Imágenes de páginas
PDF
EPUB

separari possint; atque etiam ut facilis et expedita sit laborum nostrorum continuatio. Atque hoc modo inter empiricam et rationalem facultatem (quarum morosa et inauspicata divortia et repudia omnia in humana familia turbavere) conjugium verum et legitimum in perpetuum nos firmasse existimamus.1

[ocr errors]

Quamobrem, quum hæc arbitrii nostri non sint, in principio operis, ad Deum Patrem, Deum Verbum, Deum Spiritum, preces fundimus humillimas et ardentissimas, ut humani generis ærumnarum memores et peregrinationis istius vitæ in qua dies paucos et malos terimus, novis suis eleemosynis, per manus nostras, familiam humanam dotare dignentur. Atque illud insuper supplices rogamus, ne humana divinis officiant, neve ex reseratione viarum sensus et accensione majore luminis naturalis aliquid incredulitatis et noctis animis nostris erga divina mysteria oboriatur: sed potius, ut ab intellectu puro, a phantasiis et vanitate repurgato et divinis oraculis nihilominus subdito et prorsus dedititio, fidei dentur quæ fidei sunt. Postremo, ut scientiæ veneno a serpente infuso, quo animus humanus tumet et inflatur, deposito, nec altum sapiamus nec ultra sobrium, sed veritatem in charitate colamus.

Peractis autem votis, ad homines conversi, quædam et salutaria monemus et æqua postulamus. Monemus primum (quod etiam precati sumus) ut homines sensum in officio, quoad divina, contineant. Sensus enim (instar solis) globi terrestris faciem aperit, cœlestis claudit et obsignat.2

Rursus, ne hujusce mali fuga

1 This is one of the passages which show that Bacon did not imagine that the empirical faculty was the only thing to be considered in the philosophy of science, but that he recognised another coordinate element.

2 This image, which in the Advancement of Learning and in the De Aug

in contrarium peccent; quod certe fiet, si naturæ inquisitionem ulla ex parte veluti interdicto separatam putant. Neque enim pura illa et immaculata scientia naturalis, per quam Adam nomina ex proprietate rebus imposuit, principium aut occasionem lapsui dedit. Sed ambitiosa illa et imperativa scientiæ moralis, de bono et malo dijudicantis, cupiditas, ad hoc ut Homo a Deo deficeret et sibi ipsi leges daret, ea demum ratio atque modus tentationis fuit. De scientiis autem quæ naturam contemplantur sanctus ille philosophus pronuntiat, Gloriam Dei esse celare rem; gloriam regis autem rem invenire: non aliter ac si divina natura innocenti et benevolo puerorum ludo delectaretur, qui ideo se abscondunt ut inveniantur; atque animam humanam sibi collusorem in hoc ludo pro sua in homines indulgentia et bonitate cooptaverit. Postremo omnes in universum monitos volumus, ut scientiæ veros fines cogitent; nec eam aut animi causa petant, aut ad

mentis Bacon quotes from "one of Plato's school," is taken from Philo Judæus, perhaps the most poetical of the Neo-Platonists. "Post exortum ejus [solis scilicet] illustrantur in terris omnia, in cœlo vero celantur; e diverso, post ejus occasum sidera quidem promicant, terrestria vero cuncta obteguntur umbris supervenientibus ad eundem modum res nostræ se habent; quoties sensuum splendor tanquam sol oritur, tunc scientiæ reverâ cœlestes occultantur: quoties autem ad occasum accedit, tunc fulgentissimæ virtutum stellæ se proferunt, quando etiam mens ipsa re nullâ velante fit sensibilis."-- Philo. Jud., Quod somnia mittantur a Deo. (I quote from the version of Gelenius.)

Nearly the same idea appears to be expressed in the Bhagavad Gita, ii. 69.:

Welche jedem Geschöpf Nacht ist, in der wacht der Gesammelte;
In der jeglich Geschöpf wachet, ist des schauenden Weisen Nacht.
S. W. v. Humboldt's Works, i. 34

Which might be thus rendered in the Latin of the middle ages:

VOL. I.

In nocte creaturæ vigilat internus homo;

Cum autem vigilat creatura, contemplativo nox est.

14

contentionem, aut ut alios despiciant, aut ad commodum, aut ad famam, aut ad potentiam, aut hujusmodi inferiora; sed ad meritum et usus vitæ ; eamque in charitate perficiant et regant. Ex appetitu enim potentiæ angeli lapsi sunt; ex appetitu scientiæ, homines; sed charitatis non est excessus ; neque angelus aut aut homo per eam unquam in periculum

venit.

Postulata autem nostra quæ afferimus talia sunt. De nobis ipsis silemus: de re autem quæ agitur petimus, ut homines eam non opinionem sed opus esse cogitent; ac pro certo habeant, non sectæ nos alicujus aut placiti, sed utilitatis et amplitudinis humanæ fundamenta moliri. Deinde ut suis commodis æqui, exutis opinionum zelis et præjudiciis, in commune consulant; ac ab erroribus viarum atque impedimentis, nostris præsidiis et auxiliis, liberati et muniti, laborum qui restant et ipsi in partem veniant. Præterea, ut bene sperent; neque Instaurationem nostram, ut quiddam infinitum et ultra mortale, fingant et animo concipiant; quum revera sit infiniti erroris finis et terminus legitimus; mortalitatis autem et humanitatis non sit immemor; quum rem non intra unius ætatis curriculum omnino perfici posse confidat, sed successioni destinet; denique scientias, non per arrogantiam in humani ingenii cellulis, sed submisse in mundo majore quærat. Vasta vero ut plurimum solent esse, quæ inania solida contrahuntur maxime, et in parvo sita sunt. Postremo etiam petendum videtur (ne forte quis rei ipsius periculo nobis iniquus esse velit) ut videant homines, quatenus ex eo quod nobis asserere necesse sit (si modo nobis ipsi constare velimus) de his nostris opinandi aut sententiam ferendi sibi jus

permissum putent: quum nos omnem istam rationem humanam præmaturam, anticipantem, et a rebus temere et citius quam oportuit abstractam, (quatenus ad inquisitionem naturæ) ut rem variam et perturbatam et male extructam rejiciamus. Neque pos

tulandum est ut ejus judicio

stetur, quæ ipsa in ju-
dicium vocatur.

DISTRIBUTIO OPERIS.

Ejus constituuntur Partes sex.

Prima; Partitiones Scientiarum.

Secunda; Novum Organum, sive Indicia de Interpretatione Naturæ.

Tertia; Phænomena Universi, sive Historia Naturalis et Experimentalis ad condendam Philosophiam.

Quarta; Scala Intellectus.

Quinta; Prodromi, sive Anticipationes Philosophiae Se

cundæ.

Sexta; Philosophia Secunda, sive Scientia Activa.

Singularum Argumenta.

PARS autem instituti nostri est, ut omnia, quantum fieri potest, aperte et perspicue proponantur. Nuditas enim animi, ut olim corporis, innocentiæ et simplicitatis comes est. Pateat itaque primo, ordo operis atque ratio ejus. Partes operis a nobis constituuntur sex.

Prima pars exhibet scientiæ ejus sive doctrinæ in cujus possessione humanum genus hactenus versatur, Summam, sive descriptionem universalem. Visum enim est nobis etiam in iis quæ recepta sunt nonnullam facere moram eo nimirum consilio, ut facilius et verteribus perfectio et novis aditus detur. Pari enim

« AnteriorContinuar »