Imágenes de páginas
PDF
EPUB

conferat; illi enim cymini sectores sunt: si quis ad transcursus ingenii segnis sit, nec alia in aliorum probationem et illustrationem accersere, et arripere dextre, noverit, jure-consultorum casus evolvat: adeo ut singuli intellectus morbi ex literis medicinas proprias comparare sibi possint.

XLIX. DE FACTIONIBUS.

PLURIMI Opinionem minime sanam foverunt; hanc nimirum; principi in status sui administratione, et viro magno in actionum suarum directione, ad factiones, quæ invaluerunt, præcipue respiciendum; atque hanc principalem prudentiæ partem esse: cum e contra facultas hæc prudentiæ quam maxime vigeat, vel in disponendis rebus, quæ ad omnes sine discrimine pertinent, et in quibus homines diversarum factionum coëunt; vel in palpandis, conciliandis, et tractandis singulis. Neque tamen assero, factionum debitam considerationem esse negligendam. Humilioris fortunæ viri, cum in ambitu sint, alicui parti adhærere debent; verum potentioribus, et jampridem honorem adeptis consultius est æquos se præstare, in neutram partem propendendo. Quin et in ambientibus ita caute adhærere, ut videatur quis alteri ex partibus addictus, et tamen parti adversæ minime odiosus, viam quandam steruit ad honores, per medium factionum. Factio inferior et debilior in conjunctione plerunque firmior et constantior: et non raro observari poterit paucos, qui obstinati et pertinaces sint, factionem numerosiorem, sed tamen moderatam, in fine defatigare et depellere. Factionum altera postquam extincta fuerit, illa, quæ manet, in factiones novas disrumpitur; veluti, factio Luculli et optimatum ad tempus aliquod se in satis magno vigore, contra factionem Pompeii et Cæsaris, sustinuit: verum postquam auctoritas senatus et optimatum deprimebatur, factio ipsius Cæsaris et Pompeii in partes propediem scissa est. Similiter, factio Antonii et Octaviani Cæsaris, contra Brutum et Cassium, ad tempus aliquod duravit; sed, deletis copiis Bruti et

Cassii, Antonius et Octavianus, cum partibus suis, paulo post dissilierunt. Exempla hæc (dices) ad factiones bellicosas spectant. Sed idem in factionibus privatis tenet. Itaque in factionibus, qui secundas antea tenebant, factione scissa, sæpius primas tenent: contra tamen haud raro potestate omni excidunt: complures enim in oppositione tantum valent: qua cessante, actutum deveniunt inutiles. Observatu dignum, quod sæpe evenit; plurimos nimirum, postquam voti compotes sint, et in dignitate, quam ambierunt, collocati, continuo se applicare contrariæ factioni; existimantes forsitan se de alterius factionis affectu et studiis jamdudum certos esse; itaque ad amicos novos conciliandos se comparare. Proditor in factionibus plerunque rem obtinet; postquam enim res diutius tanquam in æquilibrio suspensæ hæsissent, tum demum unius alicujus in partes contrarias transitio victoriam refert; in eumque gratiæ omnes cumulatæ. Indifferens illa inter partes processio, neutri inclinando, non semper ab animo moderato procedit; sed a consilio callido: quandoquidem proximus sibi quisque sit, atque ex utraque factione utilitatem demetere speret. Certe in Italia in suspicionem incurrit papa, de quo vox illa in vulgus volitat: Padre commune. Tum etiam in signum trahitur, papam illum, omnia ad familiæ suæ amplitudinem referre in animo habere. Regibus inprimis cavendum est, ne factioni alicui subditorum suorum se ex professo adjungant: ligæ enim confœderationis intra statum quempiam monarchiis semper exitiales: siquidem obligationem introducunt obligatione ipsa imperii validiorem, atque regem constituunt tanquam unum ex nobis: id quod cernere erat in liga Franciæ. Cum factiones manu forti et palam concertant, signum est imperii in regibus labascentis; multumque præjudicat ipsorum et auctoritati et negotiis. Motus factionum, sub regibus, similes esse debent motibus (ut astronomi loquuntur) orbium inferiorum ; qui suos habent motus proprios, sed interim conversione primi mobilis cum obsequio circumferentur.

L. DE CEREMONIIS CIVILIBUS, ET DECOro.

QUI realis solummodo est, ei multa virtute opus duco; sicut gemma, quæ sine ornamento omni inseritur, é purissimis et nitidissimis esse debet. Verum, si quis diligenter animadvertat, fit in laude, quod fit in lucro: obtinet enim proverbium illud: Lucra levia crumenam efficere gravem. Siquidem, lucra levia frequenter redeunt, cum majora rarius se offerant. Similiter, verissimum est, virtutes exiguas magnas conciliare laudes, quia perpetuus earum usus est; tum in observationem hominum incurrunt: cum, e contra, virtutis alicujus magnæ exercendæ occasio raro admodum obtingit. Itaque ad famam et existimationem alicujus multum juvat, et (quemadmodum Isabella regina Castiliana dicere solebat) instar epistolarum commendatitiarum, quæ nunquam non præsto sint, haberi possit; si quis formulis utetur discretis et decoris. Ad has addiscendas nihil ferme aliud requiritur, quam ut eas quis non contemnat: ita enim in aliorum moribus easdem observabit: de reliquo autem nemo sibi diffidat. Si enim majorem illis operam navabit, de pretio decident: quod in illo potissimum situm est, ut tanquam nativæ videantur, et minime affectatæ. Nonnullorum vultus et gestus, et externa alia instar versus sunt, in quibus syllabæ singulæ mensurantur: qui poterit magna comprehendere, qui se tam pusillis rebus submittit? Cæremoniis decentibus erga alios omnino abstinere perinde est, ac si doceas easdem illos erga te negligere; quo pacto te ipsum facies viliorem. Præcipue nequaquam omittendæ erga illos quibuscum familiaritate minime conjunctus es; neque erga homines ingenio fastidioso. Verum excessus in illis, et locutio plane hyperbolica (quali nonnulli utuntur) non solum res molesta; sed etiam fidem et pondus eorum quæ dicuntur omnino minuit. Est proculdubio modus artificiosæ cujusdam insinuationis in verbis ipsis inter formulas communes, qui homines revera inescat et mirifice afficit; qui eximie alicui prodest, si quis ejus viam calleat. Inter æquales de

familiaritate solicitum esse nihil opus est; quare reprime te paululum, et dignitatem tuam tuere; at inter inferiores non deerit reverentia; itaque inter illos benigne te gerere, et cum familiaritate quadam non incongruum est. Qui in sermone aliquo aut re nimius est, adeo ut satietatem inducat, valorem sui ipsius minuit. Aliis se applicare bonum est; modo cum significatione quadam fiat, hoc non ex facilitate prodire, sed ex comitate et urbanitate. Præceptum non contemnendum est; cum in alterius sententiam iveris, aliquid semper de proprio addere. Exempli gratia, Opinioni ejus suffragaris? cum distinctione, et non alias, fiat. Propositioni ejus annuere libet? fiat sub modo aliquo vel conditione. Consilium ejus sequi et amplecti visum est? novi alicujus argumenti pondus addas, propter quod in partes ejus transire. videaris. Cavendum imprimis, ne magister in cæremoniis et formulis habearis: id enim si fiet, utcunque virtute vera emineas, audies tamen ab invidis, in nominis tui detrimentum, urbanus tantum et affectator. Etiam negotiis damnosum est, si quis formulas nimium affectet, vel in opportunitatibus et temporibus deligendis impense curiosus sit. Salomon inquit: Qui observat ventum, non seminat; et qui considerat nubes, nunquam metet. Prudens opportunitates plures faciet, quam inveniet.

Mores hominum externi vestibus eorum similes esse debent; non sint nimis concinni, nec corpus coarctantes; sed qui libertatem præbeant ad exercitia et motum quemlibet.

LI. DE LAUDE.

LAUS virtutis reflectio est. Atque, ut fit in speculis, trahit aliquid e natura corporis, quod reflectionem præbet. Si a vulgo proficiscitur, ut plurimum reflectio illa prava est, et falsa: et vanos potius ac tumidos, quam vera virtute præditos, comitatur. Sub captum siquidem vulgi virtutes complures, quæ excellunt, non cadunt. Virtutes minores ab iis laudes extorquent; mediæ admirationem quandam, vel stuporem, illis incutiunt; sublimes autem in sensum aut perceptionem eorum prorsus

non veniunt. Sed apparitiones virtutum, et species virtutibus similes, illos afficiunt quam maxime. Sane fama fluvio similis est, quæ levia et inflata attollit, gravia et solida mergit. Quod si viri etiam judicii profundioris et dignitatis cum vulgo concurrunt, tum id, quod Scriptura dicit, contingit: Nomen bonum instar unguenti fragrantis. Omnia undique replet, neque facile evanescit. Etenim odores unguentorum durabiles magis sunt, quam florum. Laudum tot conditiones fallaces sunt, ut laus merito in suspicionem venire possit. Laudes quædam ab adulatione sola prodeunt; quod si adulator sit vulgaris, attributis quibusdam utetur communibus, et quæ omnibus competere possint; non quæsitis aut appositis; adulator callidior si sit, vestigia premet adulatoris principalis : intelligo, tui ipsius; et in quibus tibi places, aut te ipsum excellere putas, iis adulator inhærebit maxime; sin adulator sit impudens, et perfrictæ frontis, tum demum in quibus conscius tibi sis defectus tui, et ad quæ maxime erubescis, ea adulator tibi vel præcipue imputabit, et affiget per vim, spreta conscientia. Laudes nonnullæ a voluntate bona cum reverentia conjuncta proficiscuntur; quæ sane laudum formula principibus et viris quibuscunque dignioribus debetur: Laudando præcipere: cum scilicet apud illos prædicando quales sint, humiliter moneas quales esse debeant. Sunt qui laudibus quandoque onerantur animo malitioso; ad conflandam invidiam, et odia concitanda; pessimum genus inimicorum laudantium; ut ait ille: adeo ut apud Græcos in proverbium exierit: Ei, qui in malum suum laudaretur, pustulam nari continuo adnascituram: sicut apud nos vulgo dicitur: Cum quis mentiatur, metuendum ne ejus linguæ scabies propediem oboriatur. Illud asserere licet, laudes moderatas, tempestive irrogatas et minime vulgares, honori vel maxime esse. Dictum est Salomonis: Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens, maledicenti similis erit. Etenim, vel hominem vel rem aliquam ad cœlum usque evehere, contradictiouem irritat et derisui exponit. Veruntamen ut seipsum laudare, servato decoro, vix conceditur, nisi in casibus admodum raris; ita vocationem suam, et munus quod gerit, aut studia

« AnteriorContinuar »