Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sedent, populo convenientia per prætextus et vias obliquas felicius quæ volunt, quam ex directo, superinducunt et insinuant; adeo ut omnis imperii virga sive bacillum vere superius inflexum sit. Vestis Panis et amiculum ingeniose admodum ex pelle pardalis fuisse fingitur; propter maculas ubique sparsas; cœlum enim stellis, maria insulis, tellus floribus consperguntur; atque etiam res particulares fere variegatæ esse solent circa superficiem, quæ veluti rei chlamys est.

Officium autem Panis nulla alia re tam ad vivum proponi atque explicari potuerit, quam ut Deus venatorum sit: omnis enim naturalis actio, atque adeo motus et processus, nihil aliud quam venatio est. Nam et scientiæ et artes opera sua venantur, et concilia humana fines suos, atque res naturales omnes vel alimenta sua tanquam prædam, vel voluptates suas tanquam solatium, venantur, idque modis peritis et sagacibus.

Torva leæna lupum sequitur, lupus ipse capellam :
Florentem cytisum sequitur lasciva capella.

Etiam ruricolarum in genere Pan deus est, quia hujusmodi homines magis secundum naturam vivant, cum in urbibus et aulis natura a cultu nimio corrumpatur; ut illud poëtæ amatorium verum sit,

Pars minima est ipsa puella sui.

Montium autem imprimis præses dicitur Pan, quia in montibus et locis editis natura rerum panditur, atque oculis et contemplationi magis subjicitur. Quod alter a Mercurio deorum nuncius sit Pan, ea allegoria plane divina est, cum proxime post verbum Dei, ipsa mundi imago divinæ potentiæ et sapientiæ præconium sit. Quod et poëta divinus cecinit: Cæli enarrant gloriam Dei, atque opera manuum ejus indicat firmamentum.

Pana autem oblectant nymphæ; animæ scilicet; deliciæ enim mundi, animæ viventium sunt: ille autem merito earum imperator, cum illæ naturam quæque suam veluti ducem sequantur, et circa eam cum infinita varietate, veluti singulæ more patrio, saltent et choreas ducant, motu neutiquam cessante. Una perpetuo comitantur Satyri et Sileni; senectus scilicet et juventus;

omnium enim rerum est ætas quædam hilaris et saltatrix; atque rursus ætas tarda et bibula: utriusque autem ætatis studiavere contemplanti (tanquam Democrito) fostasse ridicula et deformia videntur, instar satyri alicujus aut Sileni. De Panicis autem terroribus prudentissima doctrina proponitur: natura enim rerum omnibus viventibus indidit metum, ac formidinem, vitæ atque essentiæ suæ conservatricem, ac mala ingruentia vitantem et depellentem: veruntamen eadem natura modum tenere nescia est; sed timoribus salutaribus semper vanos et inanes admiscet, adeo ut omnia (si intus conspici darentur) Panicis terroribus plenissima sint; præsertim humana, quæ superstitione (quæ vere nihil aliud, quam Panicus terror, est) in immensum laborant; maxime temporibus duris et trepidis et adversis.

Quod vero attinet ad audaciam Panis, et pugnam per provocationem cum Cupidine; id eo spectat, quia materia non caret inclinatione et appetitu ad dissolutionem mundi et recidivationem in illud Chaos antiquum, nisi prævalida rerum concordia (per amorem sive Cupidinem significata) malitia et impetus ejus cohiberetur et in ordinem compelleretur: itaque bono admodum hominum et rerum fato fit, ut illud certamen Pan adversum experiatur, et victus abscedat. Eodem prorsus pertinet et illud de Typhone in retibus implicato; quia utcunque aliquando vasti, et insoliti rerum tumores sint (id quod Typhon sonat) sive intumescant maria, sive intumescant nubes, sive intumescat terra, sive alia, tamen rerum natura hujusmodi corporum exsuperantias atque insolentias reti inextricabili implicat et coërcet, et veluti catena adamantina devincit.

Quod autem inventio Cereris huic deo attribuitur, idque inter venationem; reliquis diis negatur, licet sedulo quærentibus et illud ipsum agentibus; monitum habet verum admodum et prudens; hoc est, ne rerum utilium ad vitam et cultum inventio, qualis fuit segetum, a philosophiis abstractis, tanquam diis majoribus, exspectetur, licet totis viribus in illud ipsum incumbant; sed tantummodo a Pane, id est, experientia sagaci et rerum mundi notitia universali, quæ etiam

casu quodam ac veluti inter venandum in hujusmodi inventa incidere solet.

Illud autem musices certamen, ejusque eventus, salutarem exhibet doctrinam, atque eam quæ rationi et judicio humano gestienti et se efferenti sobrietatis vincula injicere possit. Duplex enim videtur esse harmonia et quasi musica: altera providentiæ divinæ, altera rationis humanæ. Judicio enim humano, ac veluti auribus mortalium, administratio mundi et rerum, et judicia divina secretiora sonant aliquid durum et quasi absonum: quæ inscitia licet asininis auribus merito insigniatur, tamen et ipsæ illæ aures secreto, nec palam gestantur: neque enim hujusce rei deformitas a vulgo conspicitur aut notatur.

Postremo, minime mirum est, si nulli amores Pani attribuantur, præter conjugium Echus; mundus enim se ipso, atque in se rebus omnibus fruitur: qui amat autem, frui vult, neque in copia desiderio locus est. Itaque mundi amores esse nulli possunt, nec potiendi cupido, cum se ipso contentus sit, nisi fortasse sermones: ii sunt nympha, Echo, aut, si accuratiores sint, Syringa. Inter sermones autem, sive voces, excellenter ad conjugium mundi sumitur sola Echo; ea enim demum vera est philosophia, quæ mundi ipsius voces fidelissime reddit, et veluti dictante mundo conscripta est; et nihil aliud est, quam ejusdem simulacrum et reflexio, neque addit quicquam de proprio, sed tantum iterat et resonat. Ad mundi etiam sufficientiam et perfectionem pertinet, quod prolem non edat: ille enim per partes generat; per totum autem quomodo generare possit, cum corpus extra ipsum non sit. Nam de filia ejus putativa, muliercula illa, est sane ea adjectio quædam ad fabulam sapientissima; per illam enim repræsentantur eæ, quæ perpetuis temporibus passim vagantur, atque omnia implent, vaniloquæ de rerum natura doctrinæ, re ipsa infructuosæ, genere quasi subdititiæ, garrulitate vero interdum jucundæ, interdum molestæ et importunæ.

Fabula

venitur,

VII. PERSEUS, SIVE BELLUM.

PERSEUS traditur fuisse a Pallade missus ad obhæc in- truncandam Medusam, quæ populis plurimis ad occiin libro dentem in extremis Hiberiæ partibus maximæ calamisecun- tati fuit. Monstrum enim hoc tam dirum atque hor

do De

augmentis scienti

rendum fuit, ut aspectu solo homines in saxa verteret. Erat autem e Gorgonibus una ac sola mortalis Medusa; cum passivæ reliquæ non essent. Itaque Perseus, ad locuple. tam nobile facinus se comparans, arma ac dona a tribus tata. diis accepit: talares alas a Mercurio, a Plutone galeam,

arum,

aucta et

scutum a Pallade et speculum. Neque tamen, licet tanto apparatu instructus, ad Medusam recta perrexit: sed primum ad Græas divertit; eæ sorores ex altera parente Gorgonibus erant. Atque Grææ istæ canæ jam a nativitate erant et tanquam vetulæ. Oculus autem iis tantummodo et dens erat omnibus unicus, quos prout exire foras quamque contigerat, vicissim gestare, reversæ autem iterum deponere solebant: hunc itaque oculum, atque hunc dentem illæ Perseo commodarunt. Tum demum cum se abunde ad destinata perficienda instructum judicaret, ad Medusam properavit impiger et volans: illam autem dormientem offendit: neque tamen aspectui ejus (si evigilaret) se committere audebat, sed cervice reflexa, in speculum Palladis inspiciens, atque hoc modo ictus dirigens, caput ei abscidit. Ex sanguine autem Medusæ fuso statim Pegasus alatus emicuit. Caput autem abscissum Perseus in scutum Palladis inseruit, cui etiamnum sua mansit vis, ut ad ejus intuitum omnes ceu attoniti aut siderati obrigerent.

Fabula de belligerandi ratione et prudentia conficta videtur. Atque in ipsa de bello suscipiendo et de genere belli eligendo deliberatione, tria proponit præcepta sana et gravia, tanquam ex consilio Palladis. Primo ut de sujbugatione nationum finitimarum quis non admodum laboret. Neque enim eadem est patrimonii et imperii amplificandi ratio. Nam in possessionibus privatis vicinitas prædiorum spectatur: sed in propa

gando imperio occasio et belli conficiendi facilitas et fructus loco vicinitatis esse debent. Certe Romani, quo tempore occidentem versus vix ultra Liguriam penetraverant, orientis provincias usque ad montem Taurum armis et imperio complexi sunt. Itaque Perseus, licet orientalis, tamen longinquam expeditionem usque ad extrema occidentis minime detrectavit. Secundo, curæ esse debet, ut justa et honorifica subsit belli causa: id enim et alacritatem tum militibus, tum populis impensas conferentibus addit: et societates aperit et conciliat, et plurimas denique commoditates habet. Nulla autem belli causa magis pia sit, quam debellatio tyrannidis, sub qua populus succumbit, et prosternitur sine animis et vigore, tanquam sub aspectu Medusæ. Tertio, prudenter additur, quod cum tres Gorgones fuerint (per quas bella repræsentantur) Perseus illam delegerit, quæ fuerit mortalis; hoc est, bellum ejus conditionis, quod confici et ad exitum perduci posset, nec vastas aut infinitas spes persecutus est. Instructio autem Persei ea est, quæ ad bellum unice confert et fortunam fere trahit. Accepit enim celeritatem a Mercurio, occultationem consiliorum ab Orco, et providentiam a Pallade. Neque caret allegoria, eaque prudentissima, quod alæ illæ celeritatis talares, non axillares fuerint, atque pedibus, non humeris additæ: quia non tam in primis belli aggressibus, quam in eis quæ sequuntur, et primis subsidio sunt, celeritas requiritur: nullus enim error in bellis magis frequens est, quam quod prosecutiones et subsidiarii impetus initiorum alacritati non respondent. Etiam illa providentia divisio (nam de galea Plutonis, quæ homines invisibiles reddere solebat, parabola manifesta est) ingeniosa videtur, de scuto et speculo; neque enim ea providentia solum adhibenda est, quæ cavet instar scuti, sed illa altera, per quam hostium vires, et motus, et consilia cernuntur, instar speculi Palladis. Verum Perseo, utcunque copiis aut animis instructo, restat aliud quiddam maximi per omnia momenti antequam incipiatur bellum, nimirum ut divertat ad Græas. Grææ autem proditiones sunt, bellorum scilicet sorores, non ger

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »