Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quibus se addixit, laudare quis cum venia possit, imo cum specie quadam magnanimitatis. Cardinales Romani (qui theologi sunt, et fratres, et scholastici) verbum usurpant extremi contemptus et convitii erga negotia civilia: vocant enim negotia civilia (veluti belli, legationum, judiciorum, et hujusmodi) Hispanico vocabulo, Sbirrarias; quod sonat, munera lictorum et scribarum. Ac si artes illæ memoratæ magis ejusmodi homines, quam in fastigio cardinalatus positos, decerent. Et tamen (si res rite ponderetur) speculativa cum civilibus non male miscentur. Sanctus Paulus cum de se ipso gloriatur, illud nonnunquam interponit: Ut stultus loquor: at cum de vocatione sua verba facit, nihil veretur dicere: Magnificabo apostolatum meum.

LII. DE VANA GLORIA.

ELEGANTER quidem Esopus: Musca sedens super radium rotæ currus, ita secum: Quantum pulverem moveo? Similiter existunt quidam futiles et vani, qui, cum aliquid vel sponte procedit, vel manu potentiore cietur, si modo ipsi vel minimam rei partem attigerint, continuo putant se machinam totam vetere. Gloriosi semper factiosi; etenim nulla ostentatio sine comparatione sui est. Quin et violenti ut sint necesse est, ut quæ verbis jactitarunt, revera præstent. Neque taciturni omnino esse possunt; ideoque opere ut plurimum destituuntur; sicut Gallis in proverbium abiit: Beaucoup de bruit, peu de fruit: Strepitus multum, fructus parum. Attamen sine controversia bujusmodi ingeniis in civilibus aliquando uti prodest. Si fama excitanda sit, vel opinio late spargenda, sive virtutis sive potentiæ, istiusmodi homines buccinatores egregii sunt. Rursus; sicut prudenter notat Livius, circa tractatus Antiochi et Ætolorum: Mendacia reciproca, et ex utraque parte, quandoque magno usui esse possunt; veluti cum quis inter principes duos negotietur, ut eos ad bellum indicendum principi tertio concitet; atque hoc ut efficiat, unius copias apud alterum supra modum et veritatem vicissim attollat. Quin et hoc fit quandoque, ut qui inter privatos tractet, apud utrunque existimationem

suam augeat, artificiose insinuando, se apud alterutrum plus posse, quam revera potest. Atque in his et hujusmodi haud raro accidit, ut aliquid ex nihilo producatur: mendacia enim opinionem ingenerare sufficiunt; opinio autem rem et substantiam progignit. In ducibus et viris militaribus, gloriosum esse non inutile est; sicut enim ferrum acuit ferrum, ita per gloriam hanc animi invicem acuuntur et excitantur. Insuper, in actionibus magnis, quæ sumptibus, et periculo privatorum, suscipiuntur, ingenia jactabunda vivacius negotia impellunt: qui enim ingenio sobrio sunt et solido, plus habent saburræ, quam veli. Rursus, in existimatione doctrinæ et literarum cujuspiam, non volitabit fama illius per ora virum, neque bene alata erit, sine plumis aliquibus ostentationis. Qui de contemnenda gloria libros scribunt, nomen suum inscribunt ; inquit ille. Socrates, Aristoteles, Galenus (magna nomina) ingenio jactabundo erant. Certe gloria vana ad propagandam et perpetuandam memoriam magnopere juvat: neque virtus ipsa tantum humanæ naturæ debet, propter nominis sui celebrationem, quantum sibi ipsi. Fama siquidem Ciceronis, Senecæ, Plinii secundi, ad hunc usque diem vix durasset, aut saltem non tam vegeta, nisi conjuncta fuisset cum aliqua vanitate et jactantia in se ipsis. Jactantia enim instar vernicis videtur esse, quæ ligna non solum splendere facit, verum etiam durare. Atqui, dum hæc de vana gloria dissero, minime eam qualitatem intelligo, quam attribuit Tacitus Muciano: Omnium, quæ dixerat faceratque, arte quadam ostentator: hæc enim ex vanitate neutiquam procedit, sed ex arte et prudentia, cum magnanimitate quadam conjuncta: et in aliquibus hominibus, qui natura veluti comparati ad eam sunt, res est non solum decora, sed et gratiosa. Excusationes enim decoræ, concessiones tempestivæ, quin et modestia ipsa bene temperata, nihil aliud sunt, quam ostentationis artes. Neque inter artes hasce reperitur aliqua felicior, quam illa, de qua loquitur Plinius secundus: hoc est, liberaliter et copiose id in aliis laudare, in quo ipse emineas. Nam ad hunc modum ille ingeniose satis :

In alio laudando, tibi ipsi ministras: is enim, quem laudas, aut superior tibi est, aut inferior; si inferior, et tamen laudandus, tu multo magis; si superior, neque jure laudandus, tu multo minus. Gloriosi prudentibus derisui sunt; stultis admirationi; parasitis prædæ et escæ; sibi ipsis et gloriæ vanæ mancipia.

LIII. DE HONORE ET EXISTIMATIONE.

HONORIS et existimationis vera et jure optimo acquisitio ea est; ut quis virtutes et facultates suas dextre, et absque detrimento, revelet. Nonnulli enim in actionibus suis proci famæ sunt, et veluti venatores: quod genus hominum sermonibus plerunque celebratur, sed interiorem animi reverentiam vix assequitur. Alii, contra, virtutem suam inter monstrandum obscurant; ex quo fit ut opinione minores sint, quam merita ipsorum postulant. Si quis rem suscipiat, simulque perficiat, quæ prius intentata fuerat; aut tentata quidem, sed deserta; aut ad exitum forsan perducta, sed minus commode et feliciter; is honorem adipiscetur majorem, quam si quid perfecisset gravioris sane difficultatis et momenti; sed in quo alterius tantum vestigia, et non ultra, premeret. Si quis actiones suas ita inter se committat et contemperet, ut in aliquibus earum singulis factionibus, vel populi combinationibus, satisfaciat, harmonia erit tanto perfectior. Honoris sui minime frugalis dispensator est, qui rem quamvis suscipit, in qua dedecoris plus fuerit votis excidere, quam, obtinuisse, honoris. Honor, qui comparativus est, et alium prægravat, reflexionem habet maxime vividam; instar adamantis aut carbunculi cum angulis multiplicibus secti. Itaque, enixe hoc agas, ut competitores tuos, si modo possis, etiam in iis, in quibus ipsi summe gloriantur, superes. Servi et amici familiares, prudentes modo sint et cauti, existimationi cujuspiam non modicum prosunt: ita Quint. Cicero: Omnis fama a domesticis emanat. Invidia, quæ honoris veluti tinea et teredo est, optime exstinguitur, si quis id sibi præstituere videatur, ut meritum potius ambiat, quam famam et

successus suos prosperos magis providentiæ divinæ et felicitati cuidam tribuat, quam artibus aut virtutibus propriis.

Gradus honoris imperialis sic vere et optime ordinantur. Primo loco statuendi conditores imperiorum; quales fuerunt Romulus, Cyrus, Julius Cæsar, Ottomannus, Ismaël. Secundo loco legumlatores; qui etiam vocabantur conditores secundi, aut perpetui principes; quoniam legibus suis etiam post mortem imperia administrant; quales fuerunt Lycurgus, Solon, Justinianus, Eadgarus, Alphonsus Castilianus, cognomine Sapiens, qui Septem partitiones edidit. Tertio loco liberatores, vel servatores patriarum suarum ; qui bellis intestinis diutinis finem imposuerunt, aut patrias a servitute alienigenarum vel tyrannorum liberarunt: veluti, Augustus Cæsar, Vespasianus, Aurelianus, Theodoricus, Henricus septimus rex Angliæ, Henricus quartus rex Galliæ. Quarto loco propagatores, sive propugnatores imperii; qui bellis honorificis fines imperii protulerunt; vel defensione strenua et nobili invasoribus restiterunt. Ultimo loco patres patriæ; qui juste imperant, et temporibus felicibus, quamdiu vivunt, cives suos beant. In his ultimis duobus exempla non adduco, quandoquidem tanto numero sint. Honorum, qui subditis competere possunt, gradus hi sunt. Primo statuendi participes curarum; ii nimirum, quorum humeris præcipuum pondus rerum suarum principes imponunt: vulgo appellamus manus regum dexteras. Secundo, duces belli; regum suorum intelligo locum-tenentes; qui operam eis egregiam in bellis præstant. Tertio, gratiosi; eos volo, qui non ultra hoc potes sunt, quam ut principibus solatio sint, et populo innoxii. Quarto, negotiis pares; qui magnos sub principibus gerunt magistratus; in quibus juste et prudenter versantur. Est et genus quoddam honoris, quod raro contingit; et tamen inter maximos reponi meretur hic est eorum, qui se morti, et periculis, devovent, et sacrificant, propter bonum patriæ: quod fecerunt Marcus Regulus, et duo Decii.

9

LIV. DE OFFICIO JUDICIS.

MEMINISSE debent judices esse muneris sui, jus dicere, non autem jus dare: leges, inquam, interpretari, non condere. Aliter, deveniet eorum auctoritas simile quiddam auctoritati illi, quam sibi vendicat ecclesia Romana: quæ prætextu intepretationis Scripturarum etiam addit aliquid quandoque et immutat: et pronunciat, quod non invenit; atque specie antiquitatis introducit novitatem. Judicem oportet esse potius eruditum, quam ingeniosum; venerabilem, quam gratiosum; magisque deliberativum, quam confidentem. Ante omnia integritas judicum quasi portio est, virtusque propria. Maledictus sit (inquit lex) qui terminum terræ movet antiquum. Sane, qui lapidem, fines distinguentem, transponit, culpa non caret. Verum judex injustus ille est, qui præcipue terminos immutat, cum de terris et rerum proprietate iniquam fert sententiam. Una certe iniqua sententia plus nocet, quam exempla plurima. Hæc enim rivulos tantum inficiunt, illa autem fontes. Ita ait Salomon: Fons turbatus, et vena corrupta, est justus cadens, in causa sua, coram adversario. Officium judicis relationem habere possit, partim ad litigantes; partim ad advocatos; partim ad scribas et ministros justitiæ subtus ; partim ad principem vel statum supra.

Primo, quantum ad causas et litigantes. Sunt (inquit Scriptura) qui judicium vertunt in absinthium: sunt etiam certe, qui illud vertunt in acetum. Injustitia enim illud reddit amarum; mora acidum. Judex strenuus hoc præcipue agit, ut vim et dolum compescat: quorum vis magis perniciosa est, quanto apertior; dolus, quanto tectior et occultior. Adde etiam lites contentiosas; quæ evomi debent, ut crapula curiarum. Judicem decet viam parare ad justam sententiam qualem Deus parat: Valles exaltando; colles deprimendo: eodem modo, quando ex alterutra parte videt judex manum elatam, veluti in prosecutione importuna, captionibus malitiosis, combinationibus, patrocinio potentum, advocatorum disparitate et simili

« AnteriorContinuar »