitæ, cum circumstantiis debitis quæ ad hujusmodi ævitates videantur facere, inquirito.

4. Quoniam vero duplex est duratio corporum, altera in identitate simplici, altera per reparationem; quarum prima in inanimatis tantum obtinet, secunda in vegetabilibus et animalibus, et perficitur per Alimentationem; ideo de Alimentatione, ejusque viis et processu, inquirito: neque id ipsum exacte (pertinet enim ad titulos Assimilationis et Alimentationis), sed ut reliqua in transitu.

AB INQUISITIONE circa Animalia atque Alimentata, transeat illa ad Hominem: cum vero jam deventum sit ad subjectum inquisitionis principale, debet esse in omnibus inquisitio magis exacta, et numeris suis absoluta.

5. De Longævitate et Brevitate Vitæ in Hominibus, secun

[ocr errors]

dum ætates mundi, regiones, et climata, et loca nativitatis et habitationis, inquirito.

6. De longævitate et brevitate vitæ in hominibus, secundum propagines et stirpes suas (tanquam esset hæreditaria); atque etiam secundum complexiones, constitutiones, et habitus corporis, staturas, necnon modos et spatia grandescendi, atque secundum membrorum facturas et compages, inquirito.

7. De longævitate et brevitate vitæ in hominibus, secundum tempora nativitatis, ita inquirito, ut astrologica et schemata cœli in præsentia omittas; recipito tantum observationes (si quæ sint) plebeias et manifestas, de partubus septimo, octavo, nono, et decimo mense; etiam noctu, interdiu, et quo mense anni?

8. De longævitate et brevitate vitæ in hominibus, secundum victum, diætas, regimen vitæ, exercitia, et similia, inquirito. Nam quatenus ad aërem, in quo vivunt et morantur homines, de eo in articulo superiore de locis habitationis inquiri debere intelligimus.

9. De longævitate et brevitate vitæ in hominibus, secundum studia et genera vitæ et affectus animæ et varia accidentia, inquirito.

10. De medicinis quæ putantur vitam prolongare, seorsum inquirito.

11. De signis et prognosticis vitæ longæ et brevis, non illis quæ mortem denotant in propinquo (id enim ad historiam medicinalem pertinet), sed de iis quæ etiam in sanitate apparent et observantur, inquirito; sive sint physiognomica, sive alia.

HACTENUS INSTITUTA est inquisitio de longævitate et brevitate vitæ, tanquam inartificialis et in confuso; huic adjicere visum est inquisitionem artificialem, atque innuentem ad praxim, per Intentiones. Eæ genere sunt tres. Distributiones autem magis particulares intentionum earum proponemus, cum ad ipsam inquisitionem ventum erit. Tres illæ intentiones generales sunt: prohibitio consumptionis; perfectio reparationis; re

novatio veterationis.

12. De iis quæ corpus in homine ab arefactione et consumptione conservant et eximunt, aut saltem inclinationem ad eas remorantur et differunt, inquirito.

13. De iis quæ pertinent ad universum processum alimentationis (unde fit reparatio in corpore hominis), ut sit proba, et minima cum jactura, inquirito.

14. De iis quæ purgant inveterata et reponunt nova, quæque etiam ea quæ jam arefacta et indurata sunt rurs us intenerant et humectant, inquirito.

QUONIAM VERO difficile est vias ad mortem nosse, nisi ipsius mortis sedem et domicilium (vel antrum potius) perscrutatus sis et inveneris, de hoc facienda est Inquisitio; neque tamen de omni genere mortis, sed tantum de iis mortibus quæ inferuntur per privationem et indigentiam, non per violentiam ; illæ enim sunt tantum, quæ ad Atrophiam Senilem spectant. 15. De articulo mortis, et de atriolis mortis quæ ad illum ducant, ab omni parte (si modo id fiat per indigentiam, et non per violentiam) inquirito.

POSTREMO, QUONIAM expedit nosse characterem et formam senectutis, quod fiet optime si differentias omnes in statu corporis et functionibus inter juventutem et senectutem diligenter collegeris, ut ex iis perspicere possis quid sit illud tandem quod in tot effectus frondescat, etiam hanc inquisitionem ne omittito.

16. De differentiis status corporis et facultatum in juventute atque in senectute; et si quid sit ejusmodi quod in senectute maneat neque minuatur, diligenter inquirito.

NATURA DURABILIS.

Historia.

Ad Art. 1. 1. Metalla in tantum ævum durant, ut tempus durationis ipsorum hominum observationem fugiat. Etiam quando solvuntur per ætatem, in rubiginem solvuntur, non per perspirationem; aurum autem per neutrum.

2. Argentum vivum, licet humidum sit et fluidum, atque per ignem facile fiat volatile, tamen (quod novimus) absque igne, per ætatem solam, nec consumitur nec contrahit rubiginem.

3. Lapides, præsertim duriores, et complura alia ex fossilibus, longi sunt ævi; idque licet exponantur in aërem; multo magis dum conduntur sub terra; attamen nitrum quoddam colligunt

« AnteriorContinuar »