Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Quid autem hoc ab illo differt, si caussa religionis descendat, et præcipitetur, ad crudelia et execrabilia scelera, principes trucidandi, in populorum vitas grassandi, et imperia funditus evertendi? Videtur quidem hoc perinde esse, ac si quis descendentem faciat Spiritum sanctum, in specie, non columbæ, sed vulturis, aut corvi; aut ex navi ecclesiæ erigeret vexillum piratarum et assassinorum: quocirca justum est, et id ipsum necessitas temporum flagitat, ut ecclesia doctrina sua et decretis suis; principes gladio; omnesque literæ, seu religiosæ sint, seu morales, caduceo suo; in barathrum inferni damnent, et detrudant in secula, hujusmodi facta, et doctrinas, iis auctoritatem aliquam tribuentes; ut magna ex parte jam pridem factum est. Certe optandum esset, ut in omnibus circa religionem consiliis ante oculos hominum præfigeretur monitum illud apostoli: Ira hominis non implet justitiam Dei. Atque, ut verum dicamus, optime et prudentissime observatum est ab uno ex patribus, profundæ sapientiæ viro; nec minus ingenue, et sincere, ab eodem prolatum, et evulgatum: Eos, qui conscientias premi, iisque vim inferri suadent, sub illo dogmate cupiditates suas subtexere, illamque rem sua interesse, putare.

[ocr errors]

IV. DE VINDICTA.

VINDICTA agrestis quædam justitia est; quæ, quo magis in humana natura serpit, eo fortius legibus severis est evellenda. Etenim injuria illata legem tantummodo violat; at reposita, legem auctoritate sua plane spoliat. Certe, in vindicanda injuria, æqualem se quis inimico suo sistit; in remittenda vero, superiorem: regium enim est, ignoscere. Equidem memini dixisse Salomonem, Honori est homini, offensas præterire. Quod jam præteriit, in integrum restitui non potest; at prudentes sat habent præsentia et futura curare. Nugantur igitur, et se frustra conturbant, qui præteritarum rerum satagunt. Injuriam nemo, injuriæ ipsius causa, infert; verum ut ex ea lucri aliquid, aut voluptatis, aut honoris, sibi conciliet: cur igitur cuipiam succenseam, quod se potius quam me diligat? Quod si quis ex malignitate mera fit

injuriosus; quid tum? etiam spina et rubus pungunt et lacerant, quia natura sua utuntur. Vindictæ præcipue excusationem merentur in iis injuriis, de quibus lege cautum non est. At simul prospiciat quis, ut genus vindictæ ejusmodi sit, quod non sit legi obnoxium. Alias ipse sibi pœnam conduplicat, inimicus vero lucrum facit. Sunt qui, inter sumendam vindictam, cupiunt ut læsi intelligant unde malum illud sibi ingruerit. Nempe generosior est iste affectus: siquidem videntur illi non tam ipsa ultione delectari, quam ut læsum facti sui pœniteat. At vili ingenio præditi, et malitiosi, instar sagittarum sunt, quæ per tenebras volant. Magnus dux Florentiæ Cosmus acutissimum telum vibravit in amicos perfidos, aut incuriosos. Legimus (inquit) et mandatum habemus, ut inimicis nostris ignoscamus; at nuspiam legitur, astringi nos ad ignoscendum amicis: verum Spiritus Job loquitur meliora: Numnam (inquit) de manu Dei bona accipiemus, neque mala itidem quandoque sustinebimus? Quod etiam, aliquo modo, de amicis dici par est. Hoc certissimum est, hominem, qui vindictæ studet, sua vulnera refricare, quæ alias, sibi relicta, sanari et consolidari potuissent. Ultiones publicæ, maxima ex parte, prospere cedunt: quales erant, propter cædem Cæsaris, cædem Pertinacis, cædem Henrici quarti magni illius Galliæ regis, et aliorum complurium. At in vindictis privatis hoc minime tenet. Quin potius, homines vindicativi vitam fere agunt veneficarum, quæ ut aliis sunt exitiabiles, ita ipsæ plerunque exitum infaustum sortiuntur.

V. DE REBUS ADVERSIS.

GRANDE prorsus sonabat Seneca, more Stoicorum, cum diceret: Bona rerum secundarum optabilia, adversarum mirabilia. Certe si miraculum recte ponatur illud, quod naturam superat, cernuntur miracula maxime in calamitatibus. At priorem illam sententiam magniloquentia superat alterum ex ejus dictis; et excelsius quiddam est, quam ethnico conveniat: Vere magnum, habere fragilitatem hominis, securitatem Dei. Sane hoc dictum in poësi fuisset tolerabilius, ubi transcendentia

ista magis probantur. Ac, ut verum dicamus, poëtæ hoc intactum non reliquerunt. Eadem enim fere res est, quæ adumbratur in portentoso illo poëtarum antiquorum commento; quod mysterio videtur non carere; imo et statum Christianum non obscure referre; nimirum de Hercule; qui cum ad solvenda Promethei vincula proficisceretur (in Prometheo autem figura naturæ humanæ repræsentatur) oceani longitudinem in poculo figulino emensus est; ubi ad vivum Christiana constantia depingitur, quæ in fragili carnis testa per mundi fluctus, undique circumfusos, navigat. Verum ut a granditate verborum ad mediocritatem descendamus; rerum secundarum præcipua virtus est temperantia, adversarum fortitudo; quæ in moralibus reputatur pro virtute maxime heroica. Quin et res prosperæ, ad Veteris Testamenti benedictiones; adversæ, ad Novi beatitudines pertinent: quæ et re ipsa majores sunt, et clariorem divini favorisrevelationem exhibent. Attamen etiam in Veteri Testamento si lyræ Davidis aures præbeas, plures invenias threnos, quam exsultationes; Spiritus autem sancti calamus diffusius tractavit Jobi afflictiones, quam felicitatem Salomonis. Res prosperæ non sine plurimis timoribus et molestiis transeunt; adversæ itidem suis solatiis et spe non vacant. Videmus certe in acupictis, melius placere, cum imagines coloris lucidioris sunt, stamen autem telæ, coloris magis opaci, quam cum stamen ipsum splendidius est, imagines autem tenebrosiores. Judicium igitur capi potest, quid cordi magis volupe sit, ex eo, quod oculos magis delectat. Habet certe virtus simile quiddam odoramentis quibusdam pretiosis, quæ fragrantissima sunt, aut incensa, aut tusa. Nam fortuna prospera potissimum vitia hominum indicat, adversa virtutes.

VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE.

DISSIMULATIO est artium civilium compendium quoddam, et pars infirmior: etenim, et ingenium acre, et robur animi constans, ad hoc requiritur, ut quis sciat, quando verum proferendum sit, atque id facere

audeat. Itaque inter inferiores politicos reponuntur, qui magni sunt simulatores.

Quod discrimen bene apud Tacitum, Cæsarem AuEtenim gustum inter, et Tiberium, adnotatum est.

de Livia sic ait: quod esset cum artibus mariti, et simulatione filii, bene composita. Artes imperii Augusto, simulationem Tiberio attribuens. Idem alibi hisce verbis Mucianum inducit, Vespasianum ad arma contra Vitellium sumenda hortantem: Non adversus Augusti acerrimam mentem, nec adversus Tiberii cautissimam senectutem insurgimus. Quare hæ facultates, artium civilium, et simulationum, sunt prorsus distinguendæ. Esto igitur, ut sit felicis ita quisquam acuminis, tantæque perspicaciæ, ut distinguere queat, quæ palam facienda, quæ occultanda, quæ tanquam in crepusculo producenda, temporum etiam et personarum ratione pensitata (quæ revera artes sunt politicæ et civiles, ut Tacitus eas recte appellat) huic dissimulatio impedimento erit. Quod siquis ad hunc judicii et discretionis gradum ascendere non valeat, ei relinquitur tanquam tutissimum, ut sit tectus et dissimulator. Ubi enim in singulis non datur eligere, ibi in omnibus caute insistere tutissimum est; cæcutientibus enim lente movendum. Sane ubique reperias homines rerum tractandarum peritissimos, omnes fere candorem, ingenuitatem, et veracitatem, in negotiis præ se tulisse: verum simul erant, tanquam equi, bene docti et domiti, qui subito se sistere, et se vertere, norant. Quod si necessitas quædam ingruat, dissimulationem profundam postulans, tunc quidem opinio et fama, de bona fide et veracitate eorum præconcepta, eos reddit prorsus invisibiles.

Consilia et mentem tegendi, aut velandi, gradus sunt tres. Primus est, taciturnitas, cum quis sensus animi sui premit, adeoque relinquit in æquilibrio, ut, in quam partem propendeat, nemo facile conjecerit. Secundus dissimulatio in negativa, cum quis ex composito signa quædam et indicia jacit, se non eum esse, qui revera est. Tertius simulatio in affirmativa, cum quis aperte fingit et prætexit, se eum esse, qui revera

non est.

Quantum ad primum horum, taciturnitatem scilicet; ea est certe virtus confessoris. Atque profecto, vir taciturnus multas audit confessiones; quis enim garrulo, et loquaci, pectus suum recludet? Quod si quis famam habeat viri taciturni, facile aliorum animos reserabit; sicut aër clausus opertum sugit: atque veluti delicta confiteri, non ad aliquem finem collimat, qui ad res civiles tendit, sed ad conscientiam sublevandam ; ita certe homines taciturni ad multarum rerum notitiam, simili de causa, perveniunt; dum homines, non tam impertire, quam exonerare animum suum cupiant. Ut paucis dicamus, mysteria silentibus debentur. Præterea, si verum loquamur, etiam in animo, æque ac in corpore, deformis et invenusta est nuditas: neque parvam addit reverentiam consiliis et factis hominum, si minus pateant. At loquaces et futiles, etiam plerunque leves sunt, et creduli. Qui enim eloquitur quæ scit, effutiet etiam quæ nescit. Ponatur igitur pro certo, habitum taciturnitatis virtutem esse politicam et moralem. Sed et illud addendum est, bonum esse homini, ut vultus suus linguæ officium non præripiat. Nam, revelatio animi ex vultu, aut gestu, magnus est defectus, et quædam quasi proditio: eo magis, quod sæpenumero plus notatur, et fidem facit, quam verba.

Quantum ad secundum, dissimulationem scilicet: ex necessitate quadam illa taciturnitatem sequitur. Adeo ut qui tectus esse vult, dissimulator aliquatenus vel nolens evadat. Etenim astutiores sunt homines, quam ut patiantur aliquem in æquilibrio se continere absque aliqua in alteram partem inclinationis suæ declaratione. Ita quæstionibus subtilibus eum obsidebunt, et allicient, et excutient, ut, nisi obfirmato et absurdo silentio se quis muniat, necesse ei fuerit se nonnihil prodere: quinetiam si hoc non fecerit, ex silentio ipso aliquid conjecturæ capient non minus, quam ex verbis. Quod vero ad æquivocationes, et oracula verborum attinet, non poterunt illa diu valere. Ita ut nemo tectus esse queat, nisi aliquem dissimulationis gradum sibi indulgeat: quæ nihil aliud est, quam silentii quædam appendix, aut limbus.

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »