Imágenes de páginas
PDF
EPUB

DE

SAPIENTIA VETERUM.

I. CASSANDRA, SIVE PARRHESIA.

NARRANT Cassandram ab Apolline adamatam fuisse, atque variis artificiis ejus desideria elusisse, spes nihilominus fovisse quousque donum divinationis ab eo extorsisset; tum vero, nactam quod ab initio dissimulatione sua quæsivisset, preces ejus aperte rejecisse: illum, cum quod temere largitus erat nullo modo revocare posset, et tamen vindicta arderet, nec fœminæ callidæ ludibrio esse vellet, muneri suo pœnam addidisse; ut illa quidem vera semper prædiceret, sed nemo ei crederet: itaque vaticiniis ejus veritas affuit; fides defuit: quod illa perpetuo experta est etiam in excidio patriæ suæ, de qua sæpius monuerat, nemine auscultante aut credente.

Fabula de intempestiva et inutili libertate consiliorum et monitorum conficta videtur: qui enim ingenio sunt pervicaci et aspero, nec se Apollini, id est, deo harmoniæ, submittere volunt, ut rerum módos et mensuras, sermonumque veluti tonos acutos et graves, aurium etiam magis peritarum et magis vulgarium differentias, tempora denique tum loquendi, tum silendi, ediscant et observent; licet sint prudentes et liberi, et consilia afferant sana et bona, nunquam tamen fere suasu et impetu suo proficiunt, neque ad res tractandes efficaces sunt; sed potius exitium eis, apud quos se ingerunt, maturant, et tum demum post calamitatem et eventum ut vates et in longum prospicientes celebrantur. Atque hujus rei exemplum eminet in M. Catone Uticensi. Ille enim interitum patriæ, et tyrannidem primo ex conspiratione, deinde ex contentione

Cæsaris cum Pompeio secutam, diu ante, tanquam e specula prævidit, et tanquam ex oraculo prædixit: sed nil profecit interim, verum obfuit potius, et mala patriæ acceleravit. Id quod prudenter advertit, et eleganter describit M. Cicero, cum ad amicum ita scribat: Cato optime sentit, sed nocet interdum reipublicæ: loquitur enim tanquam in republica Platonis, non tanquam in fæce Romuli.

II. TYPHON, SIVE REBEllis.

NARRANT poëtæ Junonem, indignatam quod Jupiter Palladem ex sese sine ea peperisset, omnes deos atque deas precibus fatigasse, ut ipsa etiam sine Jove partum ederet: et postquam violentiæ et importunitati ejus annuissent, terram illa concussit, ex quo motu Typhon natus est, monstrum ingens et horrendum. Ille serpenti veluti nutritio datus est, ut ab eo aleretur. Nec mora, postquam adolevisset, quin bellum Jovi moveret. In eo conflictu Jupiter in potestatem gigantis venit, qui illum, in humeros sublatum, in regionem remotam et obscuram transportavit, et concisis nervis et manuum et pedum, et secum abreptis, mancum et mutilatum reliquit. Mercurius autem nervos Jovis Typhoni suffuratus est, atque eos Jovi restituit. Jupiter confirmatus, belluam rursus impetiit; ac primum fulmine vulneravit, ex cujus sanguine serpentes nati sunt. Tum demum ruentem et fugientem (Etnam super eum jaculatus) mole montis oppressit.

Fabula de fortuna regum varia et rebellionibus, quæ in monarchiis quandoque evenire consueverunt, conficta est. Reges enim regnis suis, ut Jupiter Junoni, veluti matrimonii vinculo juncti recte censentur: sed accidit nonnunquam ut imperandi consuetudine depravati, et in tyrannidem vergentes, omnia ad se trahant, et, contempto ordinum et senatus sui consensu, ex sese pariant: id est, ex arbitrio proprio et imperio mero cuncta administrent. Id populi ægre ferentes, et ipsi moliuntur coput aliquod rerum ex sese creare et extollere. Ea res ex occulta solicitatione nobilium et procerum fere iniţia sumit, quibus conniventibus, tum

populi suscitatio tentatur; ex qua tumor quidam rerum (per Typhonis infantiam significatus) sequitur. Atque iste rerum status ab insita plebis pravitate et natura maligna (serpente regibus infestissimo) nutricatur. Defectione autem viribus coalita, postremo res in apertam rebellionem erumpit; quæ, quia infinita mala et regibus et populis infligit, sub dira illa Typhonis effigie repræsentatur, in qua centum capita ob divisas potestates, ora flammantia ob incendia, anguium cingula ob pestilentias (præsertim in obsidionibus) manus ferreæ ob cædes, ungues aquilini ob rapinas, corpus plumis contectum ob perpetuos rumores, et nuncios et trepidationes, et hujusmodi. Atque interdum rebelliones. istæ tam prævalidæ sunt, ut reges cogantur, tanquam a rebellibus transportati, relictis regni sedibus et urbibus primariis, vires contrahere, et in remotam aliquam et obscuram provinciam ditionis suæ se recipere, nervis et pecuniarum et majestatis accisis: sed tamen non ita multo post, fortunam prudenter tolerantes, virtute et industria Mercurii nervos recipiunt, hoc est, affabiles facti, et per edicta prudentia, et sermones benignos, reconciliatis subditorum animis et voluntatibus, tandem alacritatem ad impensas conferendas, et novum auctoritatis vigorem excitant. Nihilominus, prudentes et cauti, aleam fortunæ tentare plerumque nolunt, et a pugna abstinent; sed tamen operam dant ut aliquo facinore memorabili existimationem rebellium frangant. Quod si ex voto succedat, illi, vulneris accepti conscii, et rerum suarum trepidi, primo ad fractas et inanes minas, veluti serpentum sibilos, se vertunt: deinde, rebus desperatis, fugam capessunt. Atque tum demum, postquam ruere incipiant, tutum est et tempestivum regibus copiis, et universa mole regni, tanquam Ætna monte, eos persequi et opprimere.

III. CYCLOPES, SIVE MINISTRI TERRORIS.

NARRANT Cyclopes ob feritatem et immanitatem primo a Jove in Tartarum detrusos, et perpetuo carceri adjudicatos fuisse: verum postea Tellus Jovi persuasit,

ei non abs re fore, si eos vinculis liberaret, et eorum opera ad fulmina fabricanda uteretur. Quod et factum est, atque illi officiosi et industrii fulmina atque alia terroris instrumenta assiduo opere et minaci strepitu fecerunt. Tempore autem labente evenit, ut Jupiter Esculapio Apollinis filio succenseret, ob hominem medicina a morte excitatum; iram autem tegens (quia parum justa indignandi causa suberat ob facinus pium et celebre) Cyclopes in eum secreto instigavit, qui, nihil cunctati, fulmine eum interemere: in cujus rei vindictam, Apollo, Jove non prohibente, sagittis eos confecit.

Fabula ad regum facta pertinere videtur. Illi enim ministros sævos, et sanguinarios, et exactores, primo suppliciis afficiunt, et a rebus summovent: postea, ex consilio Telluris, id est, ignobili et parum honorifico, prævalente utilitate, eos rursus adhibent, sicubi aut executionum severitate aut exactionum acerbitate opus est. Illi, natura truces, et ex priore fortuna exasperati, et satis sentientes quid ab illis exspectetur, miram diligentiam in hujusmodi rebus præstant; sed parum cauti, et ad gratiam ineundam et aucupandam præci pites, aliquando ex secretis principum nutibus et incertis mandatis invidiosam aliquam executionem peragunt. Principes autem invidiam declinantes, et satis gnari hujusmodi instrumenta nunquam sibi defutura, eos destituunt: et propinquis et amicis eorum, qui pœnas subierunt, atque horum delationibus et vindictæ, et odio populari eos relinquunt, unde magno plausu, ex prosperis in reges votis et acclamationibus, sero magis quam immerito pereunt.

IV. NARCISSUS, SIVE PHILAUTIA.

NARCISSUS fuisse traditur forma et venustate mirabilis, sed suberat superbia ingens, et fastidium intolerandum. Itaque cum sibi placeret, alios despiceret, vitam egit solitariam in sylvis et venationibus, cum paucis comitibus, quibus ipse omnia erat. Assectabatur etiam eum ubique nympha Echo. In hoc vitæ instituto fatale ei erat ad fontem quendam limpidum

venire, et juxta eum sub æstum media diei decumbere. Cum autem in aqua imaginem propriam aspexisset, in contemplationem sui, ac deinde in admirationem effusus et raptus, nullo modo ab hujusmodi spectro et simulacro distrahi poterat; sed perpetuo defixus obtorpuit ; ac tandem in florem nominis sui conversus est; qui flos ineunte vere se ostendit, et diis inferis, Plutoni, Proserpinæ, et Eumenidibus sacer est.

Fabula illorum et ingenia et fortunas repræsentare videtur, qui, sive ob formam, sive ob aliquas alias dotes, quibus ab ipsa natura, nulla accedente industria propria, ornati et insigniti sunt, effuse seipsos amant, et quasi depereunt. Cum hoc enim animi statu conjunctum fere est, ut non multum in publico, aut in rebus civilibus versentur; cum in eo vitæ genere necesse sit occurrere multos neglectus et vilipendia, quæ animos eorum dejicere et turbare possint. Itaque vitam plerumque degunt solitariam, et privatam, et umbratilem, cum perpauco comitum delectu, eoque ex iis, qui illos maguopere colere et admirari videntur, quique illis veluti echo in omnibus dictis suis assentantur, et verborum obsequia præstant. Ex hac consuetudine depravatos et inflatos, et tandem admiratione sui ipsius attonitos, mira occupat desidia et inertia, ut prorsus torpeant, et omni vigore et alacritate destituantur. Elegantur autem sumitur flos vernus ad hujusmodi ingeniorum similitudinem, cum illa ingenia sub initia sua floreant et celebrentur, sed ætate confirmata exspectationem de iis conceptam destituant et frustrentur. Eodem pertinet, quod flos ille diis inferis sacer sit; quia homines talis indolis ad omnia inutiles prorsus evadunt. Quicquid autem nullum ex se fructum edit, sed (veluti vią navis in mari) transit et labitur, id apud antiquos umbris et diis inferis consecrari solebat.

V. STYX, SIVE FŒDERA.

PERVULGATA est narratio, et in compluribus fabulis interponitur, de unico illo juramento, quo dii superi se obstringere solebant, cum pœnitentiæ locum sibi nullo modo relinqui volebant. Illud juramentum nullam

« AnteriorContinuar »