Imágenes de páginas
PDF
EPUB

esse, quod rependere clarum fiet ex Seneca de Ira 1.3.:

"Aristote

lis finitio non a nostra abest; ait enim, iram esse cupiditatem doloris reponendi,” ubi Lactantius habet rependendi; Eadem enim verba affert de Ira Dei, Cap. 17: "Aristotelis definitio non multum a nostra abest, ait enim, iram esse cupiditatem doloris rependendi.”

Sat. 1. 26-29. (p. 50.)

Quum pars Niliacæ plebis, quum verna Canopi,
Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas,
Ventilet estivum digitis sudantibus aurum,
Nec sufferre queat majoris pondera gemma.

ex

In his verba, Tyrias humero revocante lacernas, multum negotii crearunt Interpretibus. Vir incomparabilis Joh. Fred. Gronovius, cui omnes principatum in his literis concedunt, Observv. Lib. 2, 19., plicat, adstrictas et religatas fibulis habente. Sed ipse non multum huic explicationi tribuisse videtur, et, ut verum fatear, vix cuiquam placere potest. Ferrarius de Re Vest. 4, 13. putat Tyrias lacernas esse leviores et tenuiores, quas per æstatem delicati gestarent, harumque plures de die mutasse Crispinum, ut Zoilus ille Martialis in hora mutavit Syntheses; in hujus sententiam se inclinare profitetur Rupertius; Sed, si quid video, hæc explicandi ratio plane aliena est ab usu loquendi. Grævium, qui conjecit,

Lacernas

Ventilet astivo digitis sudantibus auro,

jam satis refutavit Rupertius. Igitur amplius, quærendum est, et, ni fallor, locum reete explicatum dabimus. Sensum statuo hunc: cujus mollis humerus revocat Tyrias lacernas, i. e., postulat ob mollitiem, ut deponantur lacernæ graviores et crassiores quas per hyemem gestaverat, induanturque tenuiores et leviores, quas semper æstate gestare solebat, revocat dicit Juvenalis, quia jam proxima æstate et sæpius eas gestaverat, sed incipiente hyeme deposuerat, nunc, quum rursus æstas est, revocat, i. e., resumit æstivas. Revocari enim dicitur, quod aliquamdiu intermissum, ad pristinum morem et usum reducitur. Cf. Ducker ad Sueton. Vesp. Cap. 16. Plures ob causas igitur male audit Crispinus, quia nec humerus pati possit graviores lacernas, nec digiti magnos annulos, sed utraque pro diversitate anni temporum diversa sint. Vide, quanta vis insit sententiæ, quam doleo Interpretes non recte cepisse.

Sat. 6. 196. seqq. (p. 82.)

Quod enim non excitet inguen

Vox blanda, et nequam ? digitos habet. Ut tamen omnes
Subsidant penna; dicas hæc mollius Hamo

Quamquam et Carpophoro; facies tua computat annos.

Corrupta hæc esse, nemo negabit. Cl. R. legere vult et tamen. Tự mecum scribe Attamen pro ut tamen, et sana fateberis omnia.

Sat. 10. 148-150. (p. 94.)

hic est, quem non capit Africa Mauro,

Percussa Oceano, Niloque admota tepenti

Rursus ad Ethiopum populos, altosque elephantos.

Hi versus multum negotii fecerunt interpretibus, qui primum laborant in distinctione. Henninius cum aliis punctum ponit post tepenti, et, sublata distinctione post elephantos, colon post Hispania. Rupertius distinxit, ut nos itidem fecimus, et bene quidem, nam in illa distinctione constructionem turbat vox imperiis. Tum pro altos habent nonnulli codices alios, et Plathnerus conjecit albos, quod probat Cl. Jacobsius. Maxima vero difficultas esse videtur in voce rursus, inde R. conjecit prorsus, et Jacobsius furvos. Cave credas. Similis Locus est Manilii Astron. Lib. 4. 596, 602., quem Juvenali ante oculos fuisse puto:

Ipsa natat tellus pelagi lustrata corona,

Cingentis medium liquidis amplexibus orbem
Inque sinus pontum recipit, qui vespere ab atro,
Admissus, dextra Numidas Libyamque calentem,
Adluit, et magna quondam Carthaginis arces.
Litoraque in Syrtes revocans sinuata vadosas
Rursum usque ad Nilum directis fluctibus exit.

Apud Manilium quidem adjectum est verbum exit et apud Nostrum desideratur verbum. Sed ex verbo admota assumendum est, extensa. Talia non inusitata; cf. Perizon. ad Sanct. 4, 8. Tum desideratur copula, de quo supra dixi. Jam sensus: Ne Africa quidem sufficiebat Hannibali, quamvis maxima sit. Adluitur Oceano Mauro, extenditur usque ad Nilum, prætereaque ad Æthiopiam, ubi magni elephanti sunt. Magni Africæ elephanti memorantur eidem Manilio 4, 667. Et vastos elephantes habet, sævosque leones.

Quanquam Bentleius hunc versum spurium esse judicat. Nescie quam vere."

FONTES
QUOS
TACITUS

IN

TRADENDIS REBUS ANTE SE GESTIS
VIDEATUR SEQUUTUS

PAUCIS INDICAT

J. H. L. MEIEROTTO.

BEROLINI:

SUMTIBUS JOH. CAROLI FRIDERICI RELLSTAD.

MDCCXCV.

Res non ita diu ante se gestas sibi literis consignandas sumserat Ta

citus. Nostri ævi scriptores, dum recentissima quæque sibi describen da sumunt, in eo forsan laborent, quomodo vitent, quod evulgare non liceat neve conveniat; raro vere in eo, unde nanciscantur et habeant, quod omnino dicant. Commentarii quippe tot diurni, perennes vel perpetui hodie cuncta, facta infecta, consulta, inchoata, omissa, undique collecta offerunt. Eadem exiguo plerumque temporis spatio interjecto jam sæpius alia sub forma sub censuram revocantur, dijudicantur, modo novis rationibus adstructa constituuntur, modo melius cunctis perpensis evertuntur, ut historicus cuncta tantum non præparata inveniat.

Tacito vero ipsum rerum narrandarum argumentum latens sæpe investigare, sedulo tecta et obscurata elicere, manca et mutila membris aliunde conquisitis restituere, sanare, et in formam integri corpo ris redigere erat necesse. Perperam igitur auctoris prisci laborem æstimaremus ex facilitate hac ævi nostri. Arduum contra negotium sibi imposuisse Tacitum fateamur. Non externas tantum res imperii Romani bellis perpetuis et gravissimis implicati per centum fere annos; non provincias tantum, regionibus tam vastis terminatas, quam quidem orbis terrarum tum patere videretur, explicandas sibi destinarat: verum etiam acta per pacem insidiosam, et res domesticas urbis homini. bus subdolis frequentissimæ accuratius percensendas. Eque his rebus non tantum ea, quæ in actis senatus, in concionibus, orationibus, sententiis, in legibus vel rogatis vel oppugnatis continerentur,verum etiam vitam describere, effigiem quandam se dare velle profitetur imperatorum, principum, eorumque amicorum; tum magistratuum, senatorum, privatorum, mulierum adeo, quotquot vixerint virtutibus vel vitiis memorabiles. Neque vero illa tradere velle, uti descripta ab aliis auctoribus accepisset, ne commendatio suæ narrationi unice à compositione apta et concinna quæreretur: res ipsas potius inquirendas, probationes ab aliis allatas excutiendas, testimonia quasi a cognitore vel quæsitore ponderatur referenda sibi ducebat, ut non quale circa aliorum fidem suum judicium, sed quæ ipsius fidei et mentis integritas esset, spectari vellet. Ipse igitur dijudicari velle, non tantum quid considerando, perpendendo utramque partem perspicere posset; quomodo mente valeret: sed potius quæ sentiret, quis qualisque ipse esset. Id de tam diffusis per vastum imperium rebus, de tot hominibus, qui per tres ætates vixissent, præstare, vel ingenioso arduum, nisi idem vero summam contentionis vim adhibere velit, temerarium adeò putemus.

Habuisset quidem insigne levamentum hujus operæ, si judicia æqualium, et sermones civium de unoquoque homine, vel insigni ejus facto servata, et literis consignata ad eum pervenissent. Nam numquam diù æquales tum fallebantur circa alicujus mores, factorum dictorumque indolem et naturam. Quis vero, præter eos, qui ipsi historiam conscribere vellent, hæc omnia literis consignare, operæ duxerit pretium ? Quis vel otio eo fruebatur, ut posset, quis libertate adeo valebat, ut auderet, quis posteritatis amore sic incendebatur, ut in gratiam orituri

alicujus inter posteros historici vellet cuncta complecti? Quærere quidem Tacitus poterat et debebat, an qui exsisterent, unde hæc describere daretur; sed sperare ingredienti suam narrationem vix licebat, fore ut ob copiam scriptorum opera difficili sane colligendi, conscribendi, vel potius recens formandi integrum corpus supersederet.

Auctores, quos rerum percipiendarum causa Tacitus

1

potuisset consulere.

Exemplaria quidem, quomodo historia recte conficeretur et apte conscriberetur, proximum, ut constat, ævum illi offerebat. Memorat ipse illos, a quibus quippe claris scriptoribus veteris populi Rom. prospera, vel adversa memorata essent temporibus Augusti,' inquit, dicendis non defuere decora ingenia. Omitto Sallustium, rerum Romanarum florentissimum auctorem. Ex mente sua, cæterum Cremutii Cordi ore Titum Livium eloquentiæ ac fidei præclarum inprimis nominat; Asinii Pollionis, Mess. Corvini opera historica spectatissimis fide et libertatis sensu annumerat. Non hos tamen solos antiquioribus auctoribus, ex quibus historiæ et annalium argumentum haurire Tacitus nequaquam posset, merito annumeres; verum etiam Cremutium Cordum, quippe qui Augusto, sane hac lectioné delectato, historiam suam prælegisse dicitur, præterea T. Labienum, cujus libri, testę Seneca, primum ex SCto exusti fuerant.

Neque Græcorum celebratissimi Dionysius, Diodorus, huc non referri debent, qui remota tantum tempora sibi pertractanda sumserant: neque vero a Plutarcho, quanquam, infra Antonium et Augustum Othonis vitam describendo descenderat, magnopere rebus inde repe tendis adjuvari, neque in ornandis exemplo instrui poterat; nam is sub Nerva et Trajano demum inclaruit. Græcus vero homo, isque externa commoratione, et vitæ annis ipsis remotior, non accuratius Romano res Romanas reddere posse videri debebat, neque liberius audere,

Numerosa tamen superesse videtur scriptorum classis, quos ob inclarescendi studium omnino silere pigebat, qui vero vel tædio temporum, vel metu, ne cuncta et proxima quæque vel adeo præsentia narrando potentes irritarent, aliena et externa describere præoptabant. Huc in primis referendus videtur Cornelius Nepos, qui mente sane civili et Romana percitus, tamen potius Græcis aliena singulari amore prosequentibus rependere quasi operam malebat, quam res omnes sui ævi exponere, Sic post eum L. Arruntius, Sallustii alias imitator, bella Punica sibi scribenda elegerat ; in quo argumento etiam C. Silium Italicum famam captare voluisse constat. Trogus quidem Pompejus mundi quasi origines se daturum professus, idque ingressus, tamen in rebus Macedonicis subsistere, historiamque inde Philippicam nominari maluit. Notissimum in eodem argumento declamatorem Curtium Rufum non est, quod hic memorem. Alii, qui in Romanis quidem rebus describendis consistendum sibi esse ducerent, compendii

1 Annal I, 1.

2 Annal III. 30.

3 Annal IV.'

[ocr errors]

formam sequebantur, cujus lege prætexta accuratam quamque vitiorum et scelerum expositionem vitarent. Alii, cum Vellejo et Floro, Dominorum observantia et cultu abrepti, in foedam adulationem modo principibus viris, modo Romanis omnino datam sese effundere. Quibus nec silere volupe videretur, neque ad adulationem se demittere, hi partes aliquot rerum præsentium excerpere. Imperium e. g. Neronis, Domitiani, quæ vituperare per deos hominesque, et per ipsos tyrannorum successores licebat, religiose C. Plinius descripsisse fertur. Alii argumentum omnibus probatum, in quo offendere non possent, eligere; sic annales Vespasiani et Titi separatim scriptos. invenies. Alii externa quæque, remotissima ab urbe, inque extremis finibus Romani imperii gesta literis consignare. Sic multi, ne res urbanas tangerent, situm et populos Britanniæ, ad ostentationem cura et ingenii evulgavere, naturam Oceani, quamquam non satis comperta, eloquentia percoluere. Sic C. Plinius ipse omnium bellorum GermaniCorum accuratissimus auctor audire, quam res Romanas tradendo sibi scriptisve periculum excitare maluit. Alii, principes quippe, qui sine periculo, non tamen sine modestiæ laude id acturi viderentur, ad exemplum C. Julii Cæsaris res suas conscripserunt. Dum hic Augus tum, M. Vipsanium Agrippam, Tiberium, immo Claudium, et inter feminas principes Germanici filiam, Agrippinam Neronis matrem memorare licet, ex tot privatis contra vel ducibus, vel Consularibus, si ab antiquioribus Cicerone, Rutilio, Scauro discesseris, neminem fere vitæ suæ auctorem memorare datur. Si pauci modo scribere fuerint ausi; nullum propinquorum ea, quæ libere conscripta essent, in vulgus exire esse passum, apparet. De caussis his aliisve, cur talia, vel cum cura conscripta, postea studio et admirationi legentium subtrahebantur vel celabantur, Tacitum ipsum' audias, "Ac plerique, suam ipsi vitam narrare, fiduciam potius morum, quam arrogantiam arbitrati sunt: nec id Rutilio et Scauro citra fidem aut obtrectationi fuit. Adeo virtutes iisdem temporibus optime aestimantur, quibus facillime gignuntur. At mihi, nunc narraturo vitam defuncti hominis, venia opus fuit: quam non petissem, ni cursaturus tam saeva et infesta virtutibus tempora. Legimus, cum Aruleno Rustico Pætus Thrasea, Herennio Senecioni Priscus Helvidius laudati essent, capitale fuisse : neque in ipsos modo auctores, sed in libros quoque eorum sævitum, delegato triumviris ministerio, ut monumenta clarissimorum ingeniorum in comitio ac foro urerentur."

Iniquius omnino tum scriptoribus omnibus fuisse consultum, si non alia omnia loquerentur, insignis Taciti nostri locus,3 foret indicaturus. "Igitur, ut olim plebe valida, vel, cum patres pollerent, noscenda vulgi natura, et quibus modis temperanter haberetur, senatusque et optimatium ingenia qui maxime perdidicerant, callidi temporum, et sapientes credebantur; sic, converso statu, neque alia re Romana, quam si unus imperitet, hæc conquiri tradique in rem fuerit: quia pauci prudentia honesta ab deterioribus, utilia ab noxiis discernunt; plures aliorum eventis docentur, ceterum profutura, ita minimum ob

Vit. Jul. Agric. c. 10.

2 Agric. 1. 2. 3 Annal. 4.35,

« AnteriorContinuar »