Imágenes de páginas
PDF
EPUB

capiat aliorum fortunas spectandi: neque, qui rebus propriis tantum intentus est, segetem invidiæ multam reperiet. Invidia enim passio est cursitans, et plateas terit, nec domi se continet: Non est curiosus, quin idem sit malevolus.

Et

Viri natalibus nobiles invidiæ erga novos homines notam subeunt. Etenim mutatur intervallum. simile est hoc deceptioni visus; cum res retrocedere videantur, aliis se promoventibus.

Deformes, et eunuchi, et senes, et spurii, invidi sunt. Etenim, qui conditionem suam emendare nullo modo potest, conditionem alterius pro viribus suis labefactabit. Nisi forte hi defectus in generosa et heroica ingenia inciderint, quæ defectus proprios naturales in honoris sui incrementum vertere nitantur; scilicet, ut fama hoc arripiat, eunuchum, aut claudum, tam magna perpetrasse; miraculi nimirum honore affectato. Id quod evenit Narseti eunucho, et Agesilao, atque Tamberlani, qui claudi fuerunt.

Eadem fere ratio est hominum, qui e calamitatibus resurgunt. Sunt enim plerunque temporibus infensi; atque alienas calamitates,tanquam suarum molestiarum redemptiones, gustant.

Qui in plurimis excellere contendunt, levitate et gloria vana moti, necesse est ut sint invidi. Ubique enim occurrunt objecta invidiæ: cum fieri nequeat, quin aliqui in tot rebus illos superent. Qui fuit character imperatoris Adriani, qui poëtas et pictores, et opifices alios, in iis scilicet operibus, quibus ipse præcellere gestiebat, capitali quadam invidia prosequebatur.

Postremo propinqui, et collega, et una educati, ad invidendum æqualibus, cum evehuntur, proni sunt. Etenim exprobrat hoc illis fortunam propriam, eosque quasi digito monstrat, et frequenter eorum memoriam vellicat; quinetiam in aliorum notam hæc fortunæ collatio magis incurrit. Invidia autem a fama et sermonibus semper reflectitur et conduplicatur. Unde invidia Cainis erga fratrem Abelem malignior fuit, quia cum sacrificium Abelis magis acceptum Deo fuit, nemo inspexit. Atque hæc de iis, qui ad invidendum proclives

sunt.

Quantum ad illos, qui invidiæ magis aut minus ob noxii sunt; primo, iis, qui eminente virtute præditi sunt, minus invidetur, cum promoventur: promotio enim eorum videtur ex debito; debiti autem solutioni nemo invidet, sed largitioni supra meritum. Atque etiam invidia non sine comparitione est; ubi autem nullus comparitionis gradus, nulla invidia; itaque regibus non invidetur, nisi a regibus. Illud tamen observatione dignum est, personis indignis, sub primum honoris sui ascensum, maxime invideri; postea vero minus; ubi contra persouæ dignæ, et meritis insignes, invidiam tum demum experiuntur, postquam fortunæ eorum diutius duraverint. Etenim, licet virtus eorum eadem maneat, tamen minus fit illustris: recentes enim oboriantur homines, qui eam obscurant.

Nobiles genere minus invidiæ expositi sunt; cum honoribus cumulantur: etenim nihil aliud videtur, quam debitum majoribus suis repensum: præterea, parum fortunæ eorum additum videtur; invidia autem, more radiorum solis, in clivo ardentior est, quam in plano. Itaque, eandem ob causam, qui per gradus evehuntur, minorem subeunt invidiam, quam qui per saltum.

[ocr errors]

in

Qui cum honoribus suis conjunctos habent labores magnos, curas, et pericula, invidia minus laborant. Etenim existimant homines, eos honores suos caro pretio emere, et misereri potius ipsorum nonnunquam cipiunt: misericordia autem semper fere sanat invidiam. Itaque notabis plerunque, ex viris politicis, et honore fulgentibus, magis sanos et sobrios semper querimonias fundere, qualem vitam traducunt; canentes illud, Quanta patimur! non quod ita sentiant, sed quo invidiæ aciem retundant. Verum hoc intelligi debet de negotiis, quæ hujusmodi virus imponuntur, non de iis, quæ ipsi ad se attrahunt. Nihil enim invidiam magis suscitat, quam ambitiosum et immodicum negotiorum monopolium: nihilque, e converso, invidiam exstinguit magis, quam si quis in summis honoribus -constitutus, aliis officiariis inferioribus nihil detrahat. Hoc enim modo, quot illi ministri sunt, tot se tegit umbraculis ab invidia.

Super omnia, illi invidiam in se concitant maxime, qui fortunarum suarum amplitudinem insolenter et tumide ostentant; numquam sibi placentes, nisi dum potentiam suam jactent, vel per pompam exteriorem, vel triumphando de adversariis aut competitoribus suis dejectis: ubi contra viri prudentes sacrificare qnandoque invidiæ ament, de industria interdum permittentes se vinci in rebus, quæ minus eis cordi sunt. Nihilominus illud verum est, potentiæ ostentationem apertam et indissimulatem (modo absit arrogantia et gloria inanis) minore invidia laborare, quam si callide et quasi furtim se notæ subtrahat. Etenim hoc cum fit, nibil aliud facit quis, quam ut fortunam insimulet, quasi ipse sibi esset conscius indignitatis suæ; unde alios ad sibi invidendum stimulat.

Postremo, ut huic parti finem imponamus; quemadmodum in principio diximus, invidiæ actum aliquid habere in se ex veneficio; ita non alia est invidiæ curatio, quam quæ solet esse veneficii et incantationis: hoc est, sortis translatio (ut vocant) et in alium remotio. Ad quem finem, prudentiores ex honoratis semper in scenam introducunt aliquem, in quem invidiam, in se alias incursuram, derivent: quandoque in ministros.et servos, quandoque in collegas et socios; aut in alios quosdam eam rejicientes. Neque ad hunc usum unquam desunt personæ aliquæ violentæ et temerariæ quæ, modo potentiam et negotia agitent, ea quovis periculo mercari non dubitent.

Jam vero, ut de publica invidia loquamur; ea saltem aliquid in se habet boni, ubi in privata invidia nihil prorsus inest boni. Publica enim invidia instar salubris ostracismi est, qui viros magnos, supra modum excréscentes, coërcet; unde etiam fræno est viris præpotentibus, ne se nimium efferant.

Hæc invidia quæ mala contentatio modernis linguis appellatur (et in titulo De seditionibus plenius tractabitur) est in regnis et rebuspublicis contagioni non absimilis. Etenim sicut contagio in sanas partes serpit, easque corrumpit; ita etiam, quando invidia statum occupaverit, vel optima reipublicæ mandata et instituta

in odium vertit, et graveolentiam quandam. Itaque parum proficitur intermiscendo actiones gratas et populares odiosis; etenim hoc ipsum imbecillitatem et invidiæ metum arguit; quæ tanto magis nocet, ut fit etiam in contagionibus, quæ, si tibi ab iis metuas, facilius irriuunt.

Ac publica ista invidia, magis in regum officiarios et ministros involat, quam in reges ipsos. Attamen ecce regulam, quæ vix fallit; si invidia, quæ ministro incumbit, sit magna, causa autem parva; aut si invidia quasi generalis sit, et omnes status ministros complectatur; tunc invidia (etsi occulto) regem, aut statum ipsum, petit. Atque hæc dicta sint de publica invidia, aut contentatione mala; atque de ejus differentia ab invidia privata, quam priore loco tractavimus.

Addemus etiam, in genere, de affectu invidiæ hoc insuper; eum inter omnes affectus esse maxime importunum, et assiduum. Etenim aliis affectibus excitandis subinde præbetur occasio; recte autem dictum est, invidiam festos dies non agere; quia semper materiam se exercendi reperit. Unde etiam observatum est, amorem et invidiam, maciem hominibus inducere; id quod alii affectus non faciunt, quoniam non continui sunt. Est etiam invidia affectuum vilissimus et pravissimus: quam ob causam proprium est attributum diaboli; qui dicitur Invidus homo, qui zizanias inter triticum noctu seminavit: quemadmodum etiam semper evenit, ut invidia callide et in tenebris operetur, ad præjudicium cujusvis rei optimæ, veluti tritici.

X. DE AMORE.

AMORI plus debet scena, quam vita. Etenim in scena amor semper comœdiæ præbet argumentum ; quandoque etiam et tragœdiæ; at in vita humana multum plerumque affert nocumenti; nunc ut Sirenum aliqua, aliquando ut Furiarum. Observare licet, neminem ex viris magnis et illustribus fuisse (quorum exstat memoria vel antiqua, vel recens) qui adactus fuerit ad insanum illum gradum amoris. Unde con

stat, animos magnos, et negotia magna, infirmam hanc passionem non admittere. Excipere tamen oportet Marcum Antonium, imperii Romani duumvirum; et Appium Claudium, decemvirum, legislatorum inter Romanos principem. Quorum prior fuit revera homo luxuriosus, et voluptatibus deditus; alter autem vir fuit prudens et austerus. Unde quivis perspiciat, amorem (quanquam rarius) aditum reperire posse non solum in cor apertum, sed et bene munitum, si diligenti custodia non asservetur. Abjectum quidem, et pusillanimum, est illud Epicuri dictum: Satis magnum alter alteri theatrum sumus: quasi homo, natus ad contemplationem cœli et cœlestium, idolum adorans minutum, satageret, se submittendo, si non ori, ut bruta, oculo tamen, certe ad altiora contemplanda dato.

Mira res videbitur, si passionis hujus excessum perpendamus, ac quomodo ipsi rerum naturæ et valori vero insultet, vel hoc ipso, quod hyperbole perpetua nulli rei conveniat, præterquam amori. Neque hæc hyperbole solummodo in locutionis phrasi cernitur; cum enim verissime dictum sit, adulatorum principem, quocum cæteri adulatores minores conspirant, esse unumquemque sibi ipsi; profecto amator aliquid amplius est. Nunquam enim fuit quisquam adeo superbus, qui se ipsum tam absurde magnifecerit, quam amator personam amatam. Recte itaque receptum est illud diverbium: Amare et sapere, vix Deo conceditur. Neque aliis tantummodo manifesta est hæc phrenesis, personæ autem amatæ minime; sed et amatæ potissimum, nisi amor sit reciprocus. Certissimum enim est, amorem semper rependi, aut amore mutuo, aut contemptu intrinseco et secreto. Quo magis cavendum est hominibus ab hac passione; quæ non solum alias res perdit, sed et se ipsam. Quæ alia infert damna, belle illa exprimit poëtarum fabula: eum scilicet, qui Helenam prætulit, Junonis dona et Palladis amisisse. Quisquis enim amatoriis affectibus nimis indulget, et divitiis et sapientiæ nuncium remittit. Habet hæc passio æstus suos in ipsis temporibus, quibus animus maxime mollis est et infirmus ; nimirum in rebus prosperis, aut

« AnteriorContinuar »