IV. Inclytæ ACADEMIE OXONIENSI S. CUM almæ matri meæ inclytæ academiæ Cantabrigiensi scripserim, deessem sane officio, si simile amoris pignus sorori ejus non deferrem. Sicut autem eos hortatus sum, ita et vos hortor, ut scientiarum augmentis strenue incumbatis, et veterum labores neque nihil neque omnia esse putetis; sed vires etiam proprias modeste perpendentes, subinde tamen experiamini : omnia cedent quam optime, si arma non alii in alios vertatis, sed junctis copiis in naturam rerum impressionem faciatis; sufficit quippe illa honori et victoriæ. Valete. V. Rescriptum ACADEMIE OXONIENSIS FRANCISCO BACONO. Prænobilis et (quod in nobilitate pene miraculum est) scientissime vicecomes !... NIHIL Concinnius tribuere amplitudo vestra, nihil gratius accipere potuit academia quam scientias : scientias, quas prius inopes, exiguas, incultas emiserat, accepit tandem nitidas, proceras, ingenii tui copiis (quibus unice augeri poterant) uberrime dotatas. Grande ducit manus illud sibi a peregrino (si tamen peregrinus sit, tam prope consanguineus) auctius redire, quod filiolis suis instar patrimonii impendit; et libenter agnoscit hic nasci Musas, alibi tamen quam domi suæ crescere. Creverunt quidem, et sub calamo tuo, qui, tanquam strenuus literarum Alcides, columnas tuas, mundo immobiles, propria manu in orbe scientiarum, plus ultra statuisti. Euge exercitatissimum athletam, qui in aliorum patrocinandis virtutibus occupatissimus, alios; in scriptis propriis teipsum superasti: quippe in illo honorum tuorum fastigio, viros tantum literatos promovisti, nunc tandem (o dulce prodigium!) etiam et literas. Onerat clientes beneficii hujus augustior munificentia; cujus in accipiendo honor apud nos manet, in fruendo emolumentum transit usque in posteros. Quin ergo si gratiarum talioni impares su viz. mus, juncto robore alterius seculi nepotes succurrant, qui reliquum illud, quod tibi non possunt, saltem nomini tuo persolvent. Felices illi, nos tamen quam longe feliciores, quibus honorifice conscriptam tua manu epistolam, quibus occulatissima lectitandi præcepta, et studiorum concordiam, in fronte voluminis demandasti: quasi parum esset Musas de tua penu locupletare, nisi ostenderes quo modo et ipsæ discerent. Solenniori itaque osculo acerrimum judicii tui depositum excepit frequentissimus purpuratorum senatus; exceperunt pariter minoris ordinis gentes; et quod omnes in publico librorum thesaurario, in memoria singuli deposuerunt. Dominationis vestra studiosissima, ACADEMIA OXONIENSIS. E domo nostro Congregationis VI. FRANCISCUs baro de Verulamio, vicecomes RES omnes earumque progressus initiis suis debentur. Itaque cum initia scientiarum e fontibus vestris hauserim, incrementa ipsarum vobis rependenda existimavi. Spero itidem fore, ut hæc nostra apud vos, tanquam in solo nativo, felicius succrescant. Quamobrem et vos hortor, ut salva animi modestia, et erga veteres reverentia, ipsi quoque scientiarum augmentis non desitis: verum ut post volumina sacra verbi Dei et Scripturarum, secundo loco volumen illud magnum operum Dei et creaturarum, strenue et præ omnibus libris (qui pro commentariis tantum haberi debent) evolvatis. Valete. VII. Almæ matri ACADEMIE CANTABRIGIENSI.. CUM vester filius sim et alumnus, voluptati mihi Novum erit,* partum meum nuper editum vobis in gremium Orga- dare: aliter enim velut pro exposito eum haberem. num. Nec vos moveat, quod via nova sit; necesse est enim talia per ætatum et seculorum circuitus evenire. Antiquis tamen suus constat honos; ingenii scilicet: nam fides verbo Dei et experientiæ tantum debetur. Scientias autem ad experientiam retrahere non conceditur: at easdem ab experientia de integro excitare, operosum certe, sed pervium. Deus vobis, et studiis vestris faveat. Filius vester amantissimus, FRANC. VERULAM, Cancel. Ex ædibus Eborac. Oct. 3, 1620. INDEX RERUM IN VOLUMINIBUS SEPTIMO, OCTAVO, NONO, ET DECIMO. AARON orator Vol. vii. Pag. 297 Abecedarium naturæ, vii. 83. viii. 244, ejus norma In Aber Barry murmur flatuum in clivo quodam sub terra auditur Abstergentia et purgantia viii. 295 viii. 89 viii. 361 viii. 415 Absumptio humidi, viii. 188, 205, 348. Vid. Desiccatio, 352, 355 Academiæ, vii. 112. Quæ necessaria iis instruendis ornandisque ib. Academiarum arctior conjunctio valde utilis Academiæ mores progressui scientiarum obstant Academici et sceptici philosophi scientiæ certitudinem Acatalepsiæ opinio, vii. 250. Acatalepsia Platonis Accentus verborum et pronunciatio vii. 284 Acedo sive acrimonia potus, putrefactionis genus viii. 432 viii. 306 vii. 439 Acerbitas legum Acheloï et Herculis certamen; ad belli expeditiones hæc fabula Acosta de fluxu et refluxu maris, viii. 144. Non satis constat sibi |