Imágenes de páginas
PDF
EPUB

appellarent: nil in Africa ultra citimam Ethiopiæ partem, nil in Asia ultra Gangem; multo minus novi orbis provincias, ne per auditum sane, aut famam aliquam certam et constantem, nossent; imo et plurima climata et zonæ, in quibus populi infiniti spirant et degunt, tanquam inhabitabiles ab illis pronunciata sint: quinetiam peregrinationes Democriti, Platonis, Pythagoræ, non longinquæ profecto, sed potius suburbanæ, ut magnum aliquid celebrarentur. Nostris autem temporibus, et novi orbis partes complures, et veteris orbis extrema undique innotescunt; et in infinitum experimentorum cumulus excrevit. Quare și ex nativitatis aut genituræ tempore (astrologorum more) signa capienda sint, nil magni de istis philosophiis significari videtur.

LXXIII.

Inter signa nullum magis certum aut nobile est, quam quod ex fructibus. Fructus enim et opera inventa, pro veritate philosophiarum velut sponsores et fidejussores sunt. Atque ex philosophiis istis Græcorum et derivationibus earum per particulares scientias, jam per tot annorum spatia, vix unum experimentum adduci potest, quod ad hominum statum levandum et juvandum spectet, et philosophiæ speculationibus ac dogmatibus vere acceptum referri possit. Idque Celsus ingenue ac prudenter fatetur; nimirum, experimenta medicinæ primo inventa fuisse, ac postea homines circa ea philosophatos esse, et causas indagasse et assignasse; non ordine inverso evenisse, ut ex philosophia et causarum cognitione, ipsa experimenta inventa aut deprompta essent. Itaque mirum non erat, apud Ægyptios (qui rerum inventoribus divinitatem et consecrationem attribuerunt) plures fuisse brutorum animalium imagines, quam hominum: quia bruta animalia, per instinctus naturales, multa inventa pepererunt; ubi homines, ex sermonibus et conclusionibus rationalibus, pauca aut nulla exhibuerint.

At chemicorum industria nonnulla peperit; sed tanquam fortuito et obiter, aut per experimentorum

quandam variationem (ut mechanici solent) non ex arte aut theoria aliqua; nam ea, quam confinxerunt, experimenta magis perturbat, quam juvat. Eorum etiam, qui in magia (quam vocant) naturali versati sunt, pauca reperiuntur inventa; eaque levia, et imposturæ propiora. Quocirca, quemadmodum in religione cavetur, ut fides ex operibus monstretur ; idem etiam ad philosophiam optime traducitur, ut ex fructibus judicetur, et vana habeatur quæ sterilis sit: idque eo magis, si loco fructuum uvæ et olivæ, producat disputationum et contentionum carduos et spinas.

LXXIV.

Capienda etiam sunt signa ex incrementis et progressibus philosophiarum et scientiarum. Quæ enim in natura fundata sunt, crescunt et augentur: quæ autem in opinione, variantur, non augentur. Itaque si istæ doctrinæ plane instar plantæ a stirpibus suis revulsæ non essent, sed utero naturæ adhærerent, atque ab eadem alerentur, id minime eventurum fuisset, quod per annos bis mille jam fieri videmus: nempe, ut scientiæ suis hæreant vestigiis, et in eodem fere statu maneant, neque augmentum aliquod memorabile sumpserint; quin potius in primo auctore maxime floruerint, et deinceps declinaverint. In artibus autem mechanicis, quæ in natura et experientiæ luce fundatæ sunt, contra evenire videmus; quæ (quamdiu placent) veluti spiritu quodam repletæ, continuo vegetant et crescunt; primo rudes, deinde commodæ, postea excultæ, et perpetuo auctæ.

LXXV.

Etiam aliud signum capiendum est (si modo signi appellatio huic competat; cum potius testimonium sit, atque adeo testimoniorum omnium validissimum) hoc est, propria confessio auctorum, quos homines nunc sequuntur. Nam et illi, qui tanta fiducia de rebus pronunciant, tamen per intervalla cum ad se redeunt, ad querimonias de naturæ subtilitate, rerum obscuritate, humani ingenii infirmitate se convertunt. Hoc vero si simpliciter fieret, alios fortasse, qui sunt

timidiores, ab ulteriori inquisitione detererre; alios vero, qui sunt ingenio alacriori et magis fidenti, ad ulteriorem progressum acuere et incitare, possit. Verum non satis illis est, de se confiteri, sed quicquid sibi ipsis aut magistris suis incognitum, aut intactum fuerit, id extra terminos possibilis ponunt; et tanquam ex arte cognitu aut factu impossibile pronunciant summa superbia et invidia suorum inventorum infirmitatem, in naturæ ipsius calumniam et aliorum omnium desperationem vertentes. Hinc schola Academiæ novæ, quæ acatalepsiam ex professo tenuit, et homines ad sempiternas tenebras damnavit. Hinc opinio, quod formæ sive variæ rerum differentiæ (quæ revera sunt leges actus puri) inventu impossibiles sint, et ultra hominem. Hinc opiniones illæ in activa et operativa parte; calorem solis et ignis toto genere differre; ne scilicet homines putent se, per opera ignis, aliquid simile iis, quæ in natura fiunt, educere et formare posse. Hinc illud compositionem tantum opus hominis, mistionem vero opus solius naturæ esse; ne scilicet homines sperent aliquam ex arte corporum naturalium generationem, aut transformationem. Itaque ex hoc signo homines sibi persuaderi facile patientur, ne cum dogmatibus non solum desperatis, sed etiam desperationi devotis, fortunas suas et labores misceant.

LXXVI.

Neque illud signum prætermittendum est, quod tanta fuerit inter philosophos olim dissensio, et scholarum ipsarum varietas: quod satis ostendit, viam a sensu ad intellectum non bene munitam fuisse, cum eadem materia philosophiæ (natura scilicet rerum) in tam vagos et multiplices errores abrepta fuerit et distracta. Atque licet hisce temporibus dissensiones et dogmatum diversitates circa principia ipsa, et philosophias integras, ut plurimum extinctæ sint ; tamen circa partes philosophiæ, innumeræ manent quæstiones et controversiæ; ut plane appareat, neque in philosophiis ipsis, neque in modis demonstrationum aliquid certi aut sani esse.

4

LXXVII.

Quod vero putant homines, in philosophia Aristotelis magnum utique consensum esse; cum post illam editam, antiquorum philosophiæ cessaverint et exoleverint; ast apud tempora, quæ sequuta sunt, nil melius inventum fuerit; adeo ut illa tam bene posita et fundata videatur, ut utrumque tempus ad se traxerit : primo, quod de cessatione antiquarum philosophiarum post Aristotelis opera edita homines cogitant, id falsum est; diu enim postea, usque ad tempora Ciceronis, et secula sequentia, manserunt opera veterum philosophorum. Sed temporibus insequentibus, ex inundatione Barbarorum in imperium Romanum, postquam doctrina humana velut naufragium perpessa esset; tum demum philosophiæ Aristotelis et Platonis, tanquam tabulæ ex materia leviore et minus solida, per fluctus temporum servatæ sunt. Illud etiam de consensu fallit homines, si acutius rem introspiciant. Verus enim consensus is est, qui ex libertate judicii (re prius explorata) in idem conveniente consistit. At numerus longe maximus eorum, qui in Aristotelis philosophiam consenserunt, ex præjudicio et auctoritate aliorum se illi mancipavit: ut sequacitas sit potius et coitio, quam consensus. Quod si fuisset ille verus consensus et late patens, tantum abest, ut consensus pro vera et solida auctoritate haberi debeat, ut etiam violentam præsumptionem inducat in contrarium. Pessimum enim omnium est augurium, quod ex consensu capitur in rebus intellectualibus: exceptis divinis et politicis, in quibus suffragiorum jus est. Nihil enim multis placet, nisi imaginationem feriat, aut intellectum vulgarium notionum nodis astringat, ut supra dictum est. Itaque optime traducitur illud Phocionis a moribus ad intellectualia; Ut statim se examinare debeant homines, quid erraverint aut peccaverint; si multitudo consentiat et complaudat. Hoc signum igitur ex aversissimis est. Itaque quod signa veritatis et sanitatis philosophiarum et scientiarum, quæ in usu sunt, male se habeant; sive capiantur ex originibus ipsarum, sive ex fructibus, sive ex progressibus, sive ex confes

sionibus auctorum, sive ex consensu; jam dictum

est.

LXXVIII.

Jam vero veniendum ad causas errorum, et tam diuturnæ in illis per tot secula moræ ; quæ plurimæ sunt et potentissimæ : ut tollatur omnis admiratio, hæc, quæ adducimus, homines hucusque latuisse et fugisse; et maneat tantum admiratio, illa nunc tandem alicui mortalium in mentem venire potuisse, aut cogitationem cujuspiam subiisse; quod etiam (ut nos existimamus) felicitatis magis est cujusdam, quam excellentis alicujus facultatis; ut potius pro temporis partu haberi debeat, quam pro partu ingenii.

Primo autem tot seculorum numerus, vere rem reputanti, ad magnas angustias recidit: nam ex viginti quinque annorum centuriis, in quibus memoria et doctrina hominum fere versatur, vix sex centuriæ seponi et excerpi possunt, quæ scientiarum feraces, earumve proventui utiles fuerunt. Sunt enim non minus temporum quam regionum eremi et vastitates. Tres enim tantum doctrinarum revolutiones et periodi recte numerari possunt: una, apud Græcos; altera, apud Romanos; ultima, apud nos, occidentales scilicet Europæ nationes: quibus singulis vix duæ centuriæ annorum merito attribui possunt. Media mundi tempora, quoad scientiarum segetem uberem aut lætam, infelicia fuerunt. Neque enim causa est ut vel Arabum vel scholasticorum mentio fiat: qui per intermedia tempora scientias potius contriverunt numerosis tractatibus, quam pondus earum auxerunt. Itaque prima causa tam pusilli in scientias profectus, ad angustias temporis erga illas propitii rite et ordine refertur.

LXXIX.

At secundo loco se offert causa illa magni certe per omnia momenti: ea videlicet quod per illas ipsas ætates, quibus hominum ingenia et literæ maxime vel etiam mediocriter floruerint, naturalis philosophia minimam partem humanæ operæ sortita sit. Atque hæc ipsa nihilominus pro magna scientiarum matre

« AnteriorContinuar »