Imágenes de páginas
PDF
EPUB

manæ illæ quidem, sed generis nobilitate quasi impares. Bella enim generosa, proditiones degeneres et turpes. Earum descriptio elegans est; ut canæ a nativitate sint et tanquam vetulæ, propter perpetuas proditorum curas et trepidationes: earum autem vis (antequam in manifestam defectionem erumpant) aut in oculo, aut in dente est: omnis enim factio, a statu quopiam alienata, et speculatur, et mordet: atque hujusmodi oculus et dens tanquam communis est. Nam quæ didicerunt et noverunt, fere per manus factionis ab uno ad alterum transeunt et percurrunt. Et quod ad dentem attinet, uno fere ore mordent, et similem cantilenam canunt, ut si unum audias, omnes audias. Itaque Perseo conciliandæ sunt istæ Grææ, ut oculum et dentem ei commodent: oculum ad indicia, dentem ad rumores serendos, et invidiam conflandam, et animos hominum solicitandos. His itaque dispositis et præparatis, sequitur ipsa belli actio. In ea Medusam dormientem invenit: prudens enim belli susceptor semper fere hostem assequitur imparatum et securitati propiorem atque nunc tandem speculo Palladis opus est; plurimi enim ante ipsa pericula res hostium acute et attente introspicere possunt; sed in ipso periculi articulo præcipuus est usus speculi, ut modus periculi cernatur, terror non offundatur (quod per illum intuitum capite averso significatur). A bello perfecto sequuntur effecta duo: primum Pegasi illa generatio et exsuscitatio, quæ satis evidenter Famam denotat, quæ per omnia volat et victoriam celebrat: secundum, gestatio capitis Medusa in scuto; siquidem nullum præsidii genus huic ob præstantiam comparari possit. Unicum enim facinus insigne et memorabile, feliciter gestum et perpetratum, omnes inimicorum motus cohibet, atque malevolentiam ipsam stupidam reddit.

VIII. ENDYMION, SIVE GRATIOSUS.

PASTOR Endymion traditur a Luna fuisse adamatus: novum autem et singulare erat consuetudinis genus, siquidem ille decumbebat in nativa quadam

specu sub saxis Latmiis; Luna autem haud raro de cœlo perhibetur descendisse, et sopiti oscula petiisse, ac rursus in cœlum se recepisse. Neque tamen otium istud et somnus in detrimentum fortunarum ejus cedebat, sed Luna interim effecit, ut pecus ejus pinguesceret admodum, ac numero etiam felicissime auctum esset, ut nulli pastorum greges essent lætiores, aut numerosiores.

Fabula ad ingenia et mores principum pertinere videtur. Illi enim, cogitationum pleni et in suspiciones propensi, non facile ad consuetudinem vitæ interiorem recipiunt homines, qui sunt perspicaces, et curiosi, et quasi animo vigilantes, sive exsomnes: sed potius eos, qui ingenio sunt quieto et morigero, et quod placitum est illis patiuntur, et nil ultra inquirunt, sed se veluti ignaros, et nil sentientes, et quasi sopitos præbent; denique magis obsequium simplex, quam observantiam callidam, præstant. Etenim cum hujusmodi hominibus principes de majestate sua, veluti Luna de orbe superiore, descendere, et personam (quam perpetuo gerere instar oneris cujusdam sit) deponere, et familiariter versari, libenter consueverunt, idque se tuto facere posse putant. Id quod in Tiberio Cæsare, principe omnium maxime difficili, præcipue annotatum fuit: apud quem illi solummodo gratiosi erant, qui notitiam morum ejus revera habebant, sed pertinaciter et quasi stupide dissimulabant. Quod etiam Ludovico undecimo Francorum regi, principi cautissimo et callidissimo, in moribus erat. Neque ineleganter in fabula ponitur antrum illud Endymionis: quia fere usitatum est illis, qui hujusmodi gratia apud principes florent, habere secessus aliquos amœnos, quo illos invitent ad otium et animi remissionem, absque fortunæ suæ mole. Qui autem in hoc genere gratiosi sunt, plerumque rem suam bene agunt: nam principes, licet fortasse ad honores eos non evehant, tamen, cum vero affectu, nec propter utilitatem tantum illos diligant, munificentia sua eos ditare consueverunt.

En. iv.

178.

IX. SOROR GIGANTUM, SIVE FAMA.

MEMORANT poëtæ, Gigantes e terra procreatos bellum Jovi et superis intulisse, et fulmine disjectos et devictos fuisse. Terram autem, deorum ira irritatam, in vindictam natorum suorum Famam progenuisse, extremam gigantibus sororem.

Illam Terra parens, ira irritata deorum,

Extremam (ut perhibent) Coo Enceladoque sororem,
Progenuit.

Hujus fabulæ ea sententia videtur esse : per terram, naturam vulgi significarunt, perpetuo tumidam et malignam versus imperantes, et res novas parturientem: hæc ipsa, occasionem adepta, rebelles parit et seditiosos, qui principes ausu nefario exturbare et dejicere machinantur; quibus oppressis, eadem plebis natura, deterioribus favens, et tranquillitatis impatiens, rumores gignit, et susurros malignos, et famas querulas, et famosos libellos, et cætera id genus, ad invidiam eorum qui rebus præsunt: ut actiones rebellium, et famæ seditiosæ genere et stirpe non differant; sed veluti sexu tantum, cum istæ muliebres videantur, illæ viriles.

X. ACTEON ET PENTHEUS, SIVE CURiosus.

CURIOSITAS humana in secretis rimandis, et eorum notitia appetitu male sano concupiscenda, et prensanda, duplici exemplo apud antiquos coërcetur: altero Actæonis, altero Penthei. Actæon, cum Dianam imprudens et casu sine veste vidisset, in cervum versus, a canibus, quos alebat, dilaceratus est. Pentheus, cum sacrificiorum Bacchi occultorum, conscensa arbore, spectator esse voluisset, furore percitus est. Fuit autem Penthei dementia ejus generis, ut res congeminasse existimaret, et duo soles et rursus duæ Theba ei ob oculos versarentur; adeo ut, cum Thebas properaret, statim alteris Thebis conspectis retraheretur: atque hoc

modo perpetuo et irrequiete sursum et deorsum fer

retur.

Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus,
Et solem geminum, et duplices se ostendere Thebas.

Fabularum prima, ad secreta principium; secunda, ad secreta divina pertinere videtur. Qui enim principibus non admissi, et præter eorum voluntatem secretorum conscii sunt, odium certissimum apud eos consequuntur. Itaque gnari se peti, et occasiones captari, vitam degunt, cervorum more, timidam et suspicionibus plenam. Quin et illud sæpius accidit, ut a servis et domesticis, in gratiam principum, accusentur et subvertantur. Ubi enim principis offensio manifesta est; quot servi, tot fere proditores esse consueverunt; ut Actæonis fatum illos maneat. Alia est Penthei calamitas. Qui enim ausu temerario, mortalitatis parum memores, per excelsa naturæ et philosophiæ fastigia (tanquam arbore conscensa) ad mysteria divina aspirant, his pœna proposita est, perpetuæ inconstantiæ, et judicii vacillantis et perplexi. Cum enim aliud sit lumen naturæ, aliud divinum; ita cum illis fit, ac si duos soles viderent. Cumque actiones vitæ et decreta voluntatis ab intellectu pendeant, sequitur etiam ut non minus voluntate, quem opinione, hæsitent, nec sibi omnino constent: itaque et duas Thebas similiter vident. Per Thebas enim actionum fines describuntur (cum Thebis Pentheo esset domus et perfugium). Hinc fit, ut nesciant quo se vertant, sed, de summa rerum incerti et fluctuantes, tantum subitis mentis impulsibus in singulis circumagantur,

XI. ORPHEUS, SIVE PHILOSOPHIA.

FABULA de Orpheo vulgata, nec tamen interpretem fidum per omnia sortita, philosophiæ universæ imaginem referre videtur. Persona enim Orphei, viri admirandi et plane divini, et omnis harmoniæ periti, et modis suavibus cuncta vincentis, et trahentis, ad philosophiæ descriptionem facili transitu traducitur. La

En.

iv. 469.

bores enim Orphei labores Herculis, quemadmodum opera sapientiæ opera fortitudinis, dignitate et potentia superant. Orpheus, ob amorem uxoris, morte immatura præreptæ, fretus lyra, ad inferos descendere sibi in animum induxit, ut manes deprecaretur, neque spe sua decidit. Nam, placatis manibus et delinitis suavitate cantus, et modulationibus, tantum apud eos potuit, ut ei uxorem secum abducere indultum sit: ea tamen lege, ut illa eum a tergo sequeretur, ipse autem antequam ad luminis oras perventum esset ne respiceret. Quod cum ille nihilominus, amoris et curæ impatientia (postquam fere in tuto esset) fecisset, rupta sunt fœdera; atque illa ad inferos gradu præcipiti relapsa est. Ab illo tempore Orpheus, moestus, et mulierum osor, in solitudines profectus est, ubi eadem cantus et lyræ dulcedine primo feras omnigenas ad se traxit, adeo ut, naturam suam exuentes, nec irarum aut ferocitatis memores, nec libidinis stimulis et furoribus præcipites actæ, nec ingluviem satiare, aut prædæ inhiare amplius curantes, in morem theatri, illum circumstarent, benignæ et mansuetæ inter se factæ, et tantum lyræ concentui aures præbentes. Neque is finis, sed tanta musicæ vis et potentia fuit, ut etiam sylvas moveret, et lapides ipsos, ut illa quoque se transferrent, et sedes suas circa eum, ordine et modo decenti, ponerent. Hæc ei cum ad tempus feliciter et magna cum admiratione cessissent: tandem Thraciæ mulieres stimulis Bacchi percitæ, primo cornu raucum et immane sonans inflarunt: ex eo, propter strepitum, musicæ sonus amplius audiri non potuit: tum demum soluta virtute, quæ ordinis et societatis istius erat vinculum, turbari cœptum est, et feræ singulæ ad naturam suam redierunt, et se invicem ut prius persecutæ sunt; neque lapides aut sylvæ suis mansere locis: Orpheus autem ipse tandem a mulieribus furentibus discerptus est, et sparsus per agros; ob cujus mortis mærorem Helicon (fluvius Musis sacer) aquas sub terram indignatus condidit, et per alia loca caput rursus extulit.

Sententia fabulæ ea videtur esse. Duplex est Orphei cantio: altera ad placandos manes; altera ad tra

« AnteriorContinuar »