Imágenes de páginas
PDF
EPUB

majestatem cœlestem, nullum attributum divinum advocabat et testabatur; sed Stygem, fluvium quendam apud inferos, qui atria Ditis, multis spiris interfusus, cingebat. Hæc enim formula sacramenti sola, neque præter eam alia quæpiam firma habita est et inviolabilis: scilicet incumbebat pœna perjurii, diis imprimis metuenda, ut qui fefellisset, ad deorum convivia per certa annorum spatia non accederet.

Fabula de fœderibus et pactis principum conficta videtur: in quibus illud nimio plus, quam oporteret, verum est, fœdera, quacunque solennitate et religione juramenti munita, parum firma esse; adeo ut fere ad existimationem quandam, et famam, et ceremoniam magis, quam ad fidem, et securitatem, et effectum adhibeantur. Quin si accesserint etiam affinitatis vincula, veluti sacramenta naturæ, si merita mutua, tamen omnia infra ambitionem, et utilitatem, et dominationis licentiam esse, apud plerosque reperiuntur. Tanto magis, quod principibus facile sit, per prætextus varios et speciosos, cupiditates suas et fidem minus sinceram (nemine rerum arbitro, cui ratio sit reddenda) tueri et velare. Itaque unum assumitur verum et proprium fidei firmamentum, neque illud divinitas aliqua cœlestis: ea est necessitas (magnum potentibus numen) et periculum status, et communicatio utilitatis. Necessitas autem per Stygem eleganter repræsentatur, flumen fatale et irremeabile. Atque hoc numen advocavit ad fœdera Iphicrates Atheniensis, qui quoniam inventus est, qui ea aperte loqueretur, quæ plerique tacite animo volvunt, non abs re sit, ipsius verba referre. Is cum Lacedæmonios varias cautiones, et sanctiones, et fœderum firmamenta et vincula excogitare et proponere animadverteret, interfatus: Unum (inquit) Lacedæmonii, nobis vobiscum vinculum, et securitatis ratio esse possit, si plane demonstretis, vos ea nobis concessisse, et inter manus posuisse, ut vobis facultas lædendi nos, si maxime velletis, minime suppetere possit. Itaque si facultas lædendi、 sublata sit, aut si ex fœdere rupto periculum ingruat perditionis, aut diminutionis status, aut vectigalium, tum demum fœdera rata et sancta, et tanquam juramento Stygis confirmata censeri possint: cum metus

subsit interdicti illius et suspensionis a conviviis deorum; sub quo nomine imperii jura et prærogativæ, et affluentia et felicitas antiquis significantur.

VI. PAN, SIVE NATURA.

venitur,

do De

scienti

arum,

aucta

et locu

ANTIQUI universam naturam sub persona Panis di- Fabula ligentissime descripserunt; hujus generationem in hæc indubio relinquunt. Alii enim asserunt eum a Mercu-in libro rio genitum; alii longe aliam generationis formam ei secuntribuunt; aiunt enim procos universos cum Penelope augrem habuisse, ex quo promiscuo concubitu Pana com- mentis munem filium ortum esse. Atque in hac posteriore narratione, proculdubio, aliqui ex recentioribus veteri fabulæ nomen Penelopes imposuere, quod et frequen- pletata. ter faciunt, cum narrationes antiquiores ad personas et nomina juniora traducunt, idque quandoque absurde et insulse; ut hic cernere est; cum Pan ex antiquissimis diis, et longe ante tempora Ulyssis fuerit, atque insuper Penelope ob matronalem castitatem antiquitati venerabilis haberetur. Neque prætermittenda est tertia illa generationis explicatio: quidam enim prodiderunt eum Jovis et Hybreos, id est, contumeliæ, filium fuisse. Utcunque orto, Parcæ illi sorores fuisse perhibentur. Effigies autem Panis talis ab antiquitate describitur: cornutus, cornibus usque ad cœlum fastigiatis, corpore toto hispidus et villosus, barba imprimis promissa. Figura biformis, humana quoad superiora, sed semifera, et in capræ pedes desinens. Gestabat autem insignia potestatis, sinistra fistulam, ex septem calamis compactam; dextra pedum, sive lignum, superius curvum et inflexum; induebatur autem chlamyde ex pelle pardalis. Potestates ei et munera hujusmodi attribuuntur, ut sit deus venatorum, etiam pastorum, et in universum ruricolarum : præses item montium: erat etiam proximus Mercurio nuncius deorum. Habebatur insuper dux et imperator nympharum, quæ circa eum perpetuo choreas ducere et tripudiare solebant: comitabantur et Satyri, et his seniores Sileni. Habebat etiam potestatem terrores immittendi, præsertim inanes, et superstitiosos,

qui et Panici vocati sunt. Res gestæ autem ejus non multæ memorantur: illud præcipuum, quod Cupidinem provocavit ad luctam, a quo etiam in certamine victus est. Etiam Typhonem gigantem retibus implicavit et cohibuit: atque narrant insuper, cum Ceres, mosta et ob raptam Proserpinam indignata, se abscondisset, atque dii omnes ad eam investigandam magnopere incubuissent, et se per varias vias dispertiti essent; Pani solummodo ex felicitate quadam contigisse ut inter venandum eam inveniret et indicaret. Ausus est quoque cum Apolline de victoria musices decertare, atque etiam, Mida judice, prælatus est: ob quod judicium Midas asininas aures tulit, sed clam et secreto. Amores Panis nulli referuntur, aut saltem admodum rari, quod mirum inter turbam deorum, prorsus tam profuse amatoriam, videri possit. Illud solummodo ei datur, quod Echo adamaret, quæ etiam uxor ejus habita est, atque unam etiam nympham, Syringam nomine, in quam, propter iram et vindictam Cupidinis (quem ad luctam provocare non reveritus esset) incensus est. Neque etiam prolem ullam suscepit (quod similiter mirum est, cum dii, præsertim masculi, prolifici admodum essent) nisi quod ei tribuatur tanquam filia, muliercula quædam ancilla, Iambe nomine, quæ ridiculis narratiunculis oblectare hospites solebat; ejusque proles ex conjuge Echo esse, a nonnullis existimabatur.

Fabula nobilis, si quæ alia, atque naturæ arcanis et mysteriis gravida, et quasi distenta.

Pan (ut et nomen ipsum etiam sonat) universitatem rerum, sive naturam, repræsentat et proponit. De hujus origine duplex omnino sententia est; atque adeo esse potest: aut enim a Mercurio est, verbo scilicet divino (quod et sacræ literæ extra controversiam ponunt, et philosophis iis, qui magis divini habiti sunt, visum est) aut ex confusis rerum seminibus. Qui enim unum rerum principium posuerunt, aut ad Deum illud retulerunt; aut si materiatum principium volunt, illud tamen potentia varium asseruerunt: adeo ut omnis hujusmodi controversia ad illam distributionem reducatur, ut mundus sit, vel a Mercurio, vel a procis omnibus.

Namque canebat uti magnum per inane coacta Semina terrarumque, animæque, marisque fuissent, Et liquidi simul ignis: ut his exordia primis Omnia, et ipse tener mundi concreverit orbis. Tertia autem generatio Panis ejusmodi est, ut videantur Græci aliquid de Hebræorum mysteriis, vel per Ægyptios internuncios, vel utcunque, inaudivisse; pertinet enim ad statum mundi non in meris natalibus suis, sed post lapsum Adami, morti et corruptioni expositum et obnoxium factum. Ille enim status Dei et peccati proles fuit, ac manet. Itaque triplex ista narratio de generatione Panis etiam vera videri possit, si rite et rebus et temporibus distinguatur: nam iste Pan, quem intuemur et contemplamur, ac nimio plus quam oportet colimus, ex verbo divino, mediante confusa materia (quæ et ipsa a Deo creata erat) et subintrante prævaricatione et corruptione, ortum habet.

Naturæ rerum, fata rerum, sorores vere perhibentur et ponuntur; naturalium siquidem causarum catenæ ortus rerum, et durationes, et interitus, et depressiones, et eminentias, et labores, felicitates, et fata denique omnia, quæ rebus accidere possunt, trahunt.

Cornua autem mundo attribuuntur. Quod cornua hujusmodi ab imo latiora, ad verticem acuta sint; id eo spectat, quod omnis rerum natura instar pyramidis acuta sit: individua enim infinita sunt; ea colliguntur in species et ipsas multiplices; species rursus insurgunt in genera; atque hæc quoque ascendendo in magis generalia contrahuntur, ut tandem natura tanquam in unum coire videatur. Neque mirum est Panis cornua etiam cœlum ferire; cum summitates naturæ sive ideæ universales etiam ad divina quodammodo pertingant. Paratus enim et propinquus est transitus a metaphysica ad theologiam naturalem.

Corpus autem naturæ elegantissime et verissime depingitur hirsutum, propter rerum radios; radii enim sunt tanquam naturæ crines, sive villi, atque omnia fere vel magis vel minus radiosa sunt; quod in facultate visus manifestissimum est, nec minus in omni

Virg.
Ecl. vi.

31.

virtute et operatione ad distans; quicquid enim operatur ad distans, id etiam radios emittere recte dici potest; sed maxime omnium prominet barba Panis, quia radii corporum cœlestium maxime ex longinquo operantur et penetrant. Quin et Sol, quando, parte superiore ejus nube obvoluta, radii inferius erumpunt, ad aspectum barbatus cernitur.

Etiam corpus naturæ rectissime describitur biforme, ob differentiam corporum superiorum et inferiorum. Illa enim, ob pulchritudinem et motus æquabilitatem et constantiam, necnon imperium in terram et terrestria, merito sub humana figura repræsentantur: hæc autem, ob perturbationem et motus incompositos et quod a cœlestibus regantur, bruti animalis figura contenta esse possunt. Eadem corporis descriptio pertinet ad participationem specierum. Nulla enim natura simplex videri potest, sed tanquam ex duobus participans et concreta. Habet enim homo nonnihil ex bruto, brutum nonnihil ex planta, planta nonnihil ex corpore inanimato, omniaque revera biformia sunt et ex specie superiore et inferiore compacta. Acutissima autem est allegoria de pedibus capræ, propter motum ascensionis corporum terrestrium versus regiones aëris et cœli: capra enim animal scansorium est, eaque e rupibus pendere, atque in præcipitiis hærere amat; quod etiam res, licet inferiori globo destinatæ, miris modis faciunt, ut in nubibus et meteoris manifestissimum est.

Insignia autem in manibus Panis duplicia. Alterum harmoniæ, alterum imperii. Fistula enim ex septem calamis concentum rerum et harmoniam, sive concordiam cum discordia mistam, quæ ex septem stellarum errantium motu conficitur, evidenter ostendit. Pedum autem illud etiam nobilis translatio est ; propter vias naturæ partim rectas, partim obliquas. Præcipue autem lignum, sive verga, versus superiorem partem curva est; quia omnia providentiæ divinæ opera in mundo fere per ambages et circuitus fiunt; ut aliud agi videri possit, aliud interim revera agatur; ut Josephi venditio in Ægyptum, et similia. Quinetiam in regimine humano omni prudentiore, qui ad gubernacula

« AnteriorContinuar »