Imágenes de páginas
PDF
EPUB

rium in naturam, si quis hujusmodi rebus ut nimis exilibus et minutis vacare nolit, nec obtineri nec geri posse.

CXXII.

Occurrit etiam et illud; mirabile quiddam esse et durum, quod nos omnes scientias atque omnes authores simul ac veluti uno ictu et impetu summoveamus: idque non assumpto aliquo ex antiquis in auxilium et præsidium nostrum, sed quasi viribus propriis.

Nos autem scimus, si minus sincera fide agere voluissemus, non difficile fuisse nobis, ista quæ afferuntur vel ad antiqua sæcula ante Græcorum tempora (cum scientiæ de natura magis fortasse sed tamen majore cum silentio floruerint, neque in Græcorum tubas et fistulas adhuc incidissent), vel etiam (per partes certe) ad aliquos ex Græcis ipsis referre, atque astipulationem et honorem inde petere more novorum hominum, qui nobilitatem sibi ex antiqua aliqua prosapia, per genealogiarum favores, astruunt et affingunt. Nos vero rerum evidentia freti, omnem commenti et imposturæ conditionem rejicimus; neque ad id quod agitur plus interesse putamus, utrum quæ jam invenientur antiquis olim cognita, et per rerum vicissitudines et sæcula occidentia et orientia sint, quam hominibus curæ esse debere, utrum Novus Orbis fuerit insula illa Atlantis et veteri mundo cognita, an nunc primum reperta. Rerum enim inventio a naturæ luce petenda, non ab antiquitatis tenebris repetenda est.

Quod vero ad universalem istam reprehensionem attinet, certissimum est vere rem reputanti, eam et magis probabilem esse et magis modestam, quam si facta fuisset ex parte. Si enim in primis notionibus errores radi

- J. S.

1 So in the original edition. I think it should be occurret. -

cati non fuissent, fieri non potuisset quin nonnulla recte inventa alia perperam inventa correxissent. Sed cum errores fundamentales fuerint, atque ejusmodi ut homines potius res neglexerint ac præterierint, quam de illis pravum aut falsum judicium fecerint; minime mirum est, si homines id non obtinuerint quod non egerint, nec ad metam pervenerint quam non posuerint aut collocarint, neque viam emensi sint quam non ingressi sint aut tenuerint.

Atque insolentiam rei quod attinet; certe si quis manus constantia atque oculi vigore lineam magis rectam aut circulum magis perfectum se describere posse quam alium quempiam sibi assumat, inducitur scilicet facultatis comparatio: quod si quis asserat se adhibita regula aut circumducto circino lineam magis rectam aut circulum magis perfectum posse describere, quam aliquem alium vi sola oculi et manus, is certe non admodum jactator fuerit. Quin hoc quod dicimus non solum in hoc nostro conatu primo et incœptivo locum habet; sed etiam pertinet ad eos qui huic rei posthac incumbent. Nostra enim via inveniendi scientias exæquat fere ingenia, et non multum excellentiæ eorum relinquit: cum omnia per certissimas regulas et demonstrationes transigat. Itaque hæc nostra (ut sæpe diximus) fœlicitatis cujusdam sunt potius quam facultatis, et potius temporis partus quam ingenii. Est enim certe casus aliquis non minus in cogitationibus humanis, quam in operibus et factis.

CXXIII.

Itaque dicendum de nobis ipsis quod ille per jocum dixit, præsertim cum tam bene rem secet: fieri non potest ut idem sentiant, qui aquam et qui vinum bibant.

At cæteri homines, tam veteres quam novi, liquorem biberunt crudem in scientiis, tanquam aquam vel sponte ex intellectu manantem, vel per dialecticam, tanquam per rotas ex puteo, haustam. At nos liquorem bibimus et propinamus ex infinitis confectam uvis, iisque maturis et tempestivis, et per racemos quosdam collectis ac decerptis, et subinde in torculari pressis, ac postremo in vase repurgatis et clarificatis. Itaque nil mirum si nobis cum aliis non conveniat.

CXXIV.

Occurret proculdubio et illud: nec metam aut scopum scientiarum a nobis ipsis (id quod in aliis reprehendimus) verum et optimum præfixum esse. Esse enim contemplationem veritatis omni operum utilitate et magnitudine digniorem et celsiorem: longam vero istam et sollicitam moram in experientia et materia et rerum particularium fluctibus, mentem veluti humo affigere, vel potius in Tartarum quoddam confusionis et perturbationis dejicere; atque ab abstractæ sapientiæ serenitate et tranquillitate (tanquam a statu multo diviniore) arcere et summovere. Nos vero huic rationi libenter assentimur; et hoc ipsum, quod innuunt ac præoptant, præcipue atque ante omnia agimus. Etenim verum exemplar mundi in intellectu humano fundamus; quale invenitur, non quale cuipiam sua propria ratio dictaverit. Hoc autem perfici non potest, nisi facta mundi dissectione atque anatomia diligentissima. Modulos vero ineptos mundorum et tanquam simiolas, quas in philosophiis phantasiæ hominum extruxerunt, omnino dissipandas edicimus. Sciant itaque. homines (id quod superius diximus) quantum intersit inter humanæ mentis Idola, et divinæ mentis Ideas.

Illa enim nihil aliud sunt quam abstractiones ad placitum hæ autem sunt vera signacula Creatoris super creaturas, prout in materia per lineas veras et exquisitas imprimuntur et terminantur. Itaque ipsissimæ res sunt (in hoc genere) veritas et utilitas : atque opera ipsa pluris facienda sunt, quatenus sunt veritatis pignora, quam propter vitæ commoda.

CXXV.

Occurret fortasse et illud: nos tanquam actum agere, atque antiquos ipsos eandem quam nos viam tenuisse. Itaque verisimile putabit quispiam etiam nos, post tantum motum et molitionem, deventuros tandem ad aliquam ex illis philosophiis quæ apud antiquos valuerunt. Nam et illos in meditationum suarum principiis vim et copiam magnam exemplorum et particularium para

1 Compare Partis Instaurationis Secunda Delineatio:· :-"Quinetiam illis quibus in contemplationis amorem effusis frequens apud nos operum mentio asperum quiddam et ingratum et mechanicum sonat, monstrabimus quantum illi desideriis suis propriis adversentur, cum puritas contemplationum atque substructio et inventio operum prorsus eisdem rebus nitantur et simul perfruantur." In a corresponding passage in the Cogitata et Visa we find, instead of the last clause, " etenim in naturâ Opera non tantum vitæ beneficia sed et veritatis pignora esse. Veritatem enim per Operum indicationem magis quam ex argumentatione aut etiam ex sensu et patefieri et probari. Quare unam eandemque rationem et conditionis humanæ et mentis dotanda esse."

Compare also Nov. Org. ii. 4.: "Ista autem duo pronuntiata, Activum et Contemplativum, res eadem sunt; et quod in operando utilissimum id in sciendo verissimum."

I do not think that the use of ipsissima here can be justified: if the meaning be (as I think it must) that truth and utility are (in this kind) "the very same things." If ipsissima be used correctly, the meaning must be that things themselves, the very facts of nature, are truth and utility both. But in that case we should expect "et veritas et utilitas." Mr. Ellis proposes to render the phrase thus: "Truth and utility are in this kind the very things we seek for." But to me it seems less probable that Bacon would have expressed such a meaning by such a phrase than that he used the word ipsissima incorrectly in the sense I have attributed to it.— - J. S.

visse, atque in commentarios per locos et titulos digessisse, atque inde philosophias suas et artes confecisse, et postea, re comperta, pronuntiasse, et exempla ad fidem et docendi lumen sparsim addidisse; sed particularium notas et codicillos ac commentarios suos in lucem edere supervacuum et molestum putasse; ideoque fecisse quod in ædificando fieri solet, nempe post ædificii structuram machinas et scalas a conspectu amovisse. Neque aliter factum esse credere certe oportet. Verum nisi quis omnino oblitus fuerit eorum quæ superius dicta sunt, huic objectioni (aut scrupulo potius) facile respondebit. Formam enim inquirendi et inveniendi apud antiquos et ipsi profitentur, et scripta eorum præ se ferunt. Ea autem non alia fuit, quam ut ab exemplis quibusdam et particularibus (additis notionibus communibus, et fortasse portione nonnulla ex opinionibus receptis quæ maxime placuerunt) ad conclusiones maxime generales sive principia scientiarum advolarent, ad quorum veritatem immotam et fixam conclusiones inferiores per media educerent ac probarent; ex quibus artem constituebant. Tum demum si nova particularia et exempla mota essent et adducta quæ placitis suis refragarentur, illa aut per distinctiones aut per regularum suarum explanationes in ordinem subtiliter redigebant, aut demum per exceptiones grosso modo summovebant: at rerum particularium non refragantium causas ad illa principia sua laboriose et pertinaciter accommodabant. Verum nec historia naturalis et experientia illa erat, quam fuisse oportebat, (longe certe abest,) et ista advolatio ad generalissima omnia perdidit.

1 "Profitemur" in the original edition; obviously a misprint. Compare the corresponding passage in Inquisitio legitima de Motu.

« AnteriorContinuar »