Imágenes de páginas
PDF
EPUB

LVI. DE VICISSITUDINE Rerum.

SALOMON inquit, Nihil novum super terram. Itaque quemadmodum Plato opinatus est: Omnem scientiam nihil aliud esse, quam reminiscentiam; sic Salomon pronunciat: Omnem novitatem nihil aliud esse, quam oblivionem. Ex quo cernere possis, fluvium Lethes non minus super terram, quam subter terram, decurrere. Astrologus quidam abstrusus, et parum notus, asserit : Nisi in causa fuissent res duæ constantes (una, quod stellæ fixæ æqualem inter se distantiam perpetuo servent; nec unquam propius sibi invicem accedant, aut longius a se abscedant: altera, quod motus diurnus non variet ne momentum quidem temporis) individuum aliquod durare non potuisset. Illud certum est, materiam in perpetuo fluxu esse, neque unquam consistere. Atqui magna illa lintea sepulchralia, quæ omnia oblivione involvunt, duo sunt; diluvia et terræ-motus. Quatenus ad conflagrationes et siccitates magnas, illæ populum penitus non absorbent, aut destruunt. Fabula Phaethontis brevitatem conflagrationis ad unius tantum diei spatium repræsentavit. Atque triennalis illa a pluvia cessatio, tempore Eliæ, particularis tantum fuit, et multos superstites reliquit. Incensiones illas loqueris, quæ per fulmina et fulgura apud Indias Orientales fiunt? Angustæ quidem sunt, nec magna spatia occupant. Pestilentias etiam prætereo, quia nec illæ totaliter absorbent. Verum in memoratis illis duabus calamitatibus (diluviorum et terræ-motuum) insuper notandum est ; reliquias populorum, quas emergere contigerit, plerunque homines rudes et montanos esse; quique temporum præteritorum memoriam posteris tradere non possint; adeo ut oblivio non minus omnia involvat, quam si nulli prorsus superstites remanerent. Si quis attente introspiciat Indorum Occidentalium conditionem, probabile reperiet eos populum juniorem esse et recentiorem, quam populos orbis veteris. At longe verisimilius est, desolationem illam, quæ illos olim invaserat, minime per terræ-motus factam (contra quam narrabat

sacerdos Ægyptius in colloquio cum Solone de insula Atlantide; eam scilicet a terræ-motu absorptam esse) sed potius per diluvium particulare. Terræ-motus enim in illis regionibus raro eveniunt. Verum e contraria parte tam immania plane et vasta habent flumina, ut fluvii Asia, Africæ, et Europæ, præ illis, instar rivulorum sint. Quin et Andes ipsorum, sive montes, nostris longe sunt altiores: unde credibile est, reliquias stirpis hominum apud eos, post tale diluvium particulare, conservatas fuisse. Quantum vero ad observationem Macciavelli; nimirum zelotypiam et æmulationem sectarum ad exstinguendam rerum memoriam multa molitam: qui Gregorio maguo notam inurit, ac si pro viribus suis antiquitates omnes ethnicorum supprimere annixus fuerit: non video certe, hujusmodi zelos aut notabile quidpiam efficere, aut diu durare : id quod liquet in successione Sabiniani, qui antiquitates easdem statim resuscitavit: tum vero prohibita, licet tenebris cooperta, obrepunt tamen, et suas nanciscuntur periodos.

Vicissitudines sive mutationes in globo superiori fusius in hoc sermone tractandæ non sunt. Forsitan annus magnus Platonis, nisi mundus ante dissolutioni esset destinatus, aliquem sortiri possit effectum: non in renovandis corporibus individuorum (id enim fumus et vanitas eorum est, qui opinantur, corpora cœlestia accuratioris in hæc inferiora habere influentias, quam revera habent) sed tantum in summis et massis rerum. Cometæ proculdubio aliquid operantur super easdem summas et massas rerum; verum homines ut nunc est indiligentes, aut curiosi circa eos sunt; eosque potius mirabundi spectant, atque itineraria eorundem conficiunt, quam effectus eorum prudenter et sobrie notant; præcipue effectus eorum comparativos; id est, cometa talis magnitudinis; talis coloris et lucis; conversionis radiorum; situs, quatenus ad regionem cœli; tempestatis anni; semitæ aut cursus; durationis; quales producat effectus.

Leviculum quiddam est, quod olim inaudiveram, neque tamen prorsus contemni volo, sed in observationem aliquam venire. Ferunt a Belgis notatum esse,

singulis septenis lustris, similem annorum temperaturam et tempestatem cœli velut in orbem redire : exempli gratia; magnas glacies, inundationes magnas, magnas siccitates, hiemes tepidas, æstates frigidiores; et similia. Vocant autem hujusmodi circulum annorum, Primam. Hoc autem ideo recenseo, quod, oculos in præterita conjiciens, hujusce rei inveni congruentiam; haud exactam sane, sed non multum discrepantem.

Verum transeamus a naturalibus ad humana. Maxima apud homines vicissitudo est illa sectarum et religionum. Hi enim orbes animis hominum maxime dominantur. Religio vera super petram ædificata est; reliquæ fluctibus temporum agitantur. Dicamus igitur de novarum sectarum causis; atque consilii aliquid circa eas inspergamus; quatenus humani ingenii infirmitas tantis revolutionibus moras injicere, aut remedia exhibere poterit.

