Imágenes de páginas
PDF
EPUB

In moralibus observetur primo Alexandri apophthegma circa Diogenem, et adverte (si placet) si forte non unam ex gravissimis quæstionibus moralis philosophiæ constituat: "Utrum qui fruitur externis bonis felicior sit, an qui contemnit ?" Cum enim Diogenem cerneret tam parvo contentum, conversus ad circumstantes, qui ejus conditionem subsannabant: "Nisi essem," inquit, "Alexander, optarem esse Diogenes." At Seneca in hac comparatione Diogenem prætulit, cum diceret, " Plus erat, quod Diogenes nollet accipere, quam quod Alexander posset dare.” In naturalibus, observetur illud, quod crebro usurpabat, "In duabus se rebus mortalitatem suam maxime percipere, somno et libidine:" quod sane dictum ex intima naturali philosophia depromptum est, non tam Alexandrum, quam Aristotelem aut Democritum, sapiens, cum tam indigentia, quam redundantia naturæ, per illa duo designata, mortis sint tanquam arrhabones.

mirator, et erga literatos munificus, bibliothecarum | in quibus, licet numero pauca sint, quæ adhuc institutor, et in cujus aula (licet imperatoris bellicosi) supersint, singularum scientiarum vestigia alte improfessores et pædagogos gratiosissimos fuisse, me- pressa reperias. moriæ proditum est. Adrianus curiosissimus mortalium, et inexplebilis omnis varietatis et secreti investigator. Antoninus subtilis et quasi scholasticus, unde etiam cymini sector vocatas est. Ex divis fratribus autem Lucius Commodus, molliori literarum genere eruditus. Marcus etiam cognomine ipso Philosophus. Hi principes, ut doctissimi, ita et optimi fuerunt. Nerva clementissimus imperator, quique, si nihil aliud, orbi Trajanum dedit. Trajanus omnium, qui imperarunt, et belli et pacis artibus maxime florens: idem imperii fines longissime protulit; idem vim dominationis modestissime cohibuit : maximorum etiam extructor operum; unde a Constantino Parietaria per invidiam vocatus est, propter nomen ejus tot parietibus incisum. Adrianus temporis ipsius æmulus: injurias enim et ruinas temporis, in quoque genere, cura et munificentia sua, reparavit. Antoninus (ut etiam appellatus est) vir maxime Pius, nativa quadam et insita bonitate, omnibus ordinibus gratus, cujusque regnum (licet haud breve) omnis calamitatis expers. Lucius Commodus fratri quidem bonitate cedens, reliquos imperatores plurimos superans. Marcus vir ad exemplar virtutis compositus, cuique scurra ille, in convivio deorum, nihil habuit, quod objiceret, præter patientiam erga mores uxoris. In hac itaque continua sex principum serie, videre | cuivis liceat felicissimos fructus doctrinæ, in imperio collocatæ, in maxima orbis terrarum tabula depictos.

Jam vero doctrina, non in civilia tantum, atque artes pacis, influxum habet, sed et in militari virtute exercet vim suam ac potentiam; ut clare perspicitur in exemplis Alexandri Magni, et Cæsaris Dictatoris; quorum antea obiter meminimus, nunc vero ea paulo fusius retractabimus. Horum virtutes militares et res in bello gestas, supervacaneum esset notare, aut recensere, cum in eo genere mundi miracula extiterint: sed de amore ipsorum et studio erga literas, necnon in iisdem excellentia propria, non alienum erit, si pauca subjungamus.

Educatus fuit Alexander, edoctusque ab Aristotele, (philosopho certe magno,) qui nonnullos e libris suis philosophicis ei nuncupavit: a latere illius nunquam discedebat Callisthenes, aliique pereruditi viri, qui castra sequebantur, et perpetui erant omnium ejus itinerum et expeditionum comites: quo autem pretio literas habuerit, haud pauca liquido demonstrant: veluti invidia, qua dignam censuit Achillis fortunam, quod gestarum rerum, laudumque suarum, Homerum præconem invenerat: judicium de pretiosa Darii arcula, inter reliqua spolia reperta, de qua cum quæstio moveretur, quidnam potissimum dignum esset, quod in ea asservaretur, ipse, cum alii alia dicerent, pro Homeri operibus sententiam tulit: epistola objurgatoria ad Aristotelem missa, postquam libros physicorum edidisset, in qua expostulat, quod philosophiæ mysteria evulgasset; simulque rescribit, malle se omnibus doctrina et cognitione, quam potentia ac imperio, præcellere. Sunt et alia, quæ huc spectant. Ipse vero quam egregie animum excoluisset doctrina, in omnibus ejus dictis et responsis apparet, vel potius refulget, eruditione plenissimis;

[ocr errors]

|

In poëticis, observetur dictum illud, quum, sanguine e vulneribus ejus effluente, accerseret unum ex adulatoribus, qui ei divinitatum tribuere solebat ; "Specta," inquit, "hominis iste sanguis est, non talis liquor, qualem dixit Homerus Veneris e manu manasse, vulnerata a Diomede;" hoc dicto et poëtas, et assentatores suos, et se ipsum ridens.

66

66

In dialecticis, accipe reprehensionem illam argutiarum dialecticarum, circa rejicienda et retorquenda argumenta, in dicto suo, quo perstrinxit Cassandrum delatores patris sui Antipatri repellentem. Cum enim Alexander forte dixisset, "Numquid putas, hos homines tam longum iter suscepturos fuisse, nisi justam doloris causam habuissent?" respondit Cassander, "Imo hoc ipsum animos eis dedit, quod sperabant longinquitatem viæ obstituram, quo minus calumnia proderetur." Euge," inquit rex, strophas Aristotelis, rem pro et contra detorquentes." Attamen hac ipsa, quam in alio carpebat, arte, cum res postularet, in commodum suum uti probe noverat. Ita enim accidit, ut Callisthenes (quem odio clam habebat, quod novæ ejus inter divos relationi refragaretur) in quodam convivio rogatus esset ab una discumbentibus, ut oblectationis gratia (cum esset vir eloquentissimus) thema aliquod pro arbitrio sibi sumeret, de quo subito diceret; ille autem annuens, et laudes gentis Macedonicæ eligens, mirifico cum omnium applausu disseruit: at neutiquam hoc delectatus Alexander, subjecit, " In bona causa, facile est cuilibet esse eloquenti; quin verte," inquit, "stylum, et quid contra nos possis, audiamus." Callisthenes negotium in se recepit, idque tam acerbe, tamque aculeate præstitit, ut Alexander interpellans diceret: "Etiam malus animus, æque ac bona causa, indit eloquentiam.”

In rhetoricis, ad quæ tropi et ornamenta pertinent, ecce tibi elegantissimum metaphoræ usum, qua Antipatrum, imperiosum et tyrannicum præsidem, perstrinxit. Cum enim amicus quidam Antipatri laudaret eum coram Alexandro, quod tam moderatus esset, neque in Persicum, prout alii præfecti, luxum, usumque purpuræ, veteri Macedonia amictu

eum gloriæ sibi duxisse, siderum in cælis leges pernosse, ac hominibus in terris leges dedisse.

exuto, degeneraret: "At intus," inquit Alexander, | computationem anni; quæ diserte testatur, æque “Antipater est totus purpureus." Etiam et illa metaphora insignis: cum Parmenio ad eum accederet, in campis Arbellæ; eique ingentem hostium exercitum monstraret, qui oculis subjacens noctu, propter infinitum numerum ignium, veluti alterum firmamentum stellatum repræsentabat; ideoque consuleret, ut nocturno prælio illos invaderet: "Nolo," inquit Alexander," suffurari victoriam."

Ex libro quoque, cui titulum præposuit "AntiCato," facile constat, eum tanto studio accensum ad victoriam ingenii, quanto belli et armorum, obtinendam; certamen calami tum suscipientem contra | maximum eo tempore pugilem, Ciceronem oratorem. Rursus in libro "Apophthegmatum," quæ collegit, videmus, honorificentius sibi putasse, si seipsum tanquam in tabellas aut codicillos mutaret, in quos prudentia aliorum dicta graviaque referrentur; quam si dicta sua propria, velut oracula, sacrarentur, sicut inepti principes nonnulli, adulatione corrupti, sibi fieri gestiunt. Attamen si recensere vellem pleraque ejus dicta (ut feci in Alexandro) sunt ea certe hujusmodi, qualia notat Salomon, “Verba sapientum sunt tanquam aculei, et tanquam clavi in altum defixi." Itaque tria hic tantum proponam, non tam elegantia, quam vi et efficacia, mirabilia.

Primo igitur, magister sit, oportet, loquendi, qui

In politicis, attende gravissimam illam et prudentissimam distinctionem (quam omnis posteritas amplexa est) qua duos ex præcipuis ejus amicis, Hephæstionem et Craterum, discrevit, quum diceret; "Alterum Alexandrum amare, alterum amare regem:" dissimilitudinem maximi ponderus, etiam inter fidelissimos regum servos constituens, quod alii magis dominorum suorum personas vero affectu prosequantur, alii potius moveantur officio erga principatum ipsum. Spectetur etiam quam eximie redargueret errorem, principum consiliariis familiarem, | qui plerunque consilia pro modulo sui animi et fortunæ, non dominorum, suggerunt. Cum enim Da-unico verbo seditionem in exercitu comprimere porius magnas Alexandro offerret conditiones: Parmenio, "Ego," inquit," si essem Alexander, acciperem." Subjecit Alexander, "Et ego quidem, si essem Parmenio." Postremo, excutiatur acre illud atque acutum responsum, ad amicos interrogantes, quid sibi reservaret, cum tot et tanta donaret? "Spem," inquit; quippe qui probe sciret, subductis rationibus, spem veram esse sortem, et tanquam hæreditatem ad magna aspirantium. Hæc Julii Cæsaris sors, cum proficiscens in Galliam, universas opes profusis largitionibus exhausisset. Hæc etiam sors Henrici ducis Guisi, nobilissimi principis, licet nimium ambitiosi, de quo illud increbuit, "Fœneratorem eum fuisse unum omnium Gallorum maximum, eo quod omnes opes in nominibus haberet, atque patrimonium universum in obligationes convertisset." Cæterum admiratio hujus principis, dum eum mihi, non ut Alexandrum Magnum, sed ut Aristotelis discipulum propono, longius fortasse me provexit.

Quantum ad Julium Cæsarem, non est opus, ut de præstantia eruditionis ejus, aut ex educatione, aut ex familiaribus, aut ex responsis suis, conjecturam faciamus. Hæc siquidem eminet in ejus scriptis et libris: quorum alii extant, alii infeliciter desiderantur. Primo enim hodie in manibus habetur insignis illa bellorum suorum historia, cui nomen et titulum "Commentariorum" duntaxat præfixit: in quo omnes posteri solidum rerum pondus, et viva tam actionum quam personarum simulacra, cum castissima puritate sermonis, narrationisque perspicuitate eximia, conjuncta admirantur: quas quidem dotes, non a natura infusas fuisse, sed a præceptis institutisque doctrinæ acquisitas, testatur liber ejus "De analogia:" qui nihil aliud erat, quam Grammaticalis quædam philosophia; in quo sedulo dedit operam, ut vox ad placitum, redderetur vox ad licitum; et consuetudo quoquomodo loquendi, ad congruitatem revocaretur emendate loquendi; et verba, quæ sunt rerum imagines, rebus ipsis convenirent, non vulgi prorsus arbitrium sequerentur.

Ita etiam, veluti monumentum doctrinæ, non minus quam potentiæ, emendatam ejus edicto habemus

[blocks in formation]
[ocr errors]

tuit. Sic autem se res habuit. Romanis mos fuit, cum exercitum duces alloquerentur, Milites uti eos appellarent: cum magistratus populum, Quirites. Tumultuabantur milites Cæsaris, ac missionem seditiose flagitabant: non quod hoc ipsi cuperent, sed ut hoc postulato Cæsarem ad alias conditiones adigerent; ille immotus atque inconcussus, silentio facto, sic exorsus est: "Ego, Quirites:" quo verbo, eos jam dimissos significabat. Eo perculsi milites et plane obstupefacti, concionantem deinceps perpetuo obturbabant; et postulato illo missionis posthabito, contra obnixe petebant, ut militum appellatio eis restitueretur.

Secundum fuit hujusmodi. Regis nomen Cæsar summe affectabat: itaque subornati sunt nonnulli, qui prætereuntem populari acclamatione regem salutarent. Ille sentiens acclamationem tenuem fuisse, ac raram; negotium joco transmisit, ac si erratum esset in cognomine, "Non rex sum," inquit, "sed Cæsar." Dictum sane hujusmodi, ut si diligenter excutiatur, vigor ejus et pondus vix exprimi possit. Primum enim recusationem nominis præ se ferebat, sed neutiquam seriam: deinde ingentem quandam confidentiam et magnanimitatem monstrabat; ac si Cæsaris appellatio illustrior titulus esset, quam regis; quod haud secus evenit, et usque in hodiernum diem obtinuit. Sed quod illius maxime intererat, hoc dictum, summo artificio, finem suum urgebat. Hoc enim innuebat S. P. Q. R. de re levi, hoc est, nomine tantum (nam potestatem regiam jampridem habebat) secum contendere; ac tali nomine, quale complures etiam ex familiis obscuris gerebant: nam cognomen Regis multis Romanorum gentilitium erat, quemadmodum et nos simile quiddam nostro idiomate habemus.

Ultimum, quod hoc loco repetere placet, tale fuit. Cum Cæsar, post bellum initum, Romam occupasset, atque sanctius ærarium reclusisset, ut pecunias ibi congestas in usus belli tolleret, restitit Metellus, utpote tunc temporis tribunus; cui Cæsar, "Si perstes," inquit, "mortuus es." Dein reprimens se paulum, subjecit, " Adolescens, durius est mihi hoc

dicere, quam facere." Dictum tam mirifice ex ter- que partem librat; prima quæque, quæ se offerunt rore et clementia conflatum, ut nihil supra.

Verum ut Cæsarem mittamus; perspicuum est, eum probe sibi conscium suæ eximiæ eruditionis fuisse; ut liquet ex eo, quod demirantibus nonnullis Lucii Syllæ consilium, in deponenda dictatura, cavillans dixit," Sylla nescivit literas, dictare non potuit."

Nunc autem tempus videtur imponendi finem huic dissertationi de arcta conjunctione militaris virtutis et literariæ (quid enim in hoc genere post Alexandrum et Cæsarem afferri potest?) nisi quod moveor unius et alterius exempli dignitate et insolentia, eo quod tam subito transierit a ludibrio ad miraculum. Est autem Xenophontis philosophi, qui e Socratis ludo profectus est in Asiam, cum Cyro juniore, in expeditione contra regem Artaxerxem. Hic Xenophon eo tempore peradolescens fuit, et nunquam aciem aut castra viderat, neque tunc præfecturam aliquam in exercitu gerebat, sed tantum sponte, ob amicitiam Proxeni, proficiscebatur. Aderat forte fortuna, cum Falinus a magno rege legatus ad Græcos veniret, postquam Cyrus in acie occubuisset, Græci autem (manipulus tantummodo hominum) duce orbati, in medio provinciarum Persiæ, a patria sua, plurimorum milliarium intervallis, et fluminibus maximis atque altissimis, interclusi essent. Legatio huc spectabat, ut, positis armis atque deditis, se regiæ clementiæ submitterent. Cui legationi antequam publice responsum esset, complures ex exercitu familiariter cum Falino colloquebantur: inter quos Xenophon ita forte locutus est. "Imo," inquit, "Faline, hæc duo tantum nobis jam supersunt, arma et virtus; si igitur arma dedamus, cui usui, obsecro, nobis erit virtus ?" At Falinus subridens: "Ni fallor," inquit, "Atheniensis es, adolescens, et philosophiæ incumbis, atque bellula sunt, quæ dicis; sed valde erras, si virtutem vestram regiis copis parem esse arbitreris." Ecce ludibrium. Sequitur miraculum. Novitius iste ex schola et philosophus, postquam omnes duces et præfecti proditione interempti essent, decem millia peditum Babylone in Græciam reduxit, per medias regis provincias, omnibus ejus copiis frustra obnitentibus: quo facto stuporem injecit omnibus. Græcis autem ab eo tempore ingentes addidit animos et spiritus, ad Persarum regnum invadendum et subvertendum. Quod et mox cogitavit sane, et designavit Jason Thessalus; tentavit et inchoavit Agesilaus Spartanus; perfecit demum Alexander Macedo, omnes literati istius prævii egregio facinore incitati.

Pergamus ab imperatoria militarique virtute ad moralem, et eam, quæ est hominum privatorum. Primo, certissimum est illud poëtæ :

"Scilicet ingenuas didicisse fideliter artes
Emollit mores, nec sinit esse feros."

Eruditio siquidem humanas mentes feritate atque barbarie exuit. Veruntamen opus est, ut accentus sit in voce illa fideliter. Nam tumultuaria cognitio flectit potius in contrarium. Eruditio, inquam, levitatem, temeritatem, atque insolentiam tollit, dum omnia pericula et ambigua simul cum re ipsa suggerit; rationum et argumentorum pondera in utram

animo, eaque arrident, pro suspectis habet; iterque omne tanquam exploratum inire docet. Eadem admirationem rerum vanam et nimiam evellit, radicem ipsam omnis infirmi consilii: quippe admiramur res, vel quia novæ sunt, vel quia magnæ. Quantum ad novitatem, nemo est, qui literas, et rerum contemplationem penitus imbiberit, quin illud cordi impressum habeat, "Nil novi super terram." Neque enim puparum ludum quisquam magnopere mirabitur, qui pone aulæa caput inserens, organa, quibus moventur, et filamenta cernit. Quantum ad magnitudinem, quemadmodum Alexander Magnus, ingentibus præliis et victoriis in Asia assuetus, cum interdum acciperet e Græcia literas, de expeditionibus et dimicationibus quibusdam illic factis, quæ plerunque propter pontem aliquem, aut castellum, aut ad summum pro expugnatione oppidi alicujus suscipiebantur, dicere solebat; "Videri sibi nuncium allatum de ranarum et murium pugna, de qua Homerus:" sic certe, qui universitatem rerum, ejusque fabricam intueatur, illi terræ globus, cum hominibus superstantibus (si divinitatem animarum seponas) haud majus quidpiam videbitur, quam colliculus formicarum; quarum aliæ cum granis, aliæ cum ovis suis, aliæ vacuæ, omnes hinc inde circa exiguum pulvisculi acervum reptant, et cursitant. Porro eruditio aufert, aut saltem minuit timorem mortis, atque adversæ fortunæ, quo nihil magis virtutibus moribusque officere solet. Si enim animus cujuspiam, contemplatione mortalitatis, et rerum naturæ corruptibilis, imbutus fuerit et intinctus, juxta cum Epicteto sentiet; qui, cum pridie exiens, mulierculam ob fractam ollam plorantem cerneret, postridie etiam exiens aliam mortuum filium deflentem conspiceret, dixit; "Heri vidi fragilem frangi, hodie vidi mor| talem mori." Quare optime et valde sapienter Virgilius, cognitionem causarum cum metus omnis profligatione copulavit, tanquam concomitantia :

"Felix qui potuit rerum cognoscere causas, Quique metus omnes et inexorabile fatum Subjecit pedibus, strepitumque Acherontis avari.” Nimis longum esset singula percurrere remedia, quæ singulis animi morbis doctrina suppeditat; aliquando vitiosos humores expurgans, nonnunquam obstructiones aperiens, alias concoctionem juvans, alias appetitum excitans, non raro vulnera ejus et ulcera sanans, et similia. Quare concludam cum hoc, quod videtur rationem habere totius, ita nimirum animum doctrinam disponere, et flectere, ut nunquam protinus acquiescat et tanquam congeletur in defectibus suis, quin incitet se semper, progressumque spiret. Nescit illiteratus, quid sit in se descendere, aut secum inire rationes, aut quam suavis vita sit, quæ indies sentit se fieri meliorem; si qua forte virtute præditus sit, eam venditabit scilicet, et ubique spectandam exponet, eaque utetur forsitan commode, quam tamen excolere et augere negligit. Rursus, si quo vitio laborat, artem atque industriam illud celandi atque occultandi, minime autem corrigendi, adhibebit; tanquam malus messor, qui perpetuo demetit, falcem autem nunquam exacuit; literatus contra, non tantum utitur animo virtutesque exercet, sed continue emendat se, et in virtute proficit. Imo ut in summa

dicam, pro certo est veritatem et bonitatem distingui tantum, sicut sigillum et impressionem; nam veritas bonitatem signat: et contra, vitiorum ac perturbationum procellæ, ex erroris et falsitatis nubibus erumpunt.

A virtute transeamus ad potentiam et imperium, et dispiciamus si uspiam inveniatur tanta potentia et regnum, quanta eruditio hominis naturam investit et coronat. Videmus dignitatem imperandi sequi dignitatem ejus, cui imperatur. Imperium in belluas et pecora, quare bubulcorum, aut opilionum, res vilis: imperium in pueros, quale ludimagistrorum, minus honorificum: imperium in mancipia, potius dedecori est quam honori: neque multo præstantius est imperium tyrannorum, in populum servilem, atque animis et generosa indole exutum. Unde hoc semper manavit judicium, honores liberis monarchiis, aut rebuspublicis suaviores esse, quam sub tyrannis ; quia imperium honorificum magis supra volentes est, quam supra invitos et coactos. Ideoque Virgilius, cum ex intimo artificio inter humanos honores longe vellet optimos expromere, quos Augusto Cæsari assignaret, in hæc ipsa verba loquitur :

"Victorque volentes

Per populos dat jura, viamque affectat Olympo." Ast imperium scientiæ longe celsius est, quam imperium in voluntatem, licet liberam et non astrictam. Illa enim rationi, fidei, et intellectui ipsi dominatur, qui est altissima pars animi, et voluntatem ipsam regit. Etenim nulla proculdubio terrena est potestas, quæ in spiritibus hominum et animalibus, eorumque cogitationibus et phantasiis, assensu quoque et fide, thronum et quasi cathedram suam erigit et collocat, præter doctrinam et scientiam. Ac idcirco videmus detestabilem illam, et immensam delectationem, qua hæresiarchæ, falsi prophetæ, et impostores magni perfunduntur, et rapiuntur, postquam senserint in fide et conscientiis hominum cœpisse se regnare : tantam certe, ut qui eam semel degustaverit, nullis fere persecutionibus aut tormentis adigi possit, ut hoc regno se abdicet. Sicut autem hoc illud est, quod in Apocalypsi dicitur, " abyssus sive profunda Satanæ :" ita e contrario, justus et legitimus in animos hominum dominatus, veritatis ipsa evidentia ac commendatione dulcissima stabilitus, sane quam proxime ad potestatis divinæ similitudinem accedit.

Quod ad fortunas et honores spectat, munificentia doctrinæ non sic regna integra et respublicas locupletat, et ditat, ut non hominum etiam privatorum fortunas et opes amplificet, et evehat. Vetus enim observatio est, Homerum pluribus suppeditasse victum, quam Syllam, Cæsarem, aut Augustum, licet tot congiaria, tot donativa, tot agrorum assignationes largiti sint. Certe difficile dictu est, arma an literæ plurium fortunas constituerint. Quin si de sumina potestate loquamur, videmus, si arma, aut jus hæreditatis regnum contulerunt, at literarum sorti sæpius cessisse sacerdotium, quod regni semper fuit rivale. Rursus, si delectationem jucunditatemque scientiæ intuearis, multum sane illa voluptates alias omnes exuperat. Quid enim? num forte affectuum voluptates tanto intervallo oblectamenta sensuum excedent, quanto voti assecutio felix cantiunculam aut cœnam :

|

et non pari gradatione intellectus voluptates, eas, quæ sunt affectuum, transcendent ? In cæteris oblectationibus satietas est finitima, et postquam paulo inveteraverint, flos ipsarum et venustas marcescit : quo docemur non illas liquidas revera voluptates ac sinceras fuisse, sed umbras tantum, et fallacias voluptatum, non tam qualitate sua, quam novitate, jucundas: unde et voluptarii sæpius fiunt monachi, et ambitiosorum principum senectus tristior fere est, et melancholia obsessa. Scientiæ autem non est satietas, verum et fruendi, et appetendi perpetuo et subinde recurrens vicissitudo; ut necesse sit hujus delectationis bonum simplex esse, non ex accidente, aut cum fraude. Neque illa voluptas, quam depingit Lucretius, ultimum in animo locum sortitur :

"Suave mari magno turbantibus æquora ventis, &c." "Suave est spectaculum (inquit) stantem, aut ambulantem in littore, navem intueri tempestate in mari jactatam: suave itidem ex edita turri duas cernere acies concursantes in planitie: at nil dulcius est homini, quam mens per doctrinam in arce veritatis collocata, unde aliorum errores et labores dispicere possit."

Denique, ut mittamus vulgaria illa argumenta, quod per doctrinam scilicet "homo homini in eo præstat, in quo ipse brutis:" quod ope doctrinæ ascendat homo intellectu usque ad cœlos, quo corpore non potest, et alia similia: cum eo concludamus bono hanc dissertationem de literarum excellentia, ad quod humana natura ante omnia aspirat, hoc est, immortalitate et æternitate. Huc enim spectant procreatio sobolis, nobilitatio familiæ, ædificia, fundationes, monumenta, fama, ac denique humanorum votorum summa. Atqui videmus monumenta ingenii et eruditionis, quanto diutius durent, quam ea, quæ opere et manu facta sunt. Annon Homeri carmina viginti quinque annorum centurias et supra, absque unius syllabæ, aut literæ jactura, duraverunt? quo spatio innumera palatia, templa, castella, urbes, collapsa sunt, aut diruta; picturæ ac statuæ Cyri, Alexandri, Cæsaris, imo regum et principum multo recentiorum, nullo jam sunt modo parabiles: archetypa enim ipsa, jamdudum confecta vetustate, perierunt; exempla autem indies primigenia similitudine mulctantur. At ingeniorum imagines perpetuo integræ manent in libris, nullis temporum injuriis obnoxiæ, utpote quæ jugem renovationem recipere possunt: quanquam nec imagines dici proprie possint, quia perpetuo generant quodammodo, seminaque sua in animos hominum spargunt, atque ætatibus subsequentibus infinitas actiones opinionesque suscitant, et progignunt. Quod si navis inventum res existimata tam nobilis et admirabilis fuerit, quæ opes mercesque hinc inde transportat, regiones, locis disjunctissimas, participatione fructuum et commodorum consociat; quanto rectius literæ celebrari debent, quæ, tanquam naves sulcantes oceanum temporis, remotissima secula ingeniorum et inventorum commercio et societate copulant? Porro videmus, nonnullos philosophorum, qui maxime immersi erant sensibus, minimeque divini, atque immortalitatem animæ præfracte negabant; hoc tamen vi veritatis adactos concessisse, quoscunque motus et actus anima

humana absque corporis organo præstare possit, eos etiam post mortem permanere probabile esse: quales nimirum erant intellectus, minime autem affectuum motus. Adeo scilicet scientia immortalis visa est res illis atque incorruptibilis. Nos autem, quibus divina revelatio illuxit, conculcantes hæc rudimenta atque offucias sensuum, novimus non solum mentem, sed et affectus perpurgatos, neque animam tantum, sed etiam corpus, ad immortalitatem assumptum iri suo tempore. Sed enim meminerint homines, et nunc et alias ubi opus fuerit, me in probationibus de dignitate scientiæ, inde ab initio sejunxisse testimonia divina ab humanis; quam methodum constanter retinui, separatim utrumque explicans.

Quamvis vero hæc ita sint, nequaquam tamen hoc mihi sumo, neque me consequi posse confido, ut

ulla causæ hujus pro doctrina peroratione, aut actione, judicia rescindam, vel Æsopici galli, qui granum hordei gemmæ prætulit; vel Midæ, qui cum arbiter factus esset inter Apollinem Musarum, et Panem ovium præsidem, opulentiæ palmam detulit; vel Paridis, qui, spreta sapientia ac potentia, primas voluptati et amori dedit; vel Agrippinæ eligentis, "occidat matrem, modo imperet," imperium licet cum conditione detestanda præoptantis; vel Ulyssis, "qui vetulam prætulit immortalitati;” typi certe eorum, qui cousueta optimis præponunt; plurimaque ejusmodi judicia popularia: hæc enim antiquum obtinebunt: verum et illud etiam manebit, cui innixa est semper doctrina, tanquam firmissimo fundamento, quodque nunquam labefactari poterit, "Justificata est sapientia a filiis suis.”

FRANCISCI

BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI ALBANI,

DE

DIGNITATE ET AUGMENTIS SCIENTIARUM.

LIBER SECUNDUS.

AD REGEM SUUM.

CONSENTANEUM videri possit, tametsi non raro secus eveniat (rex optime) ut, qui sobole numerosa aucti sunt, quique immortalitatem suam in posteris ipsorum quasi prospectant, præ cæteris mortalibus sint soliciti de statu futurorum temporum; utpote quibus, satis intelligunt, carissima illa sua tandem debere pignora transmitti. Elizabetha regina, propter vitam cœlibem, hospes potius in mundo, quam incola, fuit; sua quidem tempora ornavit, et in multis beavit. Enimvero tuæ majestati (cui Deus pro benignitate sua dedit tot suscipere liberos, dignos certe qui te perpetuent, cujusque ætas vigens, et torus fœcundus adhuc plures pollicetur) usquequaque convenit, non modo tuum (quod facis) seculum irra- | diare; verum etiam ad illa curas tuas extendere, quæ memoria omnis alat, quæque ipsa intueatur æternitas. Inter ea autem (nisi studium meum erga literas me fallit) nil dignius est, aut nobilius, quam si dotetur orbis terrarum augmentis scientiarum solidis et fructuosis. Quousque enim tandem pauculos aliquos scriptores statuemus nobis, tanquam Columnas Herculis, ne plus ultra in doctrinis progrediamur, cum habeamus majestatem tuam, instar lucidi et benigni sideris, quod nos inter navigandum conducat, et fortunet ?

Ut igitur ad rem redeamus: recolamus jam, et

|

nobiscum perpendamus, quid principes viri aliique hucusque ad literarum amplificationem attulerint, quid prætermiserint? hoc autem presse et distincte excutiamus, sermone quodam activo et masculo, nusquam digrediendo, nil amplificando. Ponatur igitur illud (quod quivis concedat) opera quæque maxima et difficillima, vel præmiorum amplitudine, vel consiliorum prudentia et sanitate, vel laborum junctione superari: quorum primum conatum exstimulat, secundum ambages et errores tollit, tertium mortalium fragilitati succurrit. At inter hæc tria merito primas tenet "Consilii prudentia et sanitas ;" hoc est, monstratio et delineatio viæ rectæ et proclivis ad rem, quæ proponitur, peragendam. "Claudus enim (quod dici solet) in via antevertit cursorem extra viam :" et Salomon perapposite ad hanc rem: "Ferrum si retusum fuerit, viribus utendum majoribus: quod vero super omnia prævalet, est sapientia." Quibus verbis innuit, medii prudentem electionem efficacius conducere ad rem, quam virium aut intentionem, aut accumulationem. Hæc ut dicam illud impellit, quod (salvo semper eorum honore, qui de literis quomodocunque meruerunt) perspicio atque animadverto, opera eorum atque acta pleraque, ad magnificentiam potius et nominis sui memoriam, quam ad scientiarum ipsarum profectum et augmenta,

« AnteriorContinuar »