Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[merged small][graphic][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

HISTORIA

NATURALIS ET EXPERIMENTALIS

AD CONDENDAM

PHILOSOPHIAM:

SIVE

PHENOMENA UNIVERSI.

Quæ est Instaurationis magnæ Pars Tertia.

MONENDI utique sunt homines, et per fortunas suas rogandi atque obsecrandi, ut animos submittant, et scientias in mundo majore quærant: quinetiam de philosophia vel cogitationem abjiciant, vel modicos saltem et tenues fructus ex illa sperent, usque dum Historia naturalis et experimentalis, diligens et probata, comparata sit et confecta. Quid enim sibi volunt ista cerebella hominum, et potentes nugæ? Fuerunt apud antiquos placita philosophorum valde numerosa; Pythagoræ, Philolai, Xenophanis, Heracliti, Empedoclis, Parmenidis, Anaxagoræ, Leucippi, Democriti, Platonis, Aristotelis, Theophrasti, Zenonis, aliorum. Hi omnes mundorum argumenta, tanquam fabularum, pro arbitrio confinxerunt, easque fabulas suas recitarunt, publicarunt; alias magis concinnas certe et probabiles, alias duriores. At nostris seculis, propter instituta scholarum et collegiorum, cohibentur ingenia magis; neque propterea omnino cessatum est: Patricius, Telesius, Brunus, Severinus Danus, Gilbertus Anglus, Campanella, scenam tentarunt, ét novas fabulas egerunt, nec plausu celebres, nec argumento elegantes. Num hæc miramur? Quasi vero non possint infinita oriri hujusmodi placita et sectæ,

[graphic]

omnibus seculis? Neque enim est, aut erit, hujusce rei finis aliquis aut modus. Alius aliud arripit, aliis alia placent; nihil est luminis sicci et aperti; quisque ex phantasiæ suæ cellulis, tanquam ex specu Platonis, philosophatur; ingenia sublimiora, acutius, felicius; tardiora, minore successu, sed æque pertinacia. Quin non ita pridem, ex quorundam virorum doctorum, et, prout nunc sunt res, excellentium disciplina, scientiæ (credo propter varietatis et licentiæ tædia) intra certos et descriptos auctores coërcentur, atque ita cohibitæ, senioribus imponuntur, adolescentibus instillantur; ut jam (quod cavillatus est Cicero in Cæsaris annum) Stella lyræ ex edicto oriatur ; et auctoritas pro veritate, non veritas pro auctoritate sit. Quod genus institutionis et disciplinæ ad usum præsentem egregie valet; sed idem meliorum indicit exilium. Nimirum primorum parentum peccatum et luimus et imitamur: illi Dei similes esse voluerunt, posteri eorum adhuc magis; etenim mundos creamus, naturæ præimus et dominamur, omnia ita se habere volumus, prout nostræ fatuitati consentaneum fore videtur, non prout divinæ Sapientiæ, nec qualia inveniuntur in rebus ipsis; nec scio an res aut ingenia magis torqueamus: sed plane sigilla imaginis nostræ creaturis et operibus Dei imprimimus, non Creatoris sigilla cum cura inspicimus et agnoscimus. Itaque non immerito iterum de imperio in creaturas decidimus: et cum post lapsum hominis nihilominus dominatio nonnulla in creaturas reluctantes relicta fuerit, ut per veras et solidas artes subigi et flecti possint, id ipsum ex insolentia nostra, et quia Dei similes esse volumus, et propriæ rationis dictamina sequi, maxima ex parte amittimus. Quamobrem, si qua est erga Creatorem humilitas, si qua operum ejus reverentia et magnificatio; si qua charitas in homines, et erga necessitates et ærumnas humanas relevandas studium; si quis amor veritatis in naturalibus, et odium tenebrarum, et intellectus purificandi desiderium, orandi sunt homines iterum atque iterum, ut, missis paulisper, aut saltem sepositis, philosophiis istis volaticis et præ

posteris, quæ theses hypothesibus anteposuerunt, et experientiam captivam duxerunt, atque de operibus Dei triumpharunt; summisse, et cum veneratione quadam, ad volumen creaturarum evolvendum accedant: atque in eo moram faciant, meditentur, et ab opinionibus abluti et mundi caste et integre versentur. Hic est ille sermo et lingua, qui exivit in omnes fines terræ: nec confusionem Babylonicam passus est: hunc perdiscant homines, et repuerascentes, atque iterum infantes facti, Abecedaria ejusdem in manibus habere dignentur. In interpretatione autem ejus eruenda atque enucleanda nulli operæ parcant, sed strenue procedant, persistant, immoriantur. Cum igitur in Instauratione nostra Historiam naturalem, qualis sit in ordine ad finem nostrum, in tertia operis parte collocaverimus; hanc rem prævertere et statim aggredi visum est. Etsi enim haud pauca, eaque ex præcipuis, supersint in Organo nostro absolvenda, tamen consilium est, universum opus Instaurationis potius promovere in multis, quam perficere in paucis; hoc perpetuo, maximo cum ardore (qualem Deus mentibus, ut plane confidimus, addere solet) appetentes, ut quod adhuc nunquam tentatum sit, id ne jam frustra tentetur. Simul subiit animum illa cogitatio: spargi proculdubio per Europam complura ingenia, capacia, libera, excelsa, subtilia, solida, constantia. Quid si quis, tali ingenio præditus, rationem et usum Organi nostri capiat, probet? Tamen non habet quid agat, nec quomodo se ad philosophiam comparet aut accingat. Si esset res, quæ lectione librorum philosophicorum, aut disputatione, aut meditatione perfici posset, sufficeret fortasse ille, quisquis sit, et abunde illud præstaret. Quod si ad historiam naturalem et experimenta artium illum remittimus (id quod facimus) hæret, non est instituti ejus, non otii, non impensæ. Atqui non est postulandum nobis, ut quis vetera dimittat, antequam in possessionem meliorum inducatur. Postquam autem naturæ et artium Historia, fidelis et copiosa, collecta et digesta fuerit, atque veluti ante oculos hominum posita et explicata; non tenuis est

[graphic]

spes, ingenia, de quibus diximus, grandia (qualia et in antiquis philosophis viguerunt, et adhuc non raro reperiuntur) cum tantæ antehac fuerint efficaciæ, ut veluti ex scalmo aut concha (rara scilicet experientia et frivola) naviculas quasdam philosophiæ, admirabili structura quoad opificium, ædificaverint; multo magis postquam sylvam et materiem nacta sint, solidiores structuras excitatura; idque licet via veteri pergere malint, nec via nostri Organi (quæ, ut nobis videtur, aut unica est, aut optima) uti. Itaque huc res redit, ut Organum nostrum, etiamsi fuerit absolutum, absque Historia naturali non multum ; Historia naturalis, absque Organo, non parum instaurationem scientiarum sit provectura. Quare omnino, et ante omnia, in hoc incumbere satius et consultius visum est. Deus universi conditor, conservator, instaurator, hoc opus, et in ascensione ad gloriam suam, et in descensione ad bonum humanum pro sua erga homines benevolentia et misericordia, protegat et regat, per Fi lium suum unicum, nobiscum Deum.

« AnteriorContinuar »