Imágenes de páginas
PDF
EPUB

spiritus usque ad flexiones et motus artuum; aut de explicato motu linguæ et labiorum et instrumentorum reliquorum usque ad editionem vocum articulatarum. Nam hæc quoque spectant ad naturas concretas, sive collegiatas et in fabrica; et intuentur veluti consuetudines naturæ particulares et speciales, non leges fundamentales et communes, quæ constituunt Formas. Veruntamen omnino fatendum est, rationem istam videri expeditiorem et magis sitam in propinquo, et spem injicere magis, quam illam primariam.

At pars Operativa similiter, quæ huic parti Contemplativæ respondet, operationem extendit et promovet ab iis quæ ordinario in natura inveniuntur ad quædam proxima, aut a proximis non admodum remota; sed altiores et radicales operationes super naturam pendent utique ab axiomatibus primariis. Quinetiam ubi non datur homini facultas operandi, sed tantum sciendi, ut in cœlestibus (neque enim ceditur homini operari in cœlestia, aut ea immutare aut transformare), tamen inquisitio facti ipsius sive veritatis rei, non minus quam cognitio causarum et consensuum, ad primaria illa et catholica axiomata de naturis simplicibus (veluti de natura rotationis spontaneæ, attractionis sive virtutis magneticæ, et aliorum complurium quæ magis communia sunt quam ipsa cœlestia) refertur. Neque enim speret aliquis terminare quæstionem utrum in motu diurno revera terra aut cœlum rotet, nisi naturam rotationis spontaneæ prius comprehenderit.

VI.

Latens autem Processus, de quo loquimur, longe alia res est quam animis hominum (qualiter nunc obsidentur) facile possit occurrare. Neque enim intelligimus

mensuras quasdam aut signa aut scalas processus in corporibus spectabiles; sed plane processum continuatum, qui maxima ex parte sensum fugit.

Exempli gratia; in omni generatione et transformatione corporum, inquirendum quid deperdatur et evolet, quid maneat, quid accedat; quid dilatetur, quid contrahatur; quid uniatur, quid separetur; quid continuetur, quid abscindatur; quid impellat, quid impediat ; quid dominetur, quid succumbat; et alia complura.

Neque hic rursus, hæc tantum in generatione aut transformatione corporum quærenda sunt; sed et in omnibus aliis alterationibus et motibus similiter inquirendum quid antecedat, quid succedat; quid sit incitatius, quid remissius; quid motum præbeat, quid regat ; et hujusmodi. Ista vero omnia scientiis (quæ nunc pinguissima Minerva et prorsus inhabili contexuntur) incognita sunt et intacta. Cum enim omnis actio naturalis per minima transigatur, aut saltem per illa quæ sunt minora quam ut sensum feriant,1 nemo se naturam regere aut vertere posse speret, nisi illa debito modo comprehenderit et notaverit.

VII.

Similiter, inquisitio et inventio latentis schematismi in corporibus res nova est, non minus quam inventio latentis processus et Formæ.2 Versamur enim plane

1 i. e. Every natural action depends on the ultimate particles of bodies, or at least on parts too small to strike the sense.

2 The distinction between the Latent Process and Latent Schematism in the absolute way in which it is here stated, involves an assumption which the progress of science will probably show to be unfounded; namely, that bodies apparently at rest are so molecularly. Whereas all analogy and the fact that they act on the senses by acting mechanically on certain deferent media combine to show that we ought to consider bodies even at rest as dynamical and not as statical entities. On this view there is no

adhuc in atriis naturæ, neque ad interiora paramus aditum. At nemo corpus datum nova natura dotare vel in novum corpus fœliciter et apposite transmutare potest, nisi corporis alterandi aut transformandi bonam habuerit notitiam. In modos enim vanos incurret, aut saltem difficiles et perversos, nec pro corporis natura in quod operatur. Itaque ad hoc etiam via plane est aperienda et munienda.

Atque in anatomia corporum organicorum (qualia sunt hominis et animalium) opera sane recte et utiliter insumitur, et videtur res subtilis et scrutinium naturæ bonum. At hoc genus anatomiæ spectabile est, et sensui subjectum, et in corporibus tantum organicis locum habet. Verum hoc ipsum obvium quiddam est et in promptu situm, præ anatomia vera schematismi latentis in corporibus quæ habentur pro similaribus: 1 præsertim in rebus specificatis et earum partibus, ut ferri, lapidis; et partibus similaribus plantæ, animalis; veluti radicis, folii, floris, carnis, sanguinis, ossis, etc. At etiam in hoc genere non prorsus cessavit industria humana; hoc ipsum enim innuit separatio

difficulty in understanding the nature of what appear to be spontaneous changes, because every dynamical system carries within itself the seeds of its own decay, except in particular cases; that is, the type of motion so alters, with greater or less rapidity, that the sensible qualities associated with it pass away. The introduction of the idea of unstable equilibrium in connexion with organic chemistry, was a step in the direction which molecular Physics will probably soon take.

1. e. that are thought to be of uniform structure-made up of parts similar to one another.

2 i. e. in things that have a specific character. In Bacon's time only certain things were supposed to belong to natural species, all others being merely elementary. A ruby has a specific character, is specificatum; common stone or rock non ita; — they are mere modifications of the element earth, &c. A "specific virtue" is a virtue given by a thing's specific character, transcending the qualities of the elements it consists of. [See note on De Augm. ii. 3.]

corporum similarium per distillationes et alios solutionum modos, ut dissimilaritas compositi per congregationem partium homogenearum appareat.1 Quod etiam ex usu est, et facit ad id quod quærimus; licet sæpius res fallax sit; quia complures naturæ separationi imputantur et attribuuntur, ac si prius substitissent in composito, quas revera ignis et calor et alii modi apertionum de novo indunt et superinducunt. Sed et hæc quoque parva pars est operis ad inveniendum Schematismum verum in composito; qui Schematismus res est longe subtilior et accuratior, et ab operibus ignis potius confunditur quam eruitur et èlucescit.

Itaque facienda est corporum separatio et solutio, non per ignem certe, sed per rationem et Inductionem veram, cum experimentis auxiliaribus; et per comparationem ad alia corpora, et reductionem ad naturas simplices et earum Formas quæ in composito conveniunt et complicantur; et transeundum plane a Vulcano ad Minervam, si in animo sit veras corporum texturas et Schematismos (unde omnis occulta atque, ut vocant, specifica proprietas et virtus in rebus pendet; unde etiam omnis potentis alterationis et transformationis norma educitur) in lucem protrahere.

Exempli gratia; inquirendum, quid sit in omni corpore spiritus, quid essentiæ tangibilis; atque ille ipse spiritus, utrum sit copiosus et turgeat, an jejunus et paucus; tenuis, aut crassior; magis aëreus, aut igneus ; acris, aut deses; exilis, aut robustus; in progressu, aut in regressu; abscissus, aut continuatus; consentiens cum externis et ambientibus, aut dissentiens; etc. Et similiter essentia tangibilis (quæ non pauciores recipit

1 That the complex structure of the compound may be made apparent by bringing together its several homogeneous parts.

differentias quam spiritus) atque ejus villi et fibræ et omnimoda textura, rursus autem collocatio spiritus per corpoream molem, ejusque pori, meatus, venæ et cellulæ, et rudimenta sive tentamenta corporis organici, sub eandem inquisitionem cadunt. Sed et in his quoque, atque adeo in omni latentis schematismi inventione, lux vera et clara ab Axiomatibus primariis immittitur, quæ certe caliginem omnem et subtilitatem discutit.

VIII.

Neque propterea res deducetur ad Atomum, qui præsupponit Vacuum et materiam non fluxam (quorum utrumque falsum est), sed ad particulas veras, quales inveniuntur. Neque rursus est quod exhorreat quispiam istam subtilitatem, ut inexplicabilem; sed contra, quo magis vergit inquisitio ad naturas simplices, eo magis omnia erunt sita in plano et perspicuo; translato negotio a multiplici in simplex, et ab incommensurabili ad commensurabile, et a surdo ad computabile, et ab infinito et vago ad definitum et certum; ut fit in elementis literarum et tonis concentuum. Optime autem cedit inquisitio naturalis, quando physicum terminatur in mathematico. At rursus multitudinem aut fractiones nemo reformidet. In rebus enim quæ per numeros transiguntur, tam facile quis posuerit aut cogitaverit millenarium quam unum, aut millesimam partem unius quam unum integrum.

IX.

Ex duobus generibus axiomatum quæ superius posita sunt, oritur vera divisio philosophiæ et scientiarum ; translatis vocabulis receptis (quæ ad indicationem rei proxime accedunt) ad sensum nostrum. Videlicet, ut

« AnteriorContinuar »