Imágenes de páginas
PDF
EPUB

CXXVI.

Occurret et illud: nos, propter inhibitionem quandam pronuntiandi et principia certa ponendi donec per medios gradus ad generalissima rite perventum sit, suspensionem quandam judicii tueri, atque ad Acatalepsiam rem deducere. Nos vero non Acatalepsiam, sed Eucatalepsiam meditamur et proponimus: sensui enim non derogamus, sed ministramus; et intellectum non contemnimus, sed regimus. Atque melius est scire quantum opus sit, et tamen nos non penitus scire putare, quam penitus scire nos putare, et tamen nil eorum quæ opus est scire.

CXXVII.

Etiam dubitabit quispiam, potius quam objiciet, utrum nos de Naturali tantum Philosophia, an etiam de scientiis reliquis, Logicis, Ethicis, Politicis, secundum viam nostram perficiendis loquamur. At nos certe de universis hæc quæ dicta sunt intelligimus: atque quemadmodum vulgaris logica, quæ regit res per Syllogismum, non tantum ad naturales, sed ad omnes scientias pertinet; ita et nostra, quæ procedit per Inductionem, omnia complectitur. Tam enim historiam et tabulas inveniendi conficimus de Ira, Metu, et Verecundia, et similibus; ac etiam de exemplis rerum Civilium : nec minus de motibus mentalibus Memoriæ, Compositionis et Divisionis,1 Judicii, et reliquorum: quam de Calido et Frigido, aut Luce, aut Vegetatione, aut similibus. Sed tamen cum nostra ratio Interpretandi,

1 Synthesis and analysis?

2 This passage is important because it shows that Bacon proposed to apply his method to mental phenomena; which is in itself a sufficient refutation of M. Cousin's interpretation of the passage in which, when censuring

post historiam præparatam et ordinatam, non mentis tantum motus et discursus (ut logica vulgaris), sed et rerum naturam intueatur ; ita mentem regimus, ut ad rerum naturam se, aptis per omnia modis, applicare possit. Atque propterea multa et diversa in doctrina Interpretationis præcipimus, quæ ad subjecti de quo inquirimus qualitatem et conditionem, modum inveniendi nonnulla ex parte applicent.

CXXVIII.

At illud de nobis ne dubitare quidem fas sit; utrum nos philosophiam et artes et scientias quibus utimur destruere et demoliri cupiamus: contra enim, earum et usum et cultum et honores libenter amplectimur. Neque enim ullo modo officimus, quin istæ quæ invaluerunt et disputationes alant, et sermones ornent, et ad professoria munera ac vitæ civilis compendia adhibeantur et valeant; denique, tanquam numismata quædam, consensu inter homines recipiantur. Quinetiam significamus aperte, ea quæ nos adducimus ad istas res non multum idonea futura; cum ad vulgi captum deduci omnino non possint, nisi per effecta et opera tanAt hoc ipsum quod de affectu nostro et bona voluntate erga scientias receptas dicimus quam vere profiteamur, scripta nostra in publicum edita (præsertim libri de Progressu Scientiarum) fidem faciant. Itaque id verbis amplius vincere non conabimur. Illud interim constanter et diserte monemus; his modis qui in usu sunt nec magnos in scientiarum doctrinis et contemplatione progressus fieri, nec illas ad amplitudinem operum deduci posse.

tum.

the writings of the schoolmen, he compares them to the self-evolved web of the spider. I have elsewhere spoken more at length of this passage. [See p. 161.]

CXXIX.

Superest ut de Finis excellentia pauca dicamus. Ea si prius dicta fuissent, votis similia videri potuissent : sed spe jam facta, et iniquis præjudiciis sublatis, plus fortasse ponderis habebunt. Quod si nos omnia perfecissemus et plane absolvissemus, nec alios in partem et consortium laborum subinde vocaremus, etiam ab hujusmodi verbis abstinuissemus, ne acciperentur in prædicationem meriti nostri. Cum vero aliorum industria acuenda sit et animi excitandi atque accendendi, consentaneum est ut quædam hominibus in mentem redigamus.

Primo itaque videtur inventorum nobilium introductio inter actiones humanas longe primas partes tenere: id quod antiqua sæcula judicaverunt. Ea enim rerum inventoribus divinos honores tribuerunt; iis autem qui in rebus civilibus merebantur (quales erant urbium et imperiorum conditores, legislatores, patriarum a diuturnis malis liberatores, tyrannidum debellatores, et his similes), heroum tantum honores decreverunt. Atque certe si quis ea recte conferat, justum hoc prisci sæculi judicium reperiet. Etenim inventorum beneficia ad universum genus humanum pertinere possunt, civilia ad certas tantummodo hominum sedes: hæc etiam non ultra paucas ætates durant, illa quasi perpetuis temporibus. Atque status emendatio in civilibus non sine vi et perturbatione plerumque procedit: at inventa beant, et beneficium deferunt absque alicujus injuria aut tristitia.

Etiam inventa quasi novæ creationes sunt, et divinorum operum imitamenta; ut bene cecinit ille:

"Primum frugiferos fœtus mortalibus ægris

Dididerant quondam præstanti nomine Athenæ;
Et RECREAVERUNT vitam, legesque rogarunt." 1

Atque videtur notatu dignum in Solomone; quod cum imperio, auro, magnificentia operum, satellitio, famulitio, classe insuper, et nominis claritate, ac summa hominum admiratione floreret, tamen nihil horum delegerit sibi ad gloriam, sed ita pronuntiaverit: Gloriam Dei esse, celare rem; gloriam regis, investigare rem.2

[ocr errors]

3

Rursus (si placet) reputet quispiam, quantum intersit inter hominum vitam in excultissima quapiam Europæ provincia, et in regione aliqua Novæ Indiæ maxime fera et barbara: ea tantum differre existimabit, ut merito hominem homini Deum esse, non solum propter auxilium et beneficium, sed etiam per status comparationem, recte dici possit. Atque hoc non solum, non cœlum, non corpora, sed artes præstant.

Rursus, vim et virtutem et consequentias rerum inventarum notare juvat: quæ non in aliis manifestius occurrunt, quam in illis tribus quæ antiquis incognitæ, et quarum primordia, licet recentia, obscura et ingloria sunt: Artis nimirum Imprimendi, Pulveris Tormentarii, et Acus Nauticæ. Hæc enim tria rerum faciem et statum in orbe terrarum mutaverunt: primum, in re literaria; secundum, in re bellica; tertium, in navigationibus: unde innumeræ rerum mutationes sequutæ sunt; ut non imperium aliquod, non secta, non stella, majorem efficaciam et quasi influxum super res humanas exercuisse videatur, quam ista mechanica

exercuerunt.

Præterea non abs re fuerit, tria hominum ambitionis 1 Lucretius, vi. 1–3. 2 Prov. xxv. 2. 8 So in the original edition.

genera et quasi gradus distinguere. Primum eorum, qui propriam potentiam in patria sua amplificare cupiunt; quod genus vulgare est et degener. Secundum eorum, qui patriæ potentiam et imperium inter humanum genus amplificare nituntur; illud plus certe habet dignitatis, cupiditatis haud minus. Quod si quis humani generis ipsius potentiam et imperium in rerum universitatem instaurare et amplificare conetur, ea proculdubio ambitio (si modo ita vocanda sit) reliquis et sanior est et augustior. Hominis autem imperium in res, in solis artibus et scientiis ponitur. Naturæ enim non imperatur, nisi parendo.

Præterea, si unius alicujus particularis inventi utilitas ita homines affecerit, ut eum qui genus humanum universum beneficio aliquo devincire potuerit homine majorem putaverint; quanto celsius videbitur tale aliquid invenire, per quod alia omnia expedite inveniri possint? Et tamen (ut verum omnino dicamus) quemadmodum luci magnam habemus gratiam, quod per eam vias inire, artes exercere, legere, nos invicem dignoscere possimus; et nihilominus ipsa visio lucis res præstantior est et pulchrior, quam multiplex ejus usus : ita certe ipsa contemplatio rerum prout sunt, sine superstitione aut impostura, errore aut confusione, in seipsa magis digna est, quam universus inventorum fructus.1

Postremo siquis depravationem scientiarum et artium ad malitiam et luxuriam et similia objecerit ; id neminem moveat. Illud enim de omnibus mundanis bonis dici potest, ingenio, fortitudine, viribus, forma, divitiis, luce ipsa, et reliquis. Recuperet modo genus humanum jus suum in naturam quod ei ex dotatione divina com

1 This is one of the passages which show how far Bacon was from what is now called a utilitarian.

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »