Imágenes de páginas
PDF
EPUB

bus; tum elucescit virtus judicis in æquandis iis quæ sunt inæqualia; ut judicium suum veluti in area plana fundare possit. Qui fortiter emungit, elicit sanguinem; cumque torcular vini premitur fortius, vinum prodit acerbum, acinum sapiens. Itaque caveant sibi judices ab interpretationibus legum duris, et illationibus alte petitis. Neque enim pejor est tortura, quam tortura legum. Præcipue in legibus pœnalibus curæ iis esse debet, ne, quæ in terrorem latæ sunt, vertantur in rigorem neve in populum superinducant imbrem illum, de quo Scriptura: Pluet super eos laqueos. Etenim leges pœnales, si severe executioni demandentur, sunt similes imbri laqueorum, cadenti super populum. Itaque hujusmodi leges, si vel dormiverint diu, vel temporibus præsentibus minus quadrent, a judicibus prudentibus, in executione earum, reprimantur:

Judicis officium est, ut res, ita tempora rerum, etc. In causis capitalibus decet judices (quantum lex permittit) in judicio meminisse misericordiæ; et cum severitate exemplum, cum pietate personam intueri.

Quantum ad advocatos qui causas agunt; patientia et gravitas, in causis audiendis, justitiæ est pars essentialis, et judex nimium interloquens minime est cymbalum benesonans. Non laudi est judici, si primus aliquid in causa inveniat et arripiat, quod ab advocatis, suo tempore, melius audire potuisset: aut acumen ostentet in probationibus vel advocatorum perorationibus nimis cito interrumpendis; aut anticipet informationes quæstionibus, licet ad rem pertinentibus. Judicis partes in audiendo sunt quatuor: probationum seriem ordinare; advocatorum et testium prolixitatem, repetitionem, aut sermones extra rem, moderari; eorum, quæ allegata sunt, medullam, et quæ majoris momenti sunt, recapitulare, seligere, et inter se componere; et demum sententiam ferre. Quicquid ultra hæc est, nimium est; et oritur aut a gloriola et loquendi aviditate; aut ab audiendi impatientia; aut a memoriæ debilitate; aut a defectu attentionis sedatæ et æquabilis. Sæpenumero mirum est visu, quantum advocatorum audacia apud judices valeat; ubi contra judices

ad imitationem Dei (in cujus tribunali sedent) superbos comprimere, et humiles erigere deberent. Sed etiamnum magis mirum est, judices advocatis quibusdam præ cæteris immoderate et aperte favere. Quod necesse est ut merces advocatorum augeat et multiplicet, atque simul suspicionem corruptionis et obliqui ad judices aditus inducat. Debetur advocato a judice laus aliqua et commendatio, cum causæ bene aguntur et tractantur; præsertim, si causa sua cadat: hoc enim apud clientem existimationem advocati sui tuetur, et simul opinionem ejus de causa sua prosternit. Debetur etiam reipublicæ reprehensio advocatorum moderata; ubi callida nimis præstant consilia; aut supina apparet negligentia, aut levis informatio, aut indecora importunitas, aut impudens defensio. Advocatus autem illud tribuat judici, ne illi obstrepat, aut se rursus in causam agendam callide insinuet, postquam judex de re pronunciaverit. E contrario autem judex se causæ mediæ, et nullatenus peroratæ, non ingerat; nec clienti occasionem præbeat, ut advocatos suos, vel probationes ad plenum non auditas conqueratur.

Quantum ad scribas et ministros. Sedes justitiæ veluti locus sacratus est; ubi non tantum sedes ipsa, sed et subsellia, et præcinctus sedis, scandalo et corruptelis vacare debent. Etenim (ut ait Scriptura) non colliguntur uvæ ex spinis; neque justitia suaves suos fructus edere potest inter vepres et dumeta scribarum et ministrorum rapacium, et lucris inhiantium. Curiarum assecla pravi sunt quatuor. Primo seminatores litium; qui curias tumescere faciunt, populum tabescere. Secundo, qui curias contentionibus circa jurisdictionem implicant; neque vere sunt (ut habentur) amici curiæ; sed parasiti curiæ; curias inflando ultra terminos, propter micas et compendia propria. Tertio ii, qui possunt censeri tanquam curiarum manus sinistra: homines, qui curiarum processus legitimos diverticulis et versutiis distorquent ; justitiamque in lineas obliquas et labyrinthos trahunt. Quarto expilatores et exactores fœdorum, qui tritam similitudinem confirmant curiarum ad ru

bum: quo dum ovis, tempestatem fugiens, se recipit, velleris partem amittit. Contra, scriba antiquus, in anteactis curiarum peritus, in actis ipsis concipiendis cautus, et in negotiis curiæ solers, digitus est curiæ egregius; et sæpe judici ipsi viam monstrat.

Quantum vero ad principem aut statum. Judices ante omnia in memoria fixum tenere debent versiculum ultimum Duodecim Tabularum Romanarum: Salus populi suprema lex; et pro certo ponere, leges, nisi sint in ordine ad eum finem, res esse captiosas, et oracula male inspirata. Itaque bene succedit, cum rex aut status sæpius cum judicibus deliberat; et rursus, cum judices principem et statum sæpius consulant. Ille, cum inter deliberationes politicas interveniat quæstio juris: hi, cum in subjecto legali interveniant considerationes status. Contingit enim haud raro, ut res in judicium adducta versetur circa meum et tuum, et nihilominus consequentia ejus ad rationes status penetret. Intelligo autem ad rationes status pertinere, non solum si quid ad jura regalia impetenda spectet, verumetiam si quid innovationem aliquam minus tutam, aut exemplum periculosum, introducat; aut si manifesto portionem aliquam populi majorem gravet. Neque quisquam infirmi judicii existimet, justas leges adversus politica vera aliquid antipathiæ habere. Sunt enim hæc duo veluti spiritus et nervi, quorum alteri in alteris moventur. Recordentur etiam judices, Salomonis thronum leonibus utrinque suffultum fuisse: sint sane leones, sed leones sub throno: caventes ne aliquid ex juribus regalibus impetant aut convellant. Postremo, ne sint judices tam ignari juris et prærogativæ suæ, ut cogitent, non sibi relinqui, tanquam muneris sui partem principalem, sanum et prudentem legum usum et applicationem. Etenim in animum revocare poterunt dictum illud apostoli de lege humanis legibus majore: Nos scimus quia lex bona est, modo quis ea utatur legitime.

[blocks in formation]

LV. DE IRA

IRAM penitus extinguere velle, ostentatio quædam Stoicorum est. Meliora nos nacti sumus oracula: Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram. Limites iræ apponendi sunt, et quousque et quamdiu. Dicemus primo, quibus modis inclinatio naturalis, aut etiam habitus iræ, temperari possit, et leniri. Secundo, qualiter particulares motus iræ reprimi possint, aut saltem citra nocumentum cohiberi. Tertio, quibus modis ira excitari possit aut sedari in aliis.

Quantum ad primum; non alia se ostendit via, quam ut serio animo revolvas mala et calamitates iræ; et quam vehementer vitam humanam perturbat, et infestat. Hoc autem tempestivum fuerit maxime, si pone nos respiciamus, quamprimum impetus iræ resederit. Eleganter Seneca: Iram ruina similem esse, quæ in aliud cadendo, se ipsam comminuit et frangit. Hortatur Scriptura: Ut animas nostras in patientia possideamus. Certe quicunque patientia excidit, de animæ suæ possessione dejicitur. Hominis non est apes imitari,

Animasque in vulnere ponunt.

Ira sane, si quis recte, attendat, res humilis est, et infra dignitatem hominis. Hoc liquebit, si illos intueamur, in quibus ira regnat: qui plerunque ex infirmioribus sunt; pueri, mulieres, senes, ægroti. Itaque cum irasci contigerit, caveant homines (si modo dignitatis suæ velint esse memores) ne iram suam cum metu eorum quibus irascuntur, sed cum contemptu, conjungant; ita ut injuria superiores potius videantur, quam inferiores: quod non difficile factu foret, si quis iram suam paululum regat, et inflectat.

Quantum ad secundum; causæ et motiva iræ præcipue tres sunt. Primo, si quis pronus sit ad sensum injuriæ: nemo enim irascitur, nisi qui se læsum sentiat. Itaque teneri qui sunt et delicati, ut subinde irascantur, necesse est: tot se offerent, quæ illis mo

lestiam exhibebunt, quæ a naturis robustioribus vix sentientur. Secundo, si quis curiosus et perspicax sit in interpretatione injuriæ illatæ, quatenus ad circumstantias ejus, ac si contemptum spiraret. Opinio enim contemptus iram excitat et acuit plusquam læsio ipsa. Itaque si homines ad ista ingeniosi sint, iram miris modis incendent. Ultimo, opinio contumeliæ, sive quod existimatio hominis per consequentiam lædatur et perstringatur, iram intendit et multiplicat. Cui rei accedit remedium præsentaneum, ut quis utatur (quod Consalvus dicere solebat) tela honoris crassiore: sed in omnibus iræ frænationibus optimum est tempus lucrari, et sibi ipsi persuadere, horam vindictæ nondum adesse, sed instare quasi ad manum opportunitatem aliquam majorem; atque hoc pacto motum animi interim compescere, et se in tempus aliud servare. Ira autem, ut citra noxam erumpat, utcunque hominem obsederit, duo sunt, quæ maxime cavenda. Prius est, acerbitas verborum, præcipue aculeatorum, et ei, quem ferimus, propriorum; communia enim maledicta mordent minus. Atque rursus secretorum revelatio ; hoc enim societati quemvis ineptum reddit. Posterius est, ne quis, dum ira fervet, negotium, quod in manibus est, abrumpat; sed utcunque iræ frænum laxet, nihil tamen agat, quod revocari non possit.

Quantum ad excitandam aut sedandam iram in aliis; fit hoc maxime per temporum electionem prudentem. Cum subtristes homines sunt, aut aliquantulum morosi, tempus est iram incendendi. Deinde, ut antea diximus, decerpendo ut inculcando quicquid contemptum arguere aut aggravare possit. Rursus, ira sedatur per contraria hisce. Primo deligendo tempora serena, et ad hilaritatem prona, in quibus negotium aliquod ingratum, et ad iracundiam provocans, aperias prima enim impressio plurimum valet. Deinde, ut quantum fieri potest, injuriam a contemptu segreges; eam imperitiæ, timori, animi concussioni repentinæ, aut simili cuipiam imputando.

« AnteriorContinuar »