Titi Lucretii Cari De rerum natura libri sex

Portada
G. Pickering, 1835 - 365 páginas
 

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 254 - Namque canebat, uti magnum per inane coacta semina terrarumque animaeque marisque fuissent, et liquidi simul ignis ; ut his exordia primis omnia et ipse tener mundi concreverit orbis...
Página 77 - ... de nilo quoniam fieri nil posse videmus. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant externa quasi vi: sed ne mens ipsa necessum 290 intestinum habeat cunctis in rebus agendis et devicta quasi cogatur ferre patique, id facit exiguum clinamen principiorum nec regione loci certa nec tempore certo.
Página 229 - Eximia veste et victu convivia, ludi, pocula crebra, unguenta coronae serta parantur, nequiquam, quoniam medio de fonte leporum surgit amari aliquid quod in ipsis floribus angat...
Página 49 - ... volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti carmine Pierio rationem exponere nostram et quasi musaeo dulci contingere melle...
Página 4 - Rejicit, aeterno devinctus volnere amoris; Atque ita suspiciens, tereti cervice reposta, Pascit amore avidos , inhians in te, Dea', visus; Eque tuo pendet resupini spiritus ore. Hune tu , Diva , tuo recubantem corpore sancto Circumfusa super , suaves ex ore loquelas Funde , petens placidam Romanis , inclita , pacem.
Página 62 - ... sed nil dulcius est, bene quam munita tenere edita doctrina sapientum templa serena, despicere unde queas alios passimque videre errare atque viam palantis quaerere vitae, certare ingenio, contendere nobilitate, noctes atque dies niti praestante labore ad summas emergere opes rerumque potiri.
Página 278 - Proinde sine incassum defessi sanguine sudent, angustum per iter luctantes ambitionis; quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque res ex auditis potius quam sensibus ipsis, nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
Página 230 - Nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur, non ita difficile est quam captum retibus ipsis exire et validos Veneris perrumpere nodos. Et tamen implicitus quoque possis inque peditus effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes et praetermittas animi vitia omnia primum aut quae corpori' sunt eius, quam praepetis ac vis.
Página 224 - Donec discussis redeant erroribus ad se. AT consueta domi catulorum blanda propago Degere, saepe levem ex oculis volucremque soporem Discutere , et corpus de terra conripere instant , Proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
Página 284 - Memmi. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt et lapides et item silvarum fragmina rami, et flamma atque ignes, postquam sunt cognita primum. : >Ss posterius ferri vis est aerisque reperta. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus, quo facilis magis est natura et copia maior.

Información bibliográfica