Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Ad molliendos exacerbatos et malevolos animos, partes Epimethei etiam ad Prometheum rite transferri possint. Neque enim reperitur remedium utilius. Epiinetheus, ubi mala et ærumnas evolare sensisset, operculum vasi festinus imposuit, et in imo dolii spem reservavit. Certe, politice et artificiose spem nutrire, et injicere, ac homines a spe alia in aliam circumducere, ex fortissimis est contra venenum malevolentiæ antidotis. Neque certius est indicium prudentis regiminis et rerum administrationis, quam ubi homines spe continere possit, cum satisfaciendi copia non datur; atque ubi res tam provide tractantur, ut nullum malum ita peremptorie imminere videatur, quin aliqua se ostendat spei rima ad evadendum: quod eo minus difficile factu est, quia tam privatis hominibus, quam factionibus, sibi ipsis adulari insitum est; aut saltem ostentare in gloriam suam quod non omnino credunt.

Trita sane est, sed præcellens periculorum, quæ malevolentiæ minantur, cautio, ut prævideatur ne sit caput aliquod, ad quod populus infensus et exacerbatus confluere, et sub cujus præsidio in corpus aliquod coire, possit. Caput ego illum dico, et ducem idoneum, qui nobilitate et existimatione celebratur; quique apud malevolos acceptus est et gratiosus, atque ad quem ora et oculos convertunt; quique etiam ipse in rebus suis privatis censetur offensus. Quod genus virorum, aut statui conciliandum est, idque non perfunctorie, sed solide; aut per alium aliquem ex iisdem partibus retundendum, qui illi alteri se opponat, atque gratiam popularem in diversa trahat et secet.

Ubique hoc obtinet, quod factiosas potentias et coitiones, quæ contra gubernationem imperii frontem contrahunt, inter se committere, aut saltem diffidentiam inter eas seminare, remedium haud contemnendum sit. Etenim male admodum agitur cum republica, si illi, qui erga imperium bene affecti sunt, discordiarum pleni existant, qui vero infensi, et maligni, arcte conjungantur.

Adnotavi sæpius, ingeniosa et arguta dicteria, quæ principibus improviso exciderunt, nonnunquam scintil

las ad seditiones injecisse. Exitiale sibi vulnus inflixit Cæsar eo dicto: Sylla nescivit literas, dictare non potuit. Spem enim omnem illud verbulum præscidit, quam homines imbiberant, aliquando eum dictaturam depositurum. Perdidit se ipsum Galba eo dicto: Legi a se militem, non emi. Inde enimmilites de donativis desperarunt. Probus item propter eam vocem interiit, Si vixero, non opus erit amplius Romano imperio militibus. Etenim ob hæc verba milites animum desponderunt. Sunt et alia haud pauca ejusdem generis. Interest sane principibus, in rebus ambiguis, et temporibus anxiis, ut caveant quid dicant, præsertim in concisis his sententiis, quæ veluti spicula volitant, et ex secreto pectoris eorum emissa putantur. Longiores enim et productiores sermones obtusi sunt, et minus notantur.

Postremo, in omnes eventus, habeant circa se principes' personas nonnullas militia et fortitudine spectatas, ad reprimendas seditiones in primis motibus. Hoc enim si desit, magis trepidari solet in aulis principum, cum turbæ primo erumpunt, quam par esset. Et status eo genere periculi laborat, quod Tacitus illis verbis innuit: Atque is habitus animorum fuit, ut pessimum facinus auderent pauci, plures vellent, omnes paterentur. Isti autem militares viri fidi omnino esse debent, et bonæ existimationis potius, quam factiosi, aut populares; et cum cæteris proceribus bene comparati. Àliter remedium morbo gravius.

XVI. DE ATHEISMO.

MINUS durum est, credere portentosissimis fabulis Alcorani, Talmudi, aut Legendæ, quam credere, huic universitatis rerum fabricæ mentem non adesse. Itaque Deus nunquam edidit miraculum ad atheismum convincendum, quoniam opera ejus ordinaria huic rei sufficiunt. Verum est tamen, parum philosophiæ naturalis homines inclinare in atheismum; at altiorem scientiam eos ad religionem circumagere. Etenim intellectus humanus, dum causas secundas intuetur sparsas, interdum iis acquiescere possit, nec ulterius penetrare; ve

rum cum tandem catenam earum, connexarum inter se, et confœderatarum, contemplari pergat, necesse habet confugere ad providentiam et deitatem. Imo, et illa schola, quæ præcipue accusatur atheismi, si quis vere rem introspiciat, religionem demonstrat clarissime: nempe schola Leucippi, Democriti, et Epicuri. Etenim longe verisimilius est, quatuor elementa mutabilia, et unam quintam essentiam immutabilem, recte ab æterno locata, opus Deo non habere, quam exercitum atomorum et seminum infinitorum, sine ordine fortuito vagantium, hunc rerum ordinem, et pulchritudinem, progignere potuisse, absque ædili quodam divino. Dicit Scriptura, Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus: non dicit, Cogitavit insipiens in corde suo: adeo ut magis intra se hoc asserat, tanquam rem quam lubens optaret, quam quod penitus hoc credat et sentiat. Nemo enim Deos non esse credit, nisi cui Deos non esse expedit. Nulla alia re sane magis convincitur, atheismum labiis tantum insidere, cordi autem minime, quam hac, quod athei opinionem suam sæpe prædicent et defendant; ac si ipsi sibi diffiderent, aliorumque consensu refocillari cuperent. Quinetiam videas interdum atheos sibi discipulos comparare, ut aliæ sectæ faciunt. Imo, quod monstri simile est, quidam ex illis mortem et cruciatus subierunt, potius quam opinionem suam retractare sustinerent, cum tamen, si ex animo sentirent, nihil tale esse quale Deus, quid tandem de ea re satagerent? Epicuro imponitur, eum, existimationis suæ conservandæ gratia, tenuisse, quod existerent quidem beatæ quædam naturæ, sed quæ se ipsis fruerentur; neque mundi administrationi se immiscerent. In qua opinione aiunt eum tempori obsecutum, cum revera Deos esse non putaret. Verum, ut videtur, minus juste arguitur: verba enim ejus egregia sunt et divina: Non deos vulgi negare profanum, sed vulgi opiniones diis applicare profanum. Plato ipse melius dicere non potuit. Unde videtur, licet audacia polleret ad divinam rerum administrationem pernegandam, eam tamen ad naturam eorum tollendam illi non suffecisse. Indi occidentales particularium Deorum suorum nomina prædicant; etsi

nomen nullum generale habeant, quod Deum significet: exempli gratia, perinde ac ethnici nomina Jovis, Apollinis, Martis, etc. in usu habuissent, voce autem, qua Deum exprimerent, caruissent. Quod satis indicio est, populos maxime barbaros notionem rei habere, licet latitudinem ejus non comprehendant. Adeo ut contra atheistas, homines maxime ferini cum philosophorum subtilissimis militent. Atheista contemplativus raro reperitur: Diagoras quis, Bion, et fortasse Lucianus, atque alii pauci; qui tamen plures esse videntur, quam sunt; quoniam omnibus, qui religionem aliquam aut superstitionem impugnant, a secta adversa solet inuri nomen et nota atheistarum. Sed magni revera atheistæ sunt hypocritæ; qui sacra perpetuo tractant, sed sine sensu. Adeo ut eos in fine cauterizatos evadere necesse sit. Causæ atheismi sunt: divisiones circa religionem, si plures fuerint: nam unica divisio zelum utriusque partis adauget; verum numerosæ atheismum introducunt. Alia causa sunt, scandala sacerdotum; cum eo res redeat, quo innuit S. Bernardus: Non est jam dicere, ut populus, sic sacerdos; quia nec si populus, ut sacerdos. Tertia est, consuetudo profana ludendi et jocandi in rebus sanctis, quæ sensim reverentiam religionis atterit. Postremo ponuntur secula erudita, præsertim cum pace, et rebus prosperis conjuncta. Etenim calamitates et adversa animos hominum ad religionem fortius flectunt. Qui Deos negant, nobilitatem generis humani destruunt. Nam certissimum est, hominem brutis cognatum esse, quatenus ad corpus: quod si, quatenus ad animam, non intercedat ei cognatio cum Deo, vilis est plane, et ignobilis creatura. Destruunt quoque magnanimitatem et humanæ naturæ exaltationem. Cape enim exemplum a cane, et observa, quantos sibiassumat animal illud spiritus, et quantam generositatem induat, cum se ab homine (qui ei vice est Dei, aut melioris naturæ) impulsum perspiciat. Quam fortitudinem liquido cernas tantam esse, quantam creatura illa, absque fiducia melioris naturæ, quam propriæ, æquare nullo modo possit. Similiter et homo, ubi innititur, et spem collocat in divina providentia et gratia, fiduciam et

vires colligit, quales humana natura, sibi relicta, nequisset attingere. Quare, ut atheismus in omnibus odium meretur, ita et in hoc, quod privet naturam humanam facultate se ultra fragilitatem humanam attollendi. Quemadmodum fit in personis individuis, similiter fit et in nationibus. Magnanimitatem Romanam nunquam gens aliqua æquavit. Audi igitur quid dicat Cicero. Quam volumus, licet, patres conscripti, nos amemus, tamen nec numero Hispanos, nec robore Gallos, nec caliditate Paños, nec artibus Græcos, nec denique hoc ipso hujus gentis et terræ domestico nativoque sensu Italos ipsos, et Latinos, sed pietate ac religione, atque hac una sapientia, quod Deorum immortalium numine omnia regi gubernarique' perspeximus, omnes gentes, nationesque superavimus.

XVII. DE SUPERSTITIONE.

PRÆSTAT nullam aut incertam de Deo habere opinionem, quam contumeliosam, et Deo indignam : alterum enim infidelitatis est, alterum impietatis et opprobrii. Ac superstitio certe divinitatis est dedecus. Plutarchus non abs re inquit: Mallem sane multo, ut homines dicerent, nunquam fuisse talem in rerum natura virum, qualis ferebatur Plutarchus; quam ut dicerent, fuisse quendam Plutarchum, qni liberos suos, recens natos, comedere et devorare solitus erat; quod poëtæ de Saturno memorant. Quemadmodum autem contumelia superstitionis ingravescit adversus Deum; ita et periculum majus ab illa incumbit hominibus. Atheismus non prorsus convellit dictamina sensus, non philosophiam, affectus naturales, leges, bonæ famæ desiderium; quæ omnia, licet religio abesset, morali cuidam virtuti externæ conducere possunt: at superstitio hæc omnia dejicit, et tyrannidem absolutam in animis hominum exercet. Itaque atheismus turbas in rebuspublicis raro ciet: homines enim cautos reddit, et securitati suæ consulentes. Quin et videmus tempora ipsa, in atheismum procliviora (qualia fuerunt Angusti Cæsaris) tranquilla fuisse. Atsuperstitio compluribus regnis et rebuspublicis ruinæ fuit: introducit enim novum primum mobile, quod omnes imperii sphæras rapit. Magister supersti

« AnteriorContinuar »