Imágenes de páginas
PDF
EPUB

hendas feras et sylvas. Prior ad naturalem philosophiam, posterior ad moralem et civilem aptissime refertur. Opus enim naturalis philosophiæ longe nobilissimum, est ipsa restitutio et instauratio rerum corruptibilium, et (hujusce rei tanquam gradus minores) corporum in statu suo conservatio, et dissolutionis et putredinis retardatio. Hoc si omnino fieri detur, certe non aliter effici potest, quam per debita et exquisita naturæ temperamenta, tanquam per harmoniam lyræ, et modos accuratos. Et tamen cum sit res omnium maxime ardua, effectu plerumque frustratur; idque (ut verisimile est) non magis aliam ob causam, quam per curiosam et intempestivam sedulitatem et impatientiam. Itaque philosophia, tantæ rei fere impar, atque idcirco merito masta, vertit se ad res humanas, et in animos hominum, suasu et eloquentia, virtutis, et æquitatis, et pacis amorem insinuans, populorum cœtus in unum coire facit: et juga legum accipere, et imperiis se submittere, et affectuum indomitorum oblivisci, dum præceptis et disciplinæ auscultant, et obtemperant: unde paulo post ædificia exstruuntur, oppida conduntur, agri et horti arboribus conseruntur; ut lapides et sylvas non abs re convocari et transferri dictum sit. Atque ista rerum civilium cura rite atque ordine ponitur post experimentum corporis mortalis restituendi sedulo tentatum, et ad extremum frustratum: quia mortis necessitas inevitabilis, evidentius posita, hominibus ad æternitatem meritis et nominis fama quærendam animos addit. Etiam prudenter in fabula additur, Orpheum a mulieribus et nuptiis alieno animo fuisse, quia nuptiarum delinimenta, et liberorum charitates, homines plerumque a magnis et excelsis erga respublicas meritis avertunt, dum immortalitatem propagine, non factis, assequi satis habent. Verum et ipsa sapientiæ opera, licet inter humana excellant, tamen et suis periodis clauduntur. Evenit enim ut postquam regna et respublicæ ad tempus floruerint, subinde perturbationes, et seditiones, et bella oriantur; inter quorum strepitus primo leges conticescunt, et homines ad naturæ suæ depravationes redeunt; atque etiam in

pro

agris, atque oppidis vastitas conspicitur. Neque ita multo post (si hujusmodi furores continuentur) literæ etiam, et philosophia certissime discerpitur: adeo ut fragmenta tantum ejus, in paucis locis, tanquam naufragii tabulæ, inveniantur, et barbara tempora ingruant: Heliconis aquis sub terra mersis: donec, debita rebus vicissitudine, non iisdem fortasse locis, sed apud alias nationes erumpant et emanent.

XII. CŒLUM, SIVE ORIGINES.

TRADUNT poëtæ Cœlum antiquissimum deorum extitisse; hujus partes generationis a filio Saturno falce demessas fuisse. Saturnum autem sobolem numerosam generasse: sed filios continuo devorasse, tandem vero Jovem exitium effugisse, et adultum patrem Saturnum in Tartarum detrusisse, et regnum accepisse ; quinetiam patris genitalia eadem falce, qua ille Cœlum exsecuerat, abscidisse, atque in mare projecisse, inde Venerem natam esse. Postea vero Jovis regnum vix confirmatum, duo memorabilia bella excepisse. Primum, Titanum, in quibus debellandis Solis operam (qui solus ex Titanibus Jovis rebus favebat) egregiam fuisse: secundum Gigantum, qui et ipsi fulmine et Jovis armis disjecti sunt; quibus domitis, Jovem securum reg

nasse.

Fabula videtur ænigma de origine rerum, non multum discrepans ab ea philosophia, quam postea Democritus amplexus est, qui apertissime omnium æternitatem materiæ asseruit, æternitatem mundi negavit; in quo aliquanto propius ad veritatem verbi divini accessit, cujus narratio materiam informem ante opera dierum statuit. Sententia fabulæ hujusmodi est. Cœlum esse concavum illud, sive ambitum, quod materiam complectitur. Saturnum autem materiam ipsam, quæ omnem generandi vim parenti præscidit. Summam enim materiæ perpetuo eandem esse; neque ipsum quantum naturæ crescere aut minui. Agitationes autem et motus materiæ, primo imperfectas et male cohærentes rerum compages produxisse, et veluti tentamenta mundorum: dein ævi processu fabricam ortam

esse, quæ formam suam tueri et conservare posset.
Itaque priorem ævi distributionem per regnum Saturni
significari, qui ob frequentes rerum dissolutiones, et
breves durationes, filiorum suorum devorator habitus
est: secundam autem per regnum Jovis, qui con-
tinuas istas et transitorias mutationes in Tartarum
detrusit; qui locus perturbationem significat. Is
locus videtur esse spatium inter ima cœli et interiora
terræ medium; quo intervallo perturbatio et fragilitas
et mortalitas sive corruptio maxime versatur. Atque
durante priore illa generatione rerum, quæ sub regno
Saturni tenuit, Venerem natam non fuisse. Donec
enim in universitate materiæ discordia esset concordia
potior et valentior, mutatio per totum necessario facta
est, atque in ipsa fabrica integrali. Tales vero gene-
rationes rerum extiterunt, antequam Saturnus ex-
sectus esset. Hunc vero generationis modum ces-
santem alter ille modus continuo excepit, qui per
Venerem fit, adulta et prævalida rerum concordia:
ut mutatio tantum per partes procedat, integra et
inconcussa fabrica universali. Saturnum tamen de-
trusum et deturbatum, non peremptum et exstinctum
narrant, quia mundum in antiquam confusionem, et
interregna relabi posse, opinio Democriti erat: quod
Lucretius ne suis temporibus eveniret deprecatus est.

Quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
Et ratio potius, quam res, persuadeat ipsa.

Postquam autem mundus mole et vi sua consisteret, tamen otium ab initio non fuisse. Nam secutos primum in cœlestibus regionibus motus notabiles, qui virtute solis, in cœlestibus prædominante, ita sopiti sunt, ut mundi status conservaretur: postea similiter in inferioribus; per inundationes, tempestates, ventos, terræ motus magis universales, quibus etiam oppressis et dissipatis, magis pacata ac durabilis rerum conspiratio et tranquillitas accrevit. Verum de ista fabula utrumque pronunciari potest, et fabulam philosophiam continere, et philosophiam rursus fabulam. Novimus enim (ex fide) hæc omnia nil aliud esse, quam sensus jampri

Lib. v.

198.

dem cessantia et deficientia oracula: cum mundi et materia et fabrica ad creatorem verissime referatur.

XIII. PROTEUS, SIVE MATERIA.

NARRANT poëtæ Proteum Neptuno pastorem fuisse; eundemque senem et vatem; vatem scilicet præstantissimum et veluti ter maximum. Noverat enim non futura solummodo, sed et præterita et præsentia, adeo ut, præter divinationem, etiam omnis antiquitatis et omnium secretorum nuncius ac interpres esset. Morabatur autem sub ingenti specu. Ibi ei mos erat sub meridiem gregem suum phocarum numerare, atque deinde somno se dare. Qui autem opera ejus aliqua in re uti volebat, is non alio modo apud eum valere poterat, nisi eum manicis comprehensum vinculis constringeret. Ille contra, ut se liberaret in omnes formas, atque rerum miracula, ignem, lympham, feras, se vertere solebat; donec tandem in pristinam formam restitueretur.

Sensus fabulæ ad abdita naturæ et conditiones materiæ pertinere videtur. Sub Protei enim persona materia significatur, omnium rerum post Deum antiquissima. Materia autem sub cœli concavo, tanquam sub specu, habitat. Neptuni autem mancipium est, quia omnis materiæ operatio et dispensatio in liquidis præcipue exercetur. Pecus autem, sive grex Protei, non aliud videtur esse, quam species ordinariæ animalium, plantarum, metallorum, in quibus materia videtur se diffundere et quasi consumere; adeo ut postquam istas species effinxerit, et absolverit (tanquam penso completo) dormire et quiescere videatur, nec alias amplius species moliri, tentare, aut parare. Atque hæc est Protei pecoris numeratio, et subinde somnus. Hoc autem sub meridiem, non auroram et vesperum, fieri dicitur; id est, cum tempus jam venerit, quod speciebus ex materia debite præparata et prædisposita perficiendis et excludendis maturum sit, et quasi legitimum, et inter rudimenta earum et declinationes medium; quod nos satis scimus ex historia sacra sub tempus ipsum creationis fu

isse; tum enim per virtutem illam divini verbi Produ cat, materia ad imperium Creatoris, non per ambages suas, sed subito confluxit, et opus suum in actum affatim perduxit, ac species constituit. Atque hucusque fabula narrationem suam de Proteo libero et soluto cum pecore suo complet. Nam universitas rerum, cum structuris et fabricis specierum ordinariis, est materiæ non constrictæ aut devinctæ, et gregis materiatorum facies. Nihilominus si quis peritus naturæ minister vim adhibeat materiæ, et materiam vexet, atque urgeat, tanquam hoc ipso destinato et proposito, ut illam in nihilum redigat; illa contra (cum annihilatio, aut interitus verus, nisi per Dei omnipotentiam fieri non possit) in tali necessitate posita in miras rerum transformationes et effigies se vertit: adeo ut tandem veluti in orbem se mutet, et periodum impleat, et quasi se restituat, si vis continuetur. Ejus autem constrictionis seu alligationis ratio magis facilis erit et expedita, si materia per manicas comprehendatur, id est, per extremitates. Quod autem additur in fabula, Proteum vatem fuisse, et trium temporum gnarum, id cum materiæ natura optime consentit. Necesse est enim, ut qui materiæ passiones et processus noverit, rerum summam et earum, quæ factæ sunt, et quæ fiunt, et quæ insuper futuræ sunt, comprehendat, licet ad partes et singularia cognitio non extendatur.

XIV. MEMNON, SIVE PRÆMATURUS.

MEMORANT poëtæ Memnomen Auroræ filium fuisse. Ille armorum pulchritudine insignis, et aura populari celebris, ad bellum Trojanum venit, et ad summa ausu præcipiti festinans et anhelans, cum Achille, Græcorum fortissimo, certamen singulare iniit, atque ejus dextra occubuit. Hunc Jupiter miseratus aves lugubre quiddam et miserabile perpetuo quiritantes ad exequias ejus et funeris decus excitavit ; ejusdem statua quoque, solis orientis radiis percussa, sonum flebilem edere solita fuisse perhibetur.

Fabula ad adolescentum summæ spei calamitosos exitus pertinere videtur. Illi enim tanquam Auroræ

« AnteriorContinuar »