Imágenes de páginas
PDF
EPUB

caturum; atque a summo ejus jugo preces pro legis suæ cultoribus oblaturum. Populus magna frequentia convenit: collem, ut ad se veniret, iterumque iterumque vocavit Mahometes; sed cum collis immotus maneret, ille (nihil omnino pudefactus) inquit: Si collis ad Mahometem accedere nolit, ad collem ibit Mahometes. Sic et istiusmodi homines, quando ingentia quædam in se susceperunt, turpissimeque in iis defecerunt, tamen (si ad ipsum audaciæ culmen pervenerunt) lusu rem excipient, et se vertent, et nihil aliud. Hominibus profecto magno judicio præditis ludibrio sunt audaces; imo et apud ipsum vulgus audacia aliquid habet ridiculi. Nam si risus objectum sit absurditas, ne dubites quin magna audacia semper secum habeat aliquid ridiculi. Neque fere jucundius est spectaculum, quam videre in audace oris confusionem; vultum enim tunc nanciscitur in se reductum, sed deformiter. Nec aliter fieri potest. Nam in verecundantibus fluunt paulatim, refluuntque spiritus; sed audaces, quando tale quidpiam illis contingit, attoniti hærent; ut fit in schaccia ludo, quando non vincitur collusor, sed torpet tantum motus. Atqui hoc postremum satiræ aptius, quam seriæ observationi. Illud vero animadvertendum, audaciam semper cæcam esse. Discrimina enim et obstacula nulla videt : quare in deliberando nocet, in exsequendo juvat. Adeo ut, si audaces tuto adhibere velis, summum illis imperium non deferas; secundæ classi annumerentur, et ab aliis regantur. Nam in consiliis capiendis, pericula ante oculos habere bonum est; in executione autem, oculos claudere oportet, nisi pericula valde magna fuerint.

XIII. DE BONITATE, ET BONITATE NATIVA.

BONITATEM eo sensu accipio, ut sit affectus, qui hominum commoda studeat, et bene velit: quam eandem Græci philanthropiam vocant. Humanitatis autem vocabulum (prout vulgus ea utitur) levius aliquanto est, atque angustius, quam ut vim ejus exprimat. Bonitatem scilicet appello affectum et habitum; bonitatem

[blocks in formation]

autem nativam, inclinationem. Bonitas vero inter omnes virtutes, atque animi dignitates, facile primas obtinet; cum sit ipsius divinæ naturæ adumbrata quædam effigies, et character: qua e rebus sublata, homo animalis nihil aliud fuerit, quam res inquieta, scelesta, misera, imo species quædam noxiorum vermium. Bonitas moralis virtuti illi theologica charitati respondet; neque excessum quidem capit, aberrationem autem patitur. Immodica potentiæ cupiditas angelos cœlo deturbavit; immodica scientiæ cupiditas hominem paradiso expulit: at in charitate non datur excessus; neque per eam aut angelus, aut homo, unquam periculum subire possit. Inclinatio autem ad bonitatem, altis defixa radicibus, naturæ humanæ insidet: quæ si, benefaciendi materia, aut occasione, destituta, non inveniat, quo se exerceat in homines, deflectet certe in brutas animantes. Quod in Turcis, gente utique sæva et fera, videre est; qui nihilominus erga bruta animalia misericordes sunt, et eleemosynas canibus et avibus distribuunt. Adeo ut (referente Busbequio) aurifex quidam Venetus, Byzantii agens, vix furorem populi effugerit, quod avis cujusdam, rostri oblongi, fauces, inserto baculo, diduxisset. Neque tamen erroribus suis vacat bonitatis hæc et charitatis virtus. Nequam apud Italos jactatur proverbium: Tanto buon, che val niente. Adeo bonus, ut ad nihil bonus. Neque subveritus est Nicolaus Macciavellus literis concredere, idque disertis fere verbis: Fidem Christianam homines probos et innocentes, in prædam, tyrannorum iniquitati dedisse. Quod ideo pronunciavit, quia nulla usquam lex, nulla secta aut opinio, tam in immensum extulit bonitatem, 'quam religio Christiana. Quo melius itaque extra scandali, adeoque periculi ictum et minas tuti consistamus, operæ pretium erit nosse errores, qui nos a recto tam insignis habitus tramite transversos agant. Ita aliorum bono studeas, ne te illorum interea aut vultibus, aut voluntatibus, mancipio dedas. Illud enim facilitatis atque mollitiei indicium est, quæ honestam mentem in vincula captivam abducit: neque projicias Esopi gallo gemmam, cui gratius et felicius cederet granum hordei.

[ocr errors]

Dei exemplum in hac re pro præcepto tibi sit. Ille pluvia sua rigat, sole suo irradiat, justos juxta ac injustos: non tamen omnes ex æquo aut opum imbre compluit, aut honorum, virtutumve splendore, illustrat. Communia quidem beneficia cuivis sunt communicandą : peculiaria vero paucis, et cum delectu. Cave autem, ne dum effigiem sculpas, archetypum destruas. Theologia quippe amorem nostri ipsius pro archetypo statuit, amorem proximi pro imitamento. Vende omne quod habes, atque elargire pauperibus, et sequere me. At noli omne, quod habes, vendere, nisi venias, et sequaris me: hoc est, nisi ejusmodi.vitæ institutum ingrediaris, in quo, æque ex parvis opibus, ac ex magnis, poteris aliis benefacere. Secus, dum rivos alis, fontem exhauris. Neque interea habitus tantum bonitatis reperitur ad rectæ rationis normam applicatus, sed etiam in quibusdam hominibus reperitur indoles naturalis ad eam propensa: uti e contra in aliis naturalis quædam malignitas. Sunt enim qui ex ingenii proprii instinctu aversentur aliorum bonum. Et levius quidem malignitatis genus in morositatem cedit, aut perversitatem, aut præcipitem opponendi, et se in singulis difficilem præbendi, libidinem; et similia: gravius tamen illud, atque altius, ad invidiam producitur meramque malitiam. Hujusmodi homines in alienis calamitatibus fere florent, easque semper aggravant: non digni certe, qni conferantur canibus illis, qui Lazari delingebant ulcera; sed muscis, quæ cruda quæque et excoriata infestant. Non paucos reperias misanthropos, quibus volupe est deducere homines ad suspendii ramum, neque tamen arborem habent in hortis suis, qualem Timon habuit. Ingenia ita disposita, non injuria vocare licet, humanæ naturæ vomicas, et carcinomata, Sunt tamen hæc ligna accommodatissima, e quibus fiant Mercurii politici: similia lignis incurvis, quæ bene navigiis exstruendis conveniunt, jactationi destinatis, non autem ædibus, quæ immotæ manent. Partes autem, et indicia bonitatis sunt plurima. Si quis se erga hospites et peregrinos benignum humanumque præbeat, arguit se mundi civem, sibique cor esse non instar insulæ, cæteris terris avulsæ, sed conti

nentis, quæ illis conjungitur: si compatiatur afflictis, nobilitat sua præcordia, quæ non secus, atque celebrata illa arbor, per sua vulnera balsamum exsudat. Si facilis offensas remiserit, et delictorum gratiam fecerit, mentem indicat in alto positam esse, supra injuriarum jactum et tela. Si pro modicis beneficiis gratum se exhibeat, argumento est, pluris se æstimare hominum animos, quam sarcinas. Supra omnia, si supremum illud sancti Pauli apostoli perfectionis fastigium sit consecutus, ut devoveat se, atque anathematizet a Christo, propter salutem fratrum, indicio est, proxime illum accedere ad naturam divinam, et quodammodo Christo ipsi conformari.

XIV. DE NOBILITATE.

De nobilitate primum agamus, ut est portio reipublicæ; deinde ut est conditio hominum particularium. Monarchia, in qua nulli prorsus nobiles, semper pura est et absoluta tyrannis: cujusmodi est imperium Turcicum. Dignitatem enim regalem diluit nobilitas, et vulgi oculos a prosapia regia aliquantulum avocat. In democratia vero proceres interdum non desiderantur: imo status ille popularis multo pacatior est, atque minus factionibus et turbis obnoxius, ubi uon sunt stirpes nobilium illic enim in res ipsas oculi hominum conjiciuntur, non in personas; vel si omnino in personas, id fit tanquam in maxime idoneis rebus gerendis, minime vero ut ratio habeatur insignium, aut imaginum. Helvetiorum rempublicam satis florentem videmus, licet religionis pagorumque diversitas obstare videatur. Utilitas enim apud illos valet, non dignitas. Illa gubernandi forma, qua confœderatæ Belgarum provinciæ utuntur, certe eminet: ubi enim paritas admittitur, ibi et consilia ineuntur æquabilius, et tributa penduntur alacrius. Nobilium potentia et auctoritas in monarchia, principi ipsi impertit splendorem, sed potestatem imminuit; populi vero animos auget, fortunas illorum deprimit. Bene se res habet, cum nobiles non sint potentiores, quam aut imperii aut justitiæ ratio postulat: in eo tamen dignitatis gradu sustineantur, utin

solentia popularis illorum reverentia, tanquam, obice, retundatur, antequam in regalem majestatem se effundat. Rursus, numerosa nobilitas, quæ plerumque, minus potens est, statum prorsus depauperat: hinc enim profusæ expense: atque insuper, cum necesse sit, tractu temporis, complures ex nobilibus indigos fieri, sequitur divortium quoddam, sive malum temperamentum, inter honores et pecunias.

.

Quod vero ad nobilitatem spectat in personis particularibus venerationem certe habet, videre castellum, aut ædificium antiquum, quod nulla ruina invasit : aut etiam annosam et proceram arborem solidam et integram: quanto magis intueri antiquam nobilem prosapiam, a fluctibus et procellis temporis illæsam? Nobilitas enim nova regiæ potentiæ opus est, antiqua vero temporis solius. Qui ad nobilitatis fastigium primi evehuntur, virtutum claritudine plerumque posteris eminent, sed innocentia minime. Ad honores enim raro ascenditur, nisi per mixturam bonarum et malarum artium. Equum vero est, ut virtutum suarum memoria usque ad posteros permanet; vitiorum vero una cum ipsis moriatur. Natalium splendor industriam plerunque minuit; atque qui minus est industrius, alienæ invidet diligentiæ. Ad quod accedit, quod non datur, quo possint ulterius nobiles promoveri. Qui vero in eodem loco hæret, dum alii ascendunt, invidiæ stimulis vix carebit. Contra, nobilitas passivam invidiam omnino lenit eo, quod nobiles in honorum possessione nati videntur. Sane reges, quibus nobiles adsunt prudentes et capaces, negotia sua mollius fluere sentient, si eos potissimum adhibeant: etenim erga hujusmodi proceres populus magis propendet, utpote natos quodammodo ad imperandum.

XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS.

MAGNI refert ut pastores populi prognostica tempestatum politicarum sciant; quæ tunc maxime sunt, cum res vergunt ad æquilitatem; non secus ac naturales tempestates circa æquinoctia invalescunt. Quem

« AnteriorContinuar »