Imágenes de páginas
PDF
EPUB

HISTORIE NATURALIS

AD CONDENDAM

PHILOSOPHIAM

PRÆFATIO.

Cum nobis homines nec opinandi nec experiendi vias tenere prorsus videantur, omni ope huic infortunio subveniendum putavimus: neque enim major aliunde se ostendit bene merendi ratio, quam si id agatur, ut homines, et placitorum larvis, et experimentorum stuporibus liberati, ipsi cum rebus, magis fida et magis arcta inita societate, contrahant quasi per experientiam quandam literatam. Hoc enim modo intellectus et in tuto et in summo collocatur, atque præsto insuper erit, atque ingruet rerum utilium proventus. Atque hujus rei exordia omnino a naturali historia ducenda sunt; nam universa philosophia Græcorum, cum sectis suis omnigenis, atque si qua alia philosophia in manibus est, nobis videtur super nimis angustam basin naturalis historiæ fundata esse, atque ex paucioribus, quam par erat, pronuntiasse. Arreptis enim quibusdam ab experientia traditionibus, neque iis interdum aut diligenter examinatis, reliqua in meditatione et ingenii agitatione posuere, assumpta in majorem rei fiduciam dialectica. Chemistæ autem, et universum mechanicorum et empiricorum genus, si et illis contemplationes et philosophiam tentare audacia crevit, paucarum rerum accurate subtilitati assueti, miris modis reliquas ad eas contorquent; et placita magis deformia et monstrosa, quam rationales illi producunt. Illi enim parum ex multis, hi rursus multum ex paucis, in philosophiæ materiam sumunt; utriusque autem ratio, si verum dicendum sit, infirma est et perdita. Sed naturalis historia, quæ hactenus

congesta est, primo intuitu copiosa videri possit; cum revera sit egena et inutilis, neque adeo ejus generis, quod quærimus. Neque enim a fabulis et deliriis purgata est, et in antiquitatem, et philologiam, et narrationes supervacuas excurrit, circa solida negligens et fastidiosa, curiosa et nimia in inanibus. Pessimum autem est in hac copia, quod rerum naturalium inquisitionem amplexa est, rerum autem mechanicarum magna ex parte aspernata. Atque hæ ipsæ ad naturæ sinus excutiendos longe illis præstant; natura enim, sponte sua fusa et vaga, disgregat intellectum, et varietate sua confundit; verum in mechanicis operationibus contrahitur judicium, et naturæ modi et processus cernuntur, non tantum effecta. Atque rursus universa mechanicorum subtilitas citra rem, quam quærimus, sistitur: artifex enim, operi et fini suo intentus, ad alia (quæ forsan ad naturæ inquisitionem magis faciunt) nec animum erigit, nec manum porrigit. Itaque magis exquisita cura opus est, et probationibus electis, atque sumptu etiam, ac summa insuper patientia. Illud enim in experimentalibus omnia perdidit, quod homines etiam a principio fructifera experimenta, non lucifera, sectati sunt; atque ad opus aliquod magnificum educendum omnino incubuere, non ad pandenda oracula naturæ, quod opus. operum est, et omnem potestatem in se complectitur. Intervenit et illud ex hominum curiositate et fastu, quod ad secreta et rara se plerunque converterunt, et in his operam et inquisitionem posuerunt, spretis experimentis atque observationibus vulgatis : quod videntur fecisse, aut admirationem et famam captantes, aut in eo lapsi et decepti, quod philosophiæ officium in accommodandis et reducendis rarioribus eventibus ad ea, quæ familiariter occurrunt, non æque in ipsarum illarum vulgarium rerum causis, et causarum causis altioribus eruendis, sitam esse existimarunt. Universæ autem hujus de naturali historia querelæ causa ea præcipua est, quod homines non in opere tantum, sed in ipso instituto aberrarunt. Namque Historia illa naturalis, quæ extat, aut ob ipsorum experimentorum utilitatem, aut ob narratio

num jucunditatem, confecta videtur, et propter se facta; non ut philosophiæ et scientiis initia, et veluti mammam præbeat. Itaque huic rei pro facultate nostra deesse nolumus. Nobis enim quantum philosophiis abstractis sit tribuendum jampridem constitutum est. Etiam vias inductionis veræ et bonæ, in qua sunt omnia, tenere nos arbitramur, et intellectus humani versus scientias facultatem incompetentem et prorsus imparem, veluti per machinas, aut filum aliquod labyrinthi, posse juvare. Neque nescii sumus, nos, si instaurationem illam scientiarum, quam in animo habemus, intra inventa ulla majora cohibere voluissemus, ampliorem fortasse honoris fructum percipere potuisse. Verum cum nobis Deus animum indiderit, qui se rebus submittere sciat, quique, ex meriti conscientia et successus fiducia, speciosa libens prætereat; eam etiam partem operis nobis desumpsimus, quam existimamus alium quemquam aut in universum fugere, aut non pro instituto nostro tractare voluisse Circa hoc autem duo sunt, de quibus homines, et alias, et nune præcipue, cum ad rem ipsam accingimur, monitos volumus. Primo, ut mittant illam cogitationem, quæ facile hominum mentes occupat et obsidet, licet sit falsissima et perniciosissima; eam videlicet, quod rerum particularium inquisitio infinitum quiddam sit et sine exitu: cum illud verius sit, opinionum et disputationum modum nullum esse; sed phantasias illas ad perpetuos errores et infinitas agitationes damnari; particularia autem et informationes sensus (demptis individuis et rerum gradibus, quod inquisitioni veritatis satis est) comprehensionem pro certo, nec eam sane vastam aut desperatam, patiuntur. Secundo, ut homines subinde meminerint quid agatur, atque cum inciderint in complures res vulgatissimas, exiles, ac specie tenus leves, etiam turpes, et quibus (ut ait ille) honos præfandus sit; non arbitrentur nos nugari, aut mentem humanam inferius, quam pro dignitate sua, deprimere. Neque enim ista propter se quæsita aut descripta sunt; sed nulla prorsus alia patet intellectui humano via, neque ratio operis aliter constat: nos siquidem conamur rem omnium maxime

seriam, et humana mente dignissimam, ut lumen naturæ purum et minime phantasticum (cujus nomen hactenus quandoque jactatur; res hominibus penitus ignota est) per facem a divino Numine præbitam et admotam, hoc nostro seculo accendatur. Neque enim dissimulamus nos in ea opinione esse, præposteram illam argumentorum et meditationum subtilitatem, primæ informationis sive veræ inductionis subtilitate et veritate suo tempore prætermissa, aut non recte instituta, rem in integrum restituere nullo modo posse, licet omnia omnium ætatum ingenia coierint ; sed naturam, ut fortunam, a fronte capillatam, ab occipitio calvam esse. Restat itaque ut res de integro tentetur, idque majoribus præsidiis, atque, exutis opinionum zelis, detur aditus ad regnum philosophiæ et scientiarum in quo opes humanæ sitæ sunt, (natura enim non nisi parendo vincitur) qualis patet ad regnum illud cœlorum, in quod, nisi sub persona infantis, ingredi non licet. Usum autem hujus operis plebeium illum et promiscuum ex experimentis ipsis omnino non contemnimus (cum et notitiæ et inventioni hominum, pro varietate artium et ingeniorum, plurima utilia proculdubio suggerere possit) attamen minimum quiddam esse censemus præ eo aditu ad scientiam et potentiam humanam, quem ex misericordia divina speramus: a qua etiam supplices iterum petimus, ut novis eleemosynis per manus nostras familiam humanam dotare dignetur.

.

Natura rerum aut libera est, ut in speciebus; aut perturbata, ut in monstris; aut constricta, ut in expe rimentis artium: facinora autem ejus cujuscunque generis digna memoratu et historia. Sed historia specierum, quæ habetur, veluti plantarum, animalium, metallorum, et fossilium, tumida est et curiosa; his toria mirabilium, vana et e rumore; historia experi mentorum manca, tentata per partes, tractata negli genter, atque omnino in usum practicæ, non in usum philosophiæ. Nobis itaque stat decretum, historiam specierum contrahere, historiam mirabilium excutere atque expurgare; præcipuam autem operam in experimentis mechanicis et artificialibus, atque naturæ

erga manum humanam obsequiis, collocare. Quid enim ad nos lusus naturæ et lascivia? Hoc est pusillæ specierum ex figura differentiæ, quæ ad opera nil faciunt, in quibus nihilominus naturalis historia luxuriatur. Mirabilium autem cognitio grata certe nobis, si expurgata et electa sit: sed quamobrem tandem grata? Non ob ipsam admirationis suavitatem, sed quod sæpe artem officii sui admonet, ut naturam sciens eo perducat, quo ipsa sponte sua nonnunquam præivit. Omnino primas partes ad excitandum lumen naturæ artificialibus tribuimus; non tantum quia per se utilissima, sed quia naturalium fidissimi interpretes. Num forte fulguris, aut iridis naturam tam clare explicasset quisquam, antequam per tormenta bellica aut artificiosa iridum super parietem simulacra, utriusque ratio demonstrata esset? Quod si causarum fidi interpretes, etiam effectorum et operum certi et felices indices erunt. Neque tamen consentaneum putamus ex triplici ista partitione historiam nostram distrahere, ut singula seorsum tractentur, sed genera ipsa miscebimus, naturalia artificialibus, consueta admirandis adjungentes, atque utilissimis quibusque maxime inhærentes.

Atque a phænomenis ætheris ordiri solennius foret. Nos autem nil de severitate instituti nostri remittentes, ea anteferemus, quæ naturam constituunt et referunt magis communem, cujus uterque globus est particeps. Ordiemur vero ab historia corporum secundum eam differentiam quæ videtur simplicissima; ea est copia aut paucitas materiæ intra idem spatium sive eandem circumscriptionem contentæ et exporrectæ ; nam cum ex pronunciatis de natura nil verius sit, quam propositio illa gemella, Ex nihilo nihil fieri, neque quicquam in nihilum redigi, sed quantum ipsum naturæ, sive materiæ summam universalem, perpetuo manere et constare, et neutiquam augeri aut minui. Etiam illud non minus certum, tametsi non tam perspicue notatum aut assertum sit (quicquid homines de potentia materiæ æquabili ad formas fabulentur) ex quanto illo materiæ sub iisdem spatiorum dimensionibus plus et minus contineri, pro corporum diversitate

« AnteriorContinuar »