Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS.

J

COLONIÆ eminent inter antiqua et heroica opera. Mundus cum adhuc juvenis esset plures progenuit liberos; nunc senex factus, pauciores. Etenim non immerito colonias novas tanquam liberos nationum antiquiorum duxerim. Plantationem populorum probo in solo puro intelligo, ubi populus non destruitur, ut populus inseratur: hoc enim cum fit, exstirpatio prorsus est, non plantatio. Plantatio regionum non absimilis est plantationi sylvarum: in quibus de utilitate capienda nihil cogitandum ante annum vicesimum: verum fructus uber et locuples in fine operis exspectandus. Illud certe, quod præcipue colonias, alias bene successuras, evertit, fuit sordida illa et avida lucri captatio, sub initiis coloniarum. Verum est, lucri segetem acceleratam non negligendam, modo cum bono coloniæ conjuncta sit, sed non ultra. Indignum quiddam et infaustum est, cum fæx populi, exules, et damnati, in coloniæ seminarium sumuntur. Quin et coloniam ipsam corrumpit et perdit. Hujusmodi enim homines profligati instar erronum degent; nec operi accingent, sed otio se dedent; quin et scelera perpetrabunt, fruges consument, et coloniæ fastidio afficientur; ac tum demum nuncios et literas in patriam mittent, in plantationis præjudicium et dedecus. Populus, qui in coloniam sumatur, præcipue sint artifices generum sequentium: hortulani, aratores, fossores, fabri ferrarii, fabri lignarii, piscatores, aucupes, chirurgi, pharmacopolæ, coci, piscatores, cervisiarii, et hujusmodi. In regione, ubi plantare instituis, circumspice primo quod genus esculentorum et poculentorum terra ex sese, sine cultura, edat: veluti castaneas, juglandes, nuces pinus, olivas, dactylos, pruna, cerasa, mel silvestre, et similia: atque illis ut par est utere. Dein disquire, quod genus victualiorum solum proferre possit celeriter intra annum; veluti pastinacas, caricas, brassicas, cepas, raphanos, melones, pepones, cucumeres, artiplices de Hierusa

94

De Plantationibus Populorum et Coloniis. lein, maiz, et alia. Quantum ad triticum, siliquam, hordeum, et avenam, nimiam grana hæc poscunt culturam; attamen a fabis et pisis etiam inchoare licet: tum quia minore opera indigent; tum quia non minus cibi loco, quam panis, inserviunt. Etiam ab oryza multiplex provenit seges; quæ et cibi quoque copiam facit. Ante omnia, magna copia transportanda panis biscocti, farinæ ex avena, pollinis, farinæ omnigenæ, et similium, ut sub initiis præsto sint, donec panis confici possit. Pecudes et aves delige eas, quæ a morbis præcipue immunes sunt,et præ cæteris prolificæ: quales sunt porci, capræ, gallinæ Indicæ, anseres, columbæ domesticæ, cuniculi, et similes. Præcipue autem piscationibus incumbendum, tum ad sustentationem coloniæ, tum ad lucrum exportationis. Commeatus in coloniis adeo parca manu fere distribuendus, ac si in oppidis obsessis esset; hoc est, pro rata. Maxima autem pars soli, quod in hortos aut segetes convertitur, horreis publicis assignetur; in quibus fruges reponantur, et mensura certa distribuantur: ita tamen ut supersint nonnullæ fandi portiones, in quibus industria singulorum se exerceat. Circumspice insuper, quas merces nativas regio illa producat, ut exportatio earum in loca, ubi maxime in pretio sunt, sumptus levet: ut usuvenit in nicotiano apud Virginiam; modo non sit (ut jam dictum) in præjudicium intempestivum coloniæ ipsius. Sylvæ in regionibus desertis ut plurimum abundant; itaque ligna ad ædificia, naves, aut ejusmodi usus apta, inter præcipuas merces numeranda. Si inveniatur vena ferri, et rivuli ad molendina ferraria idonei, ferrum e mercibus quæstuosis est, in regionibus sylvosis. Salis nigri confectio per calorem solis, si clima ferat, digna res est, quæ tentetur. Etiam sericum vegetabile, si adsit, merx est lucrosa. Pix cujuscunque generis, ubi proveniunt pinus et abietes, semper præsto est. Quin et pharmaca, et ligna odorata, si reperiantur haud parvum commodum præbent. Etiam cineres, quibus ad sapam utuntur, non modicum utilitatis afferent: similiter et alia quæ perquiri possunt. Verum fodinis ne confidas nimium, præsertim a principio. Fodinæ enim fallaces sunt, et sumptuosæ ; et spe pulchra lactantes,

colonos reddunt circa alia socordes. Regimen colonia committatur uni, cui tamen assideant consiliarii aliquot; atque muniantur auctoritate, ad exemplum juris militaris, sed aliquantulum restricta. Ante omnia, hunc sibi decerpant homines fructum, vivendo in eremo; ut Deum semper ejusque cultum præ oculis habeant. Rursus, colonia a numerosiore concilio (intelligo in regione matre coloniæ residente) non pendeat; nec ob contributiones exiguas multitudini nimiæ subjiciatur; sed sit numerus eorum, qui negotia coloniæ procurant et ordinant, moderatus: sintque potius ex nobilibus et generósis, quam mercatoribus; hi enim lucro præsenti plus satis inhiant. Sit plane immunitas a vectigalibus et portoriis, donec colonia adoleverit: neque tantum immunitas a solutionibus pecuniarum concedatur, sed etiam libertas merces in quascunque velint partes exportandi; nisi gravis aliqua causa obfuerit. Coloniam populo ne farcias aut superoneres, alios post alios mittendo: sed potius informationi diligenti intende, quot capita de tempore in tempus minuantur; eaque numero conveniente, pro rata, suppleas; ita tamen, ut coloni bene victitent, nec penuria affligantur. Magnum jampridem salubritati complurium coloniarum detrimentum intulit ædificatio juxta mare et fluvios, in locis paludinosis et aquosis. Itaque, etsi ab hujusmodi locis incipiendum, propter vecturæ et aliarum rerum commoditatem, paulatim tamen in superiores regionis partes, et ab aquis remotiores, ascendendum. Interest etiam sanitatis coloniæ, ut salis sat bona copia convehatur; quo cibi, quos verisimile est putridos aliter sæpe futuros, condiantur. Si coloniam plantes, ubi barbari sedes suas habeant, neutiquam eos nugis tantum et tricis concilies; sed justitia et modis gratiosis demerere; nihil tamen de præsidiis minuendo, quæ ad securitatem pertinent; neque etiam benevolentiam eorum aucupare auxiliis contra hostes suos; sed auxiliis defensivis non incommodum erit subvenire. Interest etiam, aliquos ex indigenis sæpe in regionem, unde colonia migravit, mittere; ubi videant conditiones hominum suis multo præstantiores; idque sub reditu inter suos divulgent. Postquam colonia adoleverit, et robur acceperit, tem

[ocr errors]

pestivum erit mulieres summittere, ut colonia ex sese propagetur, nec semper ab externis pendeat. Super omnia flagitiosissimum est, coloniam semel deductam deserere et destituere; præterquam enim quod dedecori est, nil aliud est, quam proditio mera, profusio que sanguinis complurium hominum miserorum.

XXXIV. DE DIVITIIS.

DIVITIAS Cognomine magis proprio vocare nequeam, quam ut eas appellem impedimenta virtutis. Sicut enim se habent impedimenta ad exercitum, ita divitiæ ad virtutem: necessariæ siquidem sunt, sed graves: quinetiam cura illarum victoriam sæpe disturbat. Divitiarum magnarum nullus est usus, præterquam in iis expendendis: cætera in opinione versantur. Idem dictat Salomon: Ubi multæ sunt opes, multi qui comedunt eas. Et, Quid prodest possessori, nisi quod cernat divitias oculis suis? Possessio divitiarum nulla voluptate dominum perfundit, quantum ad sensum: est sane custodia ipsarum; est etiam potestas donativi aut distributionis; est et fama, et inflatio ab ipsis; sed non datur solidus ipsarum usus, qui ad dominum pertingat. Annon vides ficta illa pretia, quibus gemmæ, et hujusmodi rariora, æstimantur; et quam inania opera suscipiantur ad ostentationem meram, ut usus aliquis divitiarum magnarum videri possit? Sed dicet quispiam, usum earum vel in hoc maxime cerni posse; quod dominos ex periculis et calamitatibus redimant: ut ait Salomon: Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus élévatus in imaginatione sua. Sed caute Salomon, quod imaginatione, non re ipsa, tales sunt. Plures enim, sine controversia, divitiis suis magnis vænierunt, quam redempti sunt. Divitias magnas se secteris; sed quas parare possis juste, impendere sobrie, erogare hilariter, et libenter dimittere. Neque tamen contemptum ipsarum, instar monachi alicujus, aut a seculo abstracti, foveas; sed de usu distingue; sicut Ci cero optime de Rabirio Posthumo: In studio rei amplificandæ apparebat, non avaritiæ prædam, sed înstrumentum bonitati quæri. Ausculta étiam Salomini, nec

præproperæ opum accumulationi inhia: Qui festinat ad divitias, non erit insons. Fingunt poëtæ, Plutum (qui divitias sonat) a Jove missum, claudicare et tardigradum esse: a Plutone autem, currere et pedibus celerem. Innuentes, divitias, bonis artibus et justo labore partas, tarde accedere; sed per mortem aliorum advenientes (veluti ex hæreditatibus, testamentis, aut similibus) præcipitanter ruere. Nec minus poterit fabula ea de Plutone intelligi, si Plutonem pro diabolo accipias. Cum enim opes a diabolo fluunt (veluti per fraudes, oppressiones, injustitiam, et scelera) rapido cursu fe

runtur.

Viæ ad ditescendum variæ, et pleræque earum fœdæ. Parsimonia inter optimas censeri possit, neque tamen ipsa omnino innocens est: opera enim liberalitatis et charitatis coarctat. Soli cultura, quasi ad divitias, maxime genuina; utpote quæ benedictio magnæ matris Telluris sit. Verum lenta est hæc via. Attamen ubi homines insigniter opulenti se ad agriculturam, et lucra rustica, submittunt, divitias in immensum coacervant. Noveram ex proceribus Angliæ quendam, cui maximi reditus proveniebant e re rustica, supra subditos cæteros quoscunque ætatis meæ. Dives erat armentis, ovibus, sylvis, tam cæduis, quam grandioribus; lithanthracibus, frumento, plumbi et ferri fodinis, et compluribus aliis proventibus rusticis. Adeo ut terra ei instar maris esset, merces perpetuo importans. Recte a quodam

observatum ; se magno cum labore ad exiguas, et nullo fere ad magnas divitias, pervenisse. Postquam enim res alicujus nummaria sic increverit, ut nundinarum et mercatuum opportunitates præstolari possit; atque eos contractus superare, quibus ob summæ magnitudinem perpauci admodum homines apti sunt; atque etiam in laboribus aliorum participare, qui minus pecunia abundant; fieri non potest, quin supra modum ditescat. Lucra ex professionibus honesta certe sunt ; et duabus rebus promoventur maxime; diligentia, et fama bona propter probitatem in negotiando. At lucra ex contractibus majoribus plerunque naturæ magis ancipitis; cum quis scilicet aliorum necessitates et angustias obsi

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »