Imágenes de páginas
PDF
EPUB

detur facultas, ut Innuentes: mensurant quatuor illæ Mathematica: sublevant Polychrestæ et Magicæ.

Rursus ex istis instantiis 27, nonnullarum (ut superius diximus de aliquibus) facienda est collectio jam ab initio, nec expectanda particularis inquisitio naturarum. Cujus generis sunt Instantiæ Conformes, Monodicæ, Deviantes, Limitaneæ, Potestatis, Januæ, Innuentes, Polychrestæ, Magicæ. Hæ enim aut auxiliantur et medentur intellectui et sensui, aut instruunt praxin in genere. Reliquæ tum demum conquirendæ sunt, cum conficiemus Tabulas Comparentiæ ad opus Interpretis circa aliquam naturam particularem. Sunt enim instantiæ Prærogativis istis insignitæ et donatæ animæ instar, inter vulgares instantias comparentiæ; et ut ab initio diximus, paucæ illarum sunt vice multarum ; quocirca cum Tabulas conficimus, illæ omni studio sunt investigandæ, et in Tabulas referendæ. Erit etiam earum mentio necessaria in iis quæ sequuntur. Præponendus itaque erat earum tractatus. Nunc vero ad adminicula et rectificationes Inductionis, et deinceps ad concreta, et Latentes Processus, et Latentes Schematismos, et reliqua quæ Aphorismo 21. ordine proposuimus, pergendum; ut tandem (tanquam curatores probi et fideles) tradamus hominibus fortunas suas emancipato intellectu, et facto tanquam majore; unde necesse est sequi emendationem status hominis, et ampliationem potestatis ejus super naturam. Homo enim per lapsum et de statu innocentiæ decidit, et de regno in creaturas. Utraque autem res etiam in hac vita nonnulla ex parte reparari potest; prior per religionem et fidem, posterior per artes et scientias. Neque enim per maledictionem facta est creatura prorsus et ad extremum rebellis. Sed in virtute illius diploma

tis,1 In sudore vultus comedes panem tuum, per labores varios (non per disputationes certe, aut per otiosas ceremonias magicas) tandem et aliqua ex parte ad panem homini præbendum, id est, ad usus vitæ humanæ

subigitur.

1 "Diploma" may be rendered "charter."

Finis Libri Secundi Novi Organi.

END OF VOL. I.

« AnteriorContinuar »