Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors]

42. Nil mirum si ventorum tantus sit impetus, quantus invenitur, quandoquidem venti vehementes sint tanquam inundationes, atque torrentes et fluctus magni aëris. Neque tamen, si attentius advertas, magnum quiddam est eorum potentia. Possunt dejicere arbores, quæ cacuminum onere, tanquam velis expansis, iisdem commoditatem præbent, et se ipsæ onerant; possunt etiam ædificia infirmiora; sed structuras solidiores, nisi fiant cum terræ motibus, non subvertunt. Nives quandoque tanquam integras dejiciunt ex montibus, ut planitiem subjacentem fere sepeliant, quod accidit Solymanno in campis Sultaniæ; etiam magnas quandoque immittunt inundationes.

aquarum.

43. Amnes quandoque tanquam in sicco ponunt. venti, et fundos ipsorum discooperiunt: Si enim, post magnam siccitatem, ventus robustus in consecutione fili aquæ, pluribus diebus spirarit, ita ut aquas amnis, tanquam everrendo, devexerit in mare, aquas marinas prohibuerit, fit siccatio amnis in multis locis insolitis.

Verte polos, et verte simul observationes, qua- Monitum.
tenus ad austrum et boream. Cum enim absentia
et præsentia solis in causa sit, variat pro ratione po-
lorum. At illud constans res esse possit, quod
plus sit maris versus austrum, plus sit terræ versus
boream, quod etiam ad ventos non parum facit.

Mille modis fiunt venti, ut ex inquisitione se- Monitum.
quenti patebit: itaque in re tam varia figere obser-
vationes haud facile est. Attamen quæ a nobis
posita sunt, pro certo plerumque obtinent.

Origines locales Ventorum.

Connexio.

Ventorum origines locales nosse arduæ est inquisi- Ad Artic. 8.
tionis, cum illud Unde et Quo ventorum, ut res ab-
dita, etiam in Scripturis notata sit. Neque loquimur
jam de fontibus ventorum particularium (de quibus
postea) sed de matricibus ventorum in genere. Alii
ex alto eas petunt, alii in profundo rimantur; in me-

[ocr errors]

Phanome

non obli

quum.

dio autem, ubi ut plurimum generantur, vix eas quærunt; ut est mos hominum quæ ante pedes posita sunt præterire, et obscuriora malle. Illud liquet, ventos aut indigenas, aut advenas esse; sunt enim venti tanquam mercatores vaporum, eosque in nubes collectos et important in regiones, et exportant, unde iterum venti, tanquam per permutationem. Sed inquiramus jam de nativis. Qui enim aliunde advenæ, alibi nativi. Tres igitur origines locales; aut exspirant et scaturiunt e terra; aut dejiciuntur ex sublimi; aut conflantur hic in corpore aëris. Qui autem dejiciuntur ex alto, duplicis generationis; aut enim dejiciuntur antequam formentur in nubes, aut postea ex nubibus rarefactis et dissipatis. Videamus quæ sit harum rerum historia.

1. Finxerunt poëtæ, regnum Æoli in antris et cavernis sub terram fuisse collocatum, ubi carcer esset ventorum, qui subinde emittebantur.

2. Etiam theologos quosdam, eosdemque philosophos, movent Scripturæ verba: Qui producit ventos de thesauris suis: tanquam venti prodirent ex locis thesaurariis, subterraneis scilicet, ubi sunt mineræ: sed hoc nihil est. Nam loquitur etiam Scriptura dẹ thesauris nivis et grandinis, quas in sublimi generari nemo dubitat.

3. In subterraneis proculdubio magna existit aëris copia, eamque et exspirare sensim verisimile, et emitti confertim aliquando, urgentibus causis, necesse est.

In magnis siccitatibus et media æstate, cum magis rimosa sit terra, solet erumpere in locis aridis et arenosis magna vis aquarum. Quod si faciant aquæ (corpus crassum) raro; aërem (corpus tenue et subtile) hoc frequenter facere probabile est.

4. Si exspirat aër e terra sensim et sparsim, parum percipitur primo; sed postquam aëris illius emanationes multæ minutæ confluxerint, tum fit ventus; ut ex scaturiginibus aquarum rivus. Hoc vero ita fieri videtur, quoniam notatum est ab antiquis, ventos complures in ortu suo, et in locis a quibus oriuntur, primo spirare exiguos, deinde in progressu invalescere prorsus, more fluviorum.

0

S

5. Inveniuntur quædam loca in mari, ac etiam lacus, qui, nullis flantibus ventis, majorem in modum tumescunt, ut hoc a subterraneo flatu fieri appareat.

6. Magna vis requiritur spiritus subterranei, ut terra concutiatur aut scindatur: levior, ut aqua sublevetur. Itaque tremores terræ rari; tumores et sublevationes aquarum frequentiores.

7. Etiam ubique notatum est, nonnihil attolli et tumescere aquas ante tempestates.

8. Spiritus subterraneus exilis, qui sparsim efflatur, non percipitur super terram, donec coierit in ventum, ob porositatem terræ; sed exiens subter aquas, ob continuitatem aquæ, statim percipitur ex tumore nonnullo.

9. Asseclas esse ventos terrarum cavernosarum antea posuimus, ut prorsus videantur venti illi habere origines suas locales e terra.

10. In montibus magnis et saxeis inveniuntur venti et citius spirare (antequam scilicet percipiantur in vallibus) et frequentius (cum scilicet valles sint in tranquillo): at omnes montes et rupes cavernosi sunt.

11. In comitatu Denbigh in Britannia, montosa regione et lapidosa, ex cavernis quibusdam tam vehementes (ait Gilbertus) sunt ventorum eruptiones, ut injecta vestimenta pannique rursus magna vi efflentur, et altius in aërem efferantur.

12. In Aber Barry juxta Sabrinam in Wallia, in quodam clivo saxoso, in quo sunt foramina, si quis aurem apposuerit, sonitus varios et murmur flatuum sub terra exaudiet.

non obli

quum.

Notavit Acosta, oppida Platæ et Potosæ in Peruvia Phanomenon longe esse distantia, et utrumque situm esse in terra elevata aut montana, ut in hoc non differant; et nihilominus habere Potosam temperaturam aëris frigidam et hiemalem, Platam clementem et vernam; id quod videtur argenti fodinis juxta Potosam attribui posse; quod demonstrat esse spiracula terræ, quatenus ad calidum et frigidum.

13. Si terra sit primum frigidum, ut voluit Parmenides (non contemnenda usus sententia, cum frigus et densitas arcto copulentur vinculo) non minus proba

Phenome• non obliquum.

Monitum.

Monitum.

bile est, ejici halitus calidiores a frigore centrali terræ, quam dejici a frigore aëris sublimioris.

p

14. Sunt quidam putei in Dalmatia et regione Cyrenaica, ut quidam ex antiquis memorant, in quibus, si dejiciatur lapis, excitantur paulo post tempestates; ac si lapis perfringeret operculum aliquod in loco, ubi

vis ventorum erat incarcerata.

Flammas evomunt Etna, et complures montes; similiter et aërem erumpere posse consentaneum est, præsertim calore in subterraneis dilatatum et in motu positum.

15. In terræ motibus, ventos quosdam noxios et peregrinos, et ante eruptionem et postea flare, observatum est; ut fumi quidem minores solent emitti ante et post incendia magna.

Aër in terra conclusus erumpere ob varias causas compellitur. Quandoque massa terræ male coagmentata in cavum terræ decidit: quandoque aquæ se ingurgitant: quandoque expanditur aër per ignes subterraneos, ut ampliorem locum quærat: quandoque terra, quæ antea solida erat et concamerata, per ignes in cineres versa, se amplius sustinere non potest, sed decidit; et complura id ge

nus.

Atque de prima origine locali ventorum, videlicet e subterraneis, hæc inquisita sunt; sequitur origo secunda ex sublimi, nempe media, quam appellant, regione aëris.

At nemo tam male quæ dicta sunt intelligat, quasi negemus, et reliquos ventos e terra et mari per vapores educi; sed hoc prius genus erat ventorum, qui exeunt e terra jam venti formati.

16. Increbrescere murmur sylvarum antequam manifesto percipiantur venti, notatum est; ex quo conjicitur ventum a superiore loco descendere; quod etiam observatur in montibus (ut dictum est) sed causa magis ambigua propter cava montium.

17. Stellas sagittantes (ut loquimur) et vibratas sequitur ventus; atque etiam ex ea parte, ex qua fit

jaculatio; ex quo patet, aërem in alto commotum esse antequam ille motus perveniat ad nos.

18. Apertio cœli, et disgregatio nubium, præmonstrat ventos, antequam flent in terra; quod itidem ostendit ventos inchoari in alto.

19. Stellæ exiguæ, antequam oriatur ventus, non cernuntur, licet nocte serena; cum scilicet (ut videtur) densetur, et fit minus diaphanus aër, propter materiam quæ postea solvitur in ventos.

20. Circuli apparent circa corpus. lunæ ; sol quandoque occidens conspicitur sanguineus; luna rubicundior est in ortu quarto; et complura alia inveniuntur prognostica ventorum in sublimi (de quibus suo loco dicemus); quæ indicant materiam ventorum ibi inchoari et præparari.

21. In istis phænomenis notabis illam, de qua diximus, differentiam, de duplici generatione ventorum in sublimi; nimirum ante congregationem vaporum in nubem, et post. Nam prognostica halonum et colorum solis et lunæ habent aliquid ex nube; at jaculatio illa et occultatio stellarum exiguarum fiunt in

sereno.

30 22. Cum ventus prodit a nube formata, aut totaliter dissipatur nubes, et vertitur in ventum; aut secernitur partim in pluviam, partim in ventum; aut scinditur, et erumpit ventus, ut in procella.

23. Plurima sunt phænomena obliqua ubique in -natura rerum de repercussione per frigidum; itaque cum constet esse in media regione aëris frigora valde intensa, planum fit, vapores maxima ex parte ea loca perfringere non posse, quin aut coagulentur, aut vibrentur; secundum opinionem veterum, in hac parte

sanam.

Tertia origo localis ventorum est eorum, qui hic in inferiore aëre generantur, quos etiam tumores sive superonerationes aëris appellamus. Res maxime familiaris, et tamen silentio transmissa.

Horum ventorum, qui conflantur in aëre infimo, Commenta generatio abstrusior aliqua res non est, quam hæc tio. ipsa; Quod scilicet aër, noviter factus ex aqua et

« AnteriorContinuar »