Imágenes de páginas
PDF
EPUB

9. In Europa noctes sunt æstuosiores; in Peruvia tres horæ matutina; ob unam eandemque causam; videlicet, cessationem aurarum et ventorum illis horis.

10. In vitro calendari aër dilatatus deprimit aquam tanquam flatu; at in vitro pileato, aëre tantummodo impleto, aër dilatatus inflat vesicam ut ventus manifestus.

11. Experimentum fecimus in turri rotunda, undique clausa, hujus generis venti: nam foculum in medio ejus locavimus, cum prunis penitus ignitis, ut minus esset fumi; at a latere foculi in distantia nonnulla filum suspendimus cum cruce ex plumis, ut facile moveretur. Itaque post parvam moram, aucto calore et dilatato aëre, agitabatur crux plumea cum filo suo hinc inde motu vario; quin etiam facto foramine in fenestra turris exibat flatus calidus, neque ille continuus, sed per vices, et undulans.

12. Etiam receptio aëris per frigus a dilatatione creat ejusmodi ventum, sed debiliorem, ob minores vires frigoris; adeo ut in Peruvia, sub quavis parva umbra, non solum majus percipiatur refrigerium, quam apud nos (per antiperistasin) sed manifesta aura ex receptione aëris quando subit umbram.

Atque de vento per meram dilatationem aut receptionem aëris facto, hactenus.

13. Venti ex meris motibus aëris, absque immistione vaporum, lenes et molles sunt. Videndum de ventis vaporariis (eos dicimus qui generantur a vaporibus) qui tanto illis alteris possunt esse vehementiores, quanto dilatatio guttæ aquæ versæ in aërem excedit aliquam dilatationem aëris jam facti : quod multis partibus facit, ut superius monstravimus.

14. Ventorum vaporariorum (qui sunt illi qui communiter flant) efficiens est sol, et calor ejus proportionatus; materia, vapores et exhalationes qui vertuntur et resolvuntur in aërem ; aërem inquam (non aliud quippiam ab aëre) sed tamen ab initio minus since

rum.

15. Solis calor exiguus non excitat vapores, itaque

nec ventum.

16. Solis calor medius excitat vapores, nec tamen

[graphic]

eos continuo dissipat. Itaque si magna fuerit ipsorum copia, coëunt in pluviam, aut simplicem, aut cum vento conjunctam ; si minor, vertuntur in ventum simplicem.

17. Solis calor in incremento inclinat magis ad nerationem ventorum; in decremento, pluviarum.

18. Solis calor intensus et continuatus attenuat et dissipat vapores, eosque sublimat, atque interim aëri æqualiter immiscet et incorporat; unde aër quietus fit

et serenus.

19. Calor solis magis æqualis et continuus, minus aptus ad generationem ventorum; magis inæqualis et alternans, magis aptus. Itaque in navigatione ad Russiam minus afflictantur ventis, quam in mari Britannico, propter longos dies; at in Peruvia sub æquinoctio crebri venti, ob magnam inæqualitatem caloris, alternantem noctu et interdiu.

20. In vaporibus et copia spectatur et qualitas : copia parva gignit auras lenes; media ventos fortiores; magna aggravat aërem, et gignit pluvias, vel tranquillas, vel cum ventis.

21. Vapores ex mari, et amnibus, et paludibus inundatis, longe majorem copiam gignunt ventorum, quam halitus terrestres: attamen, qui a terra et locis minus humidis gignuntur venti, sunt magis obstinati et diutius durant, et sunt illi fere qui dejiciuntur ex alto; ut opinio veterum in hac parte non fuerit omnino inutilis; nisi quod placuit illis, tanquam divisa hæreditate, assignare vaporibus pluvias, et ventis solummodo exhalationes, et hujusmodi pulchra dictu, re inania.

22. Venti ex resolutionibus nivium jacentium super montes sunt fere medii inter ventos aquaticos et terrestres, sed magis inclinant ad aquaticos; sed tamen sunt acriores et mobiliores.

[ocr errors]

23. Solutio nivium in montibus nivalibus (ut prius notavimus) semper inducit ventos statos ex ea parte.

24. Etiam anniversarii aquilones circa exortum caniculæ existimantur venire a mari glaciali, et partibus circa circulum arcticum, ubi seræ sunt solutiones glaciei et nivium, æstate tum valde adulta.

25. Moles, sive montes glaciales, quæ devehuntur versus Canadam et Terram Piscationis, magis gignunt auras quasdam frigidas, quam ventos mobiles.

26. Venti, qui ex terris sabulosis aut cretaceis proveniunt, sunt pauci et sicci; iidem in regionibus calidioribus æstuosi, et fumei, et torridi.

27. Venti ex vaporibus marinis facilius abeunt retro in pluviam, aqua jus suum repetente et vindicante: aut si hoc non conceditur, miscentur protinus aëri, et quietem agunt: at halitus terrei, et fumei, et unctuosi, et solvuntur ægrius, et ascendunt altius, et magis irritati sunt in suo motu, et sæpe penetrant mediam regionem aëris, et sunt aliqua materia meteororum ignitorum.

28. Traditur apud nos in Anglia, temporibus, cum Gasconia esset hujus ditionis, exhibitum fuisse regi libellum supplicem per subditos suos Burdegaliæ et confinium; petendo ut prohiberetur incensio ericæ in agris Sussexiæ et Hamptoniæ, quia gigneret ventum circa finem Aprilis vineis suis exitiabilem.

29. Concursus ventorum ad invicem, si fuerint fortes, gignunt ventos vehementes et vorticosos; si lenes et humidi, gignunt pluviam, et sedant ventos.

30. Sedantur et coërcentur venti quinque modis: cum aut aër, vaporibus oneratus et tumultuans, liberatur, vaporibus se contrahentibus in pluviam; aut cum vapores dissipantur et fiunt subtiliores, unde permiscentur aëri, et belle cum ipso conveniunt et quiete degunt; aut cum vapores sive halitus exaltantur, et sublimantur in altum, adeo ut requies sit ab ipsis, donec a media regione aëris dejiciantur aut eam penetrent; aut cum vapores, coacti in nubes, ab aliis ventis in alto spirantibus, transvehuntur in alias regiones, ut pax sit ab ipsis in regionibus quas prætervolant; aut denique, cum venti a fomitibus suis spirantes, longo itinere, nec succedente nova materia, languescunt, et impetu suo destituuntur, et quasi exspirant.

31. Imbres plerumque ventos sedant, præsertim procellosos, ut et venti contra sæpius detinent im

brem.

VOL. VIII.

X

[merged small][merged small][ocr errors]

32. Contrahunt se venti in pluviam (qui est primus ex quinque sedandi modis, isque præcipuus) aut ipso onere gravati cum vapores sint copiosi; aut propter contrarios motus ventorum modo sint placidi; aut propter obices montium et promontoriorum, quæ sistunt impetum ventorum, eosque paulatim in se vertunt; aut per frigora intensiora, unde condensantur.

33. Solent plerumque venti, minores et leviores, mane oriri et cum sole decumbere, sufficiente condensatione aëris nocturna ad receptionem eorum. Aër enim nonnullam compressionem patitur absque tumultu.

34. Sonitus campanarum existimatur tonitrua et fulgura dissipare; de ventis non venit in observatio

nem.

Consule locum de prognosticis ventorum; est enim nonnulla connexio causarum et signorum.

35. Narrat Plinius turbinis vehementiam, aspersione aceti in occursum ejus, compesci.

Limites Ventorum.

1. Traditur de monte Atho, et similiter de Olympo, consuevisse sacrificantes in aris, super fastigia ipsorum extructis, literas exarare in cineribus sacrificiorum, et postea redeuntes elapso anno (nam anniversaria erant sacrificia) easdem literas reperisse neutiquam turbatas aut confusas; etiamsi aræ illæ non starent in templo aliquo, sed sub dio. Unde manifestum erat, in tanta altitudine neque cecidisse imbrem, neque spirasse

ventum.

2. Referunt in fastigio Pici de Teneriph, atque etiam in Andibus inter Peruviam et Chilem, nives subjacere per clivos et latera montium; at in ipsis cacuminibus nil aliud esse quam aërem quietum, vix spirabilem propter tenuitatem; qui etiam acrimonia quadam, et os stomachi, et oculos pungat, inducendo illi nauseam, his suffusionem et ruborem.

3. Venti vaporarii non videntur in aliqua majore

[merged small][merged small][ocr errors]

altitudine flare, cum tamen probabile sit, aliquos ipsorum altius ascendere, quam pleræque nubes. actenus, de lat

De altitudine videndum.

4. Certum est, spatia, quæ occupant venti, admodum varia esse, interdum amplissima, interdum pusilla et angusta. Deprehensi sunt venti occupâsse spatium centenorum milliarium cum paucarum hora rum differentia.

5. Spatiosi venti (si sint ex liberis) plerumque vehementes sunt, non lenes; sunt etiam diuturniores, et fere 24 horas durant; sunt itidem minus pluviosi. Angusti contra, aut lenes sunt, aut procellosi; at semper breves.

6. Stati venti sunt itinerarii, et longissima spatia occupant.

7. Venti procellosi non extenduntur per larga spa tia, licet semper evagentur ultra spatia ipsius procellæ.

8. Marini venti intra spatia angustiora multo, quam terrestres, spirant; in tantum ut in mari aliquando conspicere detur, auram satis alacrem aliquam partem aquarum occupare (id quod ex crispatione aquæ facile cernitur) cum undique sit malacia, et aqua instar speculi plana.

9. Pusilli (ut dictum est) turbines ludunt quandoque coram equitantibus, instar fere ventorum ex follibus.

De latitudine hactenus, de duratione videndum.

10. Durationes ventorum valde vehementium in mari longiores sunt, sufficiente copia vaporum; in terra vix ultra diem et dimidium extenduntur.

11. Venti valde lenes nec in mari nec in terra ultra triduum constanter flant.

12. Non solum eurus zephyro magis est durabilis (quod alibi posuimus) sed etiam quicunque ille ventus sit, qui mane spirare incipit, magis durabilis solet esse illo qui surgit vesperi.

13. Certum est, ventos insurgere et augeri gradatim (nisi fuerint meræ procellæ) at decumbere celerius, interdum quasi subito.

« AnteriorContinuar »