Quando religio recepta discordiis laceratur, sanctitas item professorum labefactata est, et scandalo exposita; simulque tempora stupida, indocta, et barbara sunt; a novæ alicujus sectæ ortu merito metuendum; præcipue, si eo tempore ingenium aliquod intemperans, et paradoxa spirans, suboriatur. Quæ omnia tenuerunt, Mahometes cum legem suam promulgavit. Secta nova licet pullulet, duobus si destituatur adminiculis, ab ea non metuas; non enim late se diffundet. Primum est, imperii, sive auctoritatis stabilita, oppugnatio; nihil enim magis populare est, quam principatus et politias convellere. Alterum est, porta luxuriæ et voluptatibus aperta: hæreses enim speculativæ (qualis fuit olim Arianorum, et hodie Arminianorum) etsi in hominum ingenia miris modis operentur, statum tamen rerumpublicarum non magnopere concutient, nisi ex occasione motuum civilium. Modi tres sunt, quibus novæ sectæ plantantur; miraculis, eloquentia, et gladio. Equidem martyria inter miracula numero; quoniam vires naturæ humanæ excedere videntur: idem etiam facere licet de excelsa illa et admirabili vitæ sanctimonia. Certe non alia melior via est ad sectarum et schismatum ortus repellendos, quam abusuum reformatio; dissidiorum minorum pacificatio; leniter a principio procedere, et a

sanguinariis persecutionibus abstinere: schismatum denique coryphæos favoribus potius et dignitatibus mollire atque allicere, quam violentia et sævitia exacerbare.

Mutationes et vicissitudines in rebus bellicis haud paucæ sunt; sed præcipue in tribus versantur: in sede belli; in genere armorum; et in disciplina militari. Bella, antiquis temporibus, movere videbantur ex oriente potissimum in occidentem: etenim Persæ, Assyrii, Arabes, Scythæ (qui invasores erant) omnes orientales fuerunt. Verum est, Gallos fuisse occidentales; sed de duabus tantum ipsorum incursionibus legimus ; una in Gallo-Græciam, altera contra Romanos. Attamen oriens et occidens cœli climata non determinant; neque etiam belli motus ab oriente, aut ab occidente, aliquid certæ observationis recipiunt. Sed meridies et septentrio natura fixi sunt: atque raro in omni memoria invenitur, meridionales interiores invasisse septentrionales; sed e contra. Unde manifestum est, tractum mundi septentrionalem, natura ipsa, magis esse bellicosum; sive hoc ascribi possit hujus hemisphærii stellis; sive amplitudini continentium ad partes septentrionales, cum partes australes (quantum adhuc innotuit) maria fere occupant; sive (id quod manifestissimum est) frigoribus climatis borealis; nam hoc ipsum, absque alia causa quacunque, corpora indurat, spiritus inflammat: ut liquet in populo Araucensi; qui ad ulteriora austri positi, omnibus Peruviensibus fortitudine longe præcellunt.

Imperio aliquo magno labascente, et viribus fracto, pro certo bella exspectes. Etenim imperia magna, dum invigore sunt, copias nativas provinciarum enervant et destruunt, propriis cohortibus domi fidentia: cum autem et illæ deficiunt, omnia ruunt, atque aliis gentibus in prædam cedunt. Hoc evenit in declinatione imperii Romani; atque etiam in imperio occidentali, post Carolum magnum, cum aves singulæ plumas suas repeterent; atque simile quidpiam etiam imperio Hispano contingere possit, siquando viribus decideret. Ex altera parte, accessiones magnæ ditionum et uniones regnorum similiter bella suscitant: etenim, cum

status aliquis in potentiam majorem insurgit, similis est fluvio intumescenti, qui inundationem statim minatur; ut videre est in imperiis Romanorum, Turcarum, Hispanorum, et aliorum. Attende; cum mundus nationibus barbaris minus abundet, sed civiliores fere sunt; qui uxores temere non ducent, nec liberos progignent, nisi modum familiam alendi, aut saltem victum parandi, præviderint (ut fit in omnibus prope nationibus hodierno die, exceptis Tartaris) non ingruit periculum ab inundationibus aut migrationibus populorum: at cum populorum greges magni sunt, qui perpetuo sobolem suscipiunt, de fortunis et sustentatione sua in futurum minime soliciti; necessarium est, ut in seculo uno aut altero portionem aliquam multitudinis suæ exonerent; et novas sedes quærant, et sic alias nationes invadant; quod populi septentrionales veteres sorte facere solebaut sortes dantes, quæ pars domi maneret, quæ autem alio migraret. Cum gens aliqua, prius bellicosa, ad mollitiem et luxuriam degenerat, de bello certe esse possit; status enim tales plerunque, dum degenerant, opes accumulant; adeo ut præda invitet, et declinatio virium animet gentes alias ad eosdem invadendos.

Quantum ad armorum et telorum genus; illorum mutationes sub observationem vix cadunt: attamen et hæc ipsa periodos et vicissitudines suas sortiuntur. Pro certo enim est, tormenta ænea, apud urbem Oxydracarum in India, tempore Alexandri magni, cognita fuisse; eaque a Macedonibus, tonitrua, et fulgura, et operationes magicas, habita et appellata. Similiter indubitatum est usum pulveris pyrii, et tormentorum igneorum, Chinensibus, ante annos bis mille, innotuisse. Conditiones telorum, et mutationes in melius, hæ sunt. Primo, ut ad distantiam majorem feriant: id enim periculum ab hostili parte anticipat; quod certe tormenta et sclopeta majora præstant. Secundo, ut impetus eorum fortior et validior sit; in quo genere tormenta ignea arietationes omnes et antiquas machinas item superant. Tertio, ut usus eorum commodior et facilior sit; id quod etiam tormentis igneis majoribus competit: quæ omnibus tempestatibus idonea; vectura levia et mobilia sunt; et his similia.

« AnteriorContinuar